장음표시 사용
581쪽
hunt nobiles isti, fi penuria urgente negligant se propria , eum possint , relevare industria; atque, 'ut shi prospiciant, aliena accipiant. Opinantes in favorem nobilium, qui mendicare erubescunt, quorumque meminit P. Bannee, exeusatione digni erant, quod scripserint ante propositionem damnatam.
XII. Sed, quod magis in P. Viva displicet, est quod ipse propositionis damnatae sensum omnino eludit . Ecclesia thesim proscripsit eo in sensu in quo Lessus, Tamburinus , Navarrus , ceterique eiusdem Auctores illam docuerunt. Hi porro doeent , licitum esse surari non solum in extrema necessi are , verum etiam in gravi . P. viva , ut vim damnationis declinet, distinguit duplicem necessitatem
graVem, alteram eommuniter gravem, alteram valde gravem. Non improbo abso
lute distinctionem sano in sensu intellectam. Nulla ex tribus necessitatibus indivi sibilis est, & mathemati ea. Extrema neeessitas una est maior altera ς semper tamen extrema dieitur , in qua de capite agitur; ita ut, nisi subsidium adveniat vita periclitetur. Quod autem aliquo gradu citius, tardiusve vitae iactura continisgat, non impedit quominus extrema dieatur neeessitas. Notio egentialis necessitatis gravis ab extrema distinetie ea est quae mortem non insert; sed statum aufert, Vitamque cruciat, & vexat ea lamitatibus . Haee autem neeessitatis sphaera plures gradus continet, graviores nimirum, & inferiores. Verum, quantumcumque gravis fit haec necessitas, dum vitam ipsam non aggreditur, semper intra suam sphaeram fistit, suamque naturam retinet. Si hos limites transiliat, & mortem intentet, in extremam mutatur . Si dicamus, Ecclesiam damnasse surtum, non in necessitate valde gravi, sed in necessitate gravi eommuniteν dicta; damnatio irrisoria effieitur, atque frustranea omnino . Et tamen hoe eontendit P. Viva loci et . num. 2. Haec sunt illius verba . is Lemus, Coninch, Tamburinus , & alii communius cum ipse is Diana docent, furtum esse licitum , non in gravi quacumque necessitate, e odis in lati thes damnatur, sed in neeessitate valde gravi , quae scilicet aequiparaturis extremae. cum enim vita miserrima bis ipsa minis detoriον , iuxta it Iud Eccleis siastici xxv. Meliis es mors quam vita amara di ideireo sicut ad declinandam is mortem in extrema necessitate permissiim est surari ; ita ex istorum Du se A tentia permissum videtur surari ad deesinandain hane vitam miserrimam mor
is te ipsa peiorem , in necessitate hae valdo trami, quod in bar ιbs non m is scribitur. XIII. Seneca alicubi inquit, paveos repertum iri qui hane vitam susciperent ,
s deliberate suscipienda saret. Vitam morte amariorem ducit maior sere hominum Pars. Ita clamant innumeri artifices, qui copiosa onusti prole, unde eam alant , minime habent. Quid de tot operariis, quid de melusis tarcere, do damnaris in triremes, ad fodinas, de tot infirmis, languidis, de tot nobilibus frigore , nudit te, di fame vexatis dicendum ' Omnes isti clamant, vitam sbi morte acerbiorem
582쪽
esse . Estque revera continuatum supplicium. Omnibus ergo istis iuxta P. Viva . licitum erit furtum Z Omnia divitum bona communia istis erunt Hane sane P. viva doctrinam horret communis Christianorum sensus. Necessitatem valde graisvem sentit immensa hominum multitudo, ut indicatum est. Isti tamen constiea tiae sibi vertunt dc religioni aliena surripere. Admissa autem recensita doctrina , furta, dc rapinae quoquoversum inundarent. Reiicienda ergo est, ut laxa . & ut Reipublicae perniciosa, atque ut sanctae Romanae Sedi iniuriosa haec P. Viva sea tentia. Ecclesia namque surtum damnavit in quacumque gravi necessitate patratum. Non ignorabat Ecclesia, varios reperiri posse in ipsa gravi necessitate gradus; & tamen absolute thesim damnavit. Captiosa ergo est, dc perniciosa expositio, qua asseritur, thesim praefatam damnatam fuisse de necessitate communiter dicta, secus de necessitate valde gravi. XIV. Quid quod Auctores damnatae thesis expresse loquuntur de necessitate
valde gravi, prout extrenne oppositae Audiamus Dianam citatum a P. Viva . Notandum est bie inquit Diana Tom. VIII. γοω. tra 2. VII. resol. I 3. nuna. 6. quod. non solum extrema necessitas, sed etiam gravis, tua , vel proximi, qualis es periculam morbi, magnae famis , nuditatis, captivitatis, Tel diuturni, ac tetri careeris, is similium affictionum, excusat a restitutione. Porro similes necessitates esse valde graves, fatentur omnes. De his necessitatibus vacue gravibus loquitur Tamburinus cum reliquis damnatae thesis patronis. Has porro necessitates valde graves distinguunt omnes praefati Theologi a necessitate eκ trema. inare futilis, dc sophistica est P. Viva excogitatio, quod necessitas valde gravis aequiparetur extremae . Similes enim distinctiunculae rerum notiones pervertunt, susque deque Omnia miscent et siquidem iuxta omnes Theologos, & praecipue proscriptae ibesis Doctores , nulla necessitas gravis, licet gravitas haec magna sit, vitae iacturam insertἰ quando enim huc pertingit, non gravis, sed extrema est. Ergo aut nihil in praelata thes Ecclesia Romana proscripsit; aut proscripsit surtum in quacumque gravi necessitate. Qitae scribit P. La Croix Lib. III. p. t. num. 9 7. s. s. similia iis sunt quae eκ P. Viva retulimus. Inquit enim r Si necessitas gravis fit urgens, recte docet L -g', Lessus ire. . . . privato esse licitum sarripere necessaria ad illam sublevandam . Lessius, Lugo, dc alii docuerunt opinionem proscriptam ab Ecclesia . Et P. I a Croiκ illos citat, tamquam Auctores opinionis, quae sit tuta conscientiae regula . 'Quantumvis necessitas gravis sit urgens, ut est illa amittendi honorem, decidendia proprio statu , subeundi gravem infamiam, & huius generis aliae; numquam licitum efficitur surtum t quoniam eiusmodi necessitates nullum vitae periculum anserunt ; dc ideo non transiliunt limites necessitatis gravis . At PP. Viva , & La Croix. ne dicatur, Lemum , de Lugo docuisse thesim proscriptam, illam vana distinctione eludunt. Nemo utique Theologorum docuit, in necessitate communiter ei-
583쪽
dicta licitum esse surtum, sed solum in necessitate valde gravi. In hac necessitate licitum est furtum, secundum TP. Viva, & La Croix. Nihil ergo quod docuerint Theologi christiani, sed solam chimaeram a nemine Productam, damnavit Eccle
XU. Sententia nunc, quae negat, licitum esse surari in gravi necessitate , sub quocumque gravitatis gradu, demonstratur. Et Primo Theologorum auctoritate . S. Raymundus in Summa Lib. II. de furtis F. x. Si aliquis furatur cibum , vel po tum, vel vestimentum propter necestatem famis, vel fixis, veI frigoris . . . ita quod, nisi furetur, eredit se non posse eUadere mortem, non committit furtum , nee pereat . . . Si autem non patitur necesstatem ita metnam nempe incurrendae mortis pre
eat . . . Attenua1ur tamen peccatum propter necessiorem . D. Thomas a. a. quaest.
lxvi. art.' opponit sibi auctoritatem petitam ex cap. Si quis forte de furtis , ubi haee habentur : Si quis forte per necesstatem famis, aut nuditatis furatus fuerit eib ria, vestem, vel pecus, paeniteat per hebdomades tres. Cli auctoritati respondet An gelicus r Dicendum, quod Decretalia ilia loquitur in casu in quo non est urgens nece ras. Urgentis necessitatis nomine, ut ex contextu patet, extremam intelligit . Auctoritates aliorum Theologorum praetereo : quia iam omnes Theologi sustinent sententiam oppositam damnatae thesi. Ratio autem communis sententiae traditur ab Angelico sic. eit. In necessitate gravi non sunt omnia communia, sicut in extrema. Si enim bona communia serent, gravi urgente necessitate, omnia redundarent surtis. Nam, ut dixi, maior hominum pars gravi penuria plus , minusve urgetur. Et quisque gravem, ne dicam gravissimam', suam reputat egestatem. Si licita tum furta essent, homines communiter fures evaderent . Hoc animadvertit vel ipse P. Viva num. 13. Cum necessitates , inquit , graves sint frequentissima: , facile persuadere sibi homo potest quod indigentiam valde gravem patiatur is Et tamen ipse in necessitate valde gravi furtum licitum docuit num. 3. XVI. Quae in oppositum obtruduntur, nullius sunt momenti . Dives tenetur succurrere graviter indigenti : verum habet . Ergo graviter indigens valet divitis bona sibi usurpare e negatur consequentia. Neque enim egens iudex legitimus est , qui iudicare possit, divitem tot habere bona superflua, quibus teneatur prospicere sibi graviter indigenti. Idcirco fur est, si haec bona surripiat. XVII. Ut vero in hac frequentissima materia utrumque extremum tum rigoris, tum laxitatis devites, prae oculis habeto quae supra dicta sunt de variis gradibustum necessitatis extremae, tum necessitatis gravis. Ut necessitas sit extrema , minime requiritur quod mors falcem immittat, vel reapse aggrediatur egentem I sed sat est, tale imminere periculum, quod, nisi repellatur, asserat vitae iacturam . In hoc extremae necessitatis genere collocari solet gravissimum periculum inciden adi in perpetuam captivitatem Turcarum, in qua religio ipsa in discrimen adduci
584쪽
tur. Ut paucis omnia complectar, circumstantiae spectandae sunt, potissimum conditio egentis, illius conscientiae status, & quam sit in evitandis peccatis vigilans , ac sollicitus. Distinguendi sunt item casus rari, di fortuiti, in quibus bona fides, de prudens iudicium egentis iacillime ipsum a culpa excusare valent , a casibus frequentibus, & familiaribus, cuiusmodi sunt pericula perdendi honorem, & sub eundi magnum dedecus in petenda eleemosyna. In his enim, di similibus eventibus furari minime licet. XVIII. P. Claudius La Croiκ Lib. In p. r. num. 9sa. resert Coninch, qui negat licere nobili surari, quod magno persundatur pudore in petenda eleemosyna ; sed
addit, Lessium, Castropalaum, Dicastillum docere oppositum, putantes viris bone sae eonsitionis nimis durum esse ostiatim mendicare. Et, transcripto Coninci, responso, rem relinqait in medio. Pro sententia negante unum, pro adfirmante licitum esse surari in citato casa, laudat tres : deinde rem relinquit in medio; ac si Pyrrhonismum traderet. Sic enim lectores benesicio mirabilis Probabilismi illam eligere quae sibi magis arrideat, possunt. Hac methodo Hiltoric Theologica benignum ubique te praebet Auctor iste. - . XIX. Ouit. VI. Licitum ne es homini privato , in extrema necessitate constituto, surripere rem valde pretiosam 3 Resp. Ponamus hominem in tali constitutum necensitate, ut quinque aut sex mille aureis egeat ad eam evadendam. Licitum ne erit ipsi tantam aureorum summam furari Disputant in utramque partem Theologi . Qui adfirmant, nituntur illo principio , quod omnia tunc sunt communia . Qui negant, respondent omnia quidem esse communia quae iuκta consuetum communem ordinem necessaria sunt ad vitam alendam, secus pretiosa , & bona tum Di pretii. Fateor me satis clare non perspicere quia sit dicendum. Utraque pars sua videtur probabilitate frui. Prior sententia principio valde firmo munita apparet . Ex altera parte nimis durum videtur, tam ingentem pecuniae summam surripi licite posse. Quod videtur mihi verosimilius , est : s surtum tot aureorum induceret dominum in extremam, aut gravem egestatem; putarem tunc non esse libcitum tale surtum. Si autem dominus adeo locuples foret, ut talem miseria in non subiret; tunc sorte probabilior esset sententia prior . Meliora nunc non currunti neque operae pretium existimo longius rem hane producere , quam Vi in praxi arbitror posse contingere, sive ex parte egentis, qui tanta egeat pecuni rum quantitate; sive ex parte divitis, qui aut velit ipse sponte erogare tantam aureorum summam, aut negligat taliter scrinii custodiam, ut furandos illos permittat ab indigente. XX. Disputant hic Theologi, an, cum aliquid accipitur in extrema necessitate . illud dicendum surtum sit, vel surreptio . Furtum enim , cum vetitum lege naturali, & divina sit, numquam licitum est. Qui ergo in extrema necessitate
585쪽
surripit quae sibi sunt necessaria, surtum non committit : quia non aliena sura tur, sed sua accipit; cum Omnia tunc communia sint. Verum haee disputatio ineptissima est ac nugatoria. Furtum absolute vetitum est; adveniente extrema ne- 'eessitate, malitiam amittit. Quod ipsum postea furtum voces, aut acceptionem se perinde est. P. Cardenas, huic doctrinae innixus, contendit dissert. xxvii. cap. I. an. i. Pontificem in propositione 36. damnasse surtum sub ratione furti . Quamvis enim licitum est, inquit, surripere aliena in gravi necessitate ; adhuc damnata remaneret propositio , asserens permissum esse furari in gravi necessitato : quia fur tum , ut furtum, neque in gravi, neque in extrema necessitate licitum est. Heine deducit art. 3. num. 2I. Pontificem non damnasse opinionem speculative acceptam.
quae sustinet, licitum esse' surripere aliena in gravi necessitate . Si vero opinio. haec, ut in praxim deducenda spectetur , damnata est : quia , ut in praxi licita . sit, decem inquiruntur conditiones, quae moraliter impossibiles sunt. XXI. Verum haec distinctio in praesens commentitia est. Quid enim tam abs num quam Pontificem damnasse accipere rem alienam sub formalitate furti ; secus sub vilce aeceptionis, vel surreptionis ' Eaedem quippe rationes militant , ω eadem absurda sequuntur, quocumque modo, sive sub voce surti, sive sub nomiheacceptionis, aliena austrantur in gravi necessitate; ut consideranti patebit. Aceedit quod, quando in praxi deest aliqua conditio, vel additur, quae sub cognitione speculatrice non venix, tunc propositio variatur, & alia evadit tum in speculatione, tum in praxi, ut & ipse Cardenas alibi animadvertit. Quare dicendum . Pontificem damnasse. propositionem, quatenus haec significat, licitam esse accepti
nem rei alienae gravi tantum premente necessitate. Idque evidens est..
De occulta famulorum , aliorumque compensitione.
I. Ravissimam quaestionem dispiciendam aggredimur. Nonnulla praemittenda, a sunt satis communia , quae varios spectant compensationis significatus .. Duplicem distinguunt compensationem. Altera dicitur propriat quae definitur δε-biti, θ' erediti later se invicem contributio. Tu mihi debes centum ; ego totidem tibi. Mutua eomperilatione haee duo debita remitti possie, adfirmant omnes , non interpellata etiam iudicis auctoritate. Compensetio altera impropria nuncupatur . quae recuperatio potius debiti est quam compensatio : ut, si Paulus debeat tibi centum, & nolit ea solvere, tu. occulte centum accipias , & recuperes quae tibi debentur. Hoc autem fieri aequit absque iudicis auctoritate , acl iudicein aditus
586쪽
y II. In praesentia minime assumo . pro dignitate hanc examinandam eontrover sam; sed eam dirimendam remitto ad tractatum de iustitia, ubi ex instituto dis sieultates omnes isthue spectantes resolvam. Potissima nunc istius quaestionis capi- ea proponam. Aliqua recensebo, quae absolute laxa mim videntur . Alia vero, quae gravissimis difficultatibus implexa sunt, sapientum iudicio proponam , remque totam tribus paragraphis comprehendam.
f. LConditiones necessariae pro occulta compensatione. Laxae
propositiones PP. Diathe, Viva, aliorumque
I. ' Mequam conditiones refero, quas pro licita compensatione Theologi XL communiter assignant, propositionem, quam summus Pontifex Innoce lius XI. damnavit, praemitto, quae est in ordine 37. Famuli, famulae domesteae possunt oeculae beris suis surripere ad compensendam operam suam , quam maiorem iudicant salaxio quod reeipiunt. P. Dominicus Viva in sua Trutina hane propositionem interpretans num. I. haec scribit. ,, Conveniunt DD. posse famulos uti Ohis culta compensatione, tum quando sibi denegatur ab heris salarium M pacto deis bitum; tum etiam quando evidenter constat, non quidem ex mero iudicio faeis .is mulorum, sed ex communissimo peritorum feesu, iniustitiam ab heris eommitti,, in solutione salarii iuxta communem aestimationem debiti, 'spectatis omnibus is circumstantiis, ratione quarum potest pretium famulatus praestiti erescere , aut se decrescere. Conditiones autem quas ipse P. viva ibidem assignat, sunt sequentes. Prima, quod viIetur damnum debitoris, ne iterato restituat, aut in mala conscientaria fit, putando se debere quod non debet. Secunda, quod vitetur damnum proximi, ne illi furtum adscribatur. Tertia, quod non possit FACILE via iuris debitum obtineri. Quamvis probabuiter, fi bsc conditio defit , non pereet mortaliter qui utituν
Occulta compensatione , ut docet Diana P. VII. tract. x. res . In Praecipuam hic
omittit conditionem, quam Theologi addunt, quamque & ipse alibi non negat , videlicet, quod 'debitum sit liquidum, & certum. Sed audiamus, quid P. viva decernat in propositione praefata damnatum suisse. Inquit ergo O Quod in hae ibo proscribitur, es, posse famulos occulte eompensare id quod iudicans ex iustitia sibi deberi in falarium. Quando ergo soli ipsi famuli iudicant , salarium maius eo quod pactum est, sibi deberi, peccant occulta compensatione utentes. Et hoc in thesproscriptum fuit. Ceterum, si iudicio famulorum accedat viri doctι iudicium , quo decernatur maius famulo deberi salarium, tunc licita compensatio est. Sie conelua
587쪽
dit idem P. Viva num. 7. Idcirco red occultam hanc compensationem faetendam re taritum iudicium viri docti simul, ac periti, is pospone denudati, qui spectatis omnibus, iudieet moraliter certum esse, quod maius solarium debentur. In hane eamdem opunionem concedit P. Cl dius La Croix Lib. III. p. I. num. 97q. ubi, reiecto iudiciosa muli, dc cuiusque ministri in caussa propria, subdit, quod requiratur ut vir mal de doctus , multum prudens, ne versatus in re morali, iudicςt certum esse, quod tali homini fiat iniuria. Idem doeent Casu istae alii non pauci. Haec opinio nobis laxa videtur, & in damnata propositione includi. Neque enim plus iuris in bona do
minorum habent docti, & periti quam famuli . Si vetitum est famulis proprio
iudicio pra inire taxationem maioris mercedis quam cum domino pacta suerit ;eadem ratione vetitum erit etiam eam augere iudicio alieno privato. Verum habet , facilius esse decipi famulum in caussa propria quam virum doctum a partium stu dio alienum. At non propterea insertur, Consessarium, sive quempiam alium d clum virum . iudicem legitimum esse istius inaequalitatis. Quare perdocti P P. Sal.
manticenses , ut frivolam , hanc explodunt distinctionem tract. XIV. cap. unie. punct. v II. 1. 3. num. III subduntque : Igitur in hac prohibitione attendendum nons, quis est qui iudicat operas esse minores salario; sed an hoe ita sit, ἐν an famutas
.ibere eum domino de minori salario pactum inierit; vel an metu, coactione, veIDaudes id fecerit. Contendunt Auctores isti ibidem num. I 36. servum , qui ex necessiatate ob Ievasdam miseriam locavit operas suas pretio notabiliter minori, posse , quod deficit, surripere. Tale est obsequium quo multis titulis colo perdoctos hos Theologos, ut dolore assiciar, dum frequenter occasio adest ab eisdem dimentien di. Pace tamen tacitorum virorum dixerim, haec Opinio ex una parte laxior iam me est praecedenti. Utique nemo dubitat, doctum piumque Consessarium, nu Ilius emolumenti participem, meliorem iudicem esse, & s deceptionis periculo magis alienum, quam sint ipsi famuli, dc ministri in prop:ia caussa i . affectuum , passionum, di cupiditatum plenissimi . Quare in hypothesi quod concedenda famulis esset Occulta compensatio, moderamen adiectum, quod iudicio non famuli, vel ministri, sed docti Consessarii fieret, opportunum est, dc prudens, pluribusque furtig, dc fraudibus impediendis occurrit. Quod autem addunt laudati Patres , tunc
licitam compensationem esse, quando famuli, Ec ministri, urgente necessitate, paciscuntur mercedem notabiliter inferiorem ad levandam miseriam, aperit, ut ego quidem arbitror, damnatae compensationi occultae viam. Siquidem omnes famuli ad levandam necessitatem modo maiorem, modo minorem , operas suas .dominis locant. Quare, si necessitatis Ievandae velamen iusta esset augendae mercedis ratio, pauci reperirentur famuli quibus licita non foret con pensatio . Et hanc igitur opinionem, ut improbabilem, reiicimus. II. Explicandae nunc sunt conuitiones quas communiter Theologi praescribunt ,
588쪽
ut lieita cuilibet si, sive famulo, sive libero, Compensatio. Prima est , ut debi tum sit ex iustitia debitum, liquidum, atque certum. Hanc conditionem sic limitatatam eommuniter admittunt Theologi. Ioannes SancheE, laxitatis patronus , o mnium primus defendit diis. xl IV. num. 37. satis esse, si debitum sit probabile Eamdem docet Cardinalis de Lugo Tom. I. de iust. His. XVI. m. s. art. 94. usque
ad io . cuius argumenta refert Diana Tom. n. tram m. resol. I 9. dc de more
ea non resutat; sed addit solum eumdem Cardinalem iudicium super hoc suspen dere. Hanc opinionem, ut evidenter laxam, improbant vel ipsi Probabilistae. P. Matthaeus Moya in opere proscripto θ ect. qq. suis calamo hanc versat quaesti nem tract. v I. dio. IV. qu . I. dc relatis plurium recentiorum , ac potissimum Cardinalis de Lugo, argumentis in favorem laxast opinionis quam recensuimus , ipse s. tinteo mediam arripit viam. Docet enim, quando debitum est tantum pro 'babile, nimirum quando militat duplex opinio probabilis, altera creditori, altera debitori; seu quando utrique parti sua opinio probabilior est, ut communiter acci dit, licitam esse compensationem, non in toto, sed in parte. Haec quoque opinio abiicienda est, ut improbabilis, dc laxa. III. Requiritur etiam quod debitum sit praesens, seu quod elapsum si tempus solutionis. Hanc conditionem extendit Diana etiam ad tempus futurum . En illius verba : Notandum tertio , eo enotionem esse Iicitam , quamvis debitum actu noudebeatur. Potes enim aliquando creditor prs venire , is eo ensare sibi nunc pro eo quod debitor nondum debet, si timet tempore Diutionis debitum non sibi sisendum. Ita ego docui, is novusime, me eitato, docet Cardiaalis de Lugo, is etiam , me citato, Macta s. Tom. VI. coord. trach. III. resol. IIo. num. s. pag. I s. IV. Hanc eamdem opinionem docent Tannerus, Patritius Sporer tract. V. cap. V. num. TI. Illisng num. I 2. Tambulinus Lib. VIII. tract. II. cap. V. F. I. num. 2. Eam
reseri, nec improbat, atque adeo vi Probabilitat admittit, P. Claudius La Croix Lib. m. p. I. num. 963. Hanc quoque opinionem , ut improbabilem , dc laxam respuimus. Nequit vel ipse iudex legitimus cogere debitorem ante tempus, qu debitum maturum sit, de liquidum. Si liceret ob periculum suturae . solutionis Occulta compensatio, ut contendunt recentes Probabilistae citati , perturbatio extrema, summaque confusio in humanam societatem inveheretur . . V. Secunda conditio est, ut res quam accipis, sit tui debitoris . Quare non licet accipere rem alienam existentem apud tuum debitorem , nec illi commodatam, aut apud eum depositam : quia similium rerum dominus ille non ese. Idem dicendum de re quam ipse debitor apud te deposuit . Cap. Bona fides de depos. ἐν L. ultim cod. de depositis. Hanc tamen conditionem limitant pro soro exterio ri, secus pro soro interiori, Sporer sic. cit. num. 76. Lemus Lib. II. eap. xxvii. num. I 6. Tannerus , dc alii apud P. La Croiae, qui minime talem opinionem reii- Tom. IV. N R est .
589쪽
eit. Quin addit, te posse accipere rem quam debitor tuus mittit ad alterum in donum, aut in i solutionem debiti; dummodo ab altero non sit acceptata , sed ad hue sub tui debitoris dominio sit. Quia, si tu Prior Occupes, statim per apprehensionem possessionis in te tra sertur dominium. Quam opinionem defendit etiam Illiung eum aliis. Haec quoque opinio nobis laAR Videtur. Negant tamen lau
dati Auctores cum aliis, te posse accipere rem quam alius mittit ad tuum debi torem, qui gam nondum acceptaverit : quia ante acceptationem non est factus illius rei dominus. VI. Terita, ut rem tibi debitam nequeas commode , seu facile obtinere. Tum autem commode, dc facile non vales rem obtinere , cum pro illius consecutione debes litem intentare, tribunalia adire cum magnis expensis; vel periculo amitatendi amicitiam, & benevolentiam ipsius debitoris, vel iudicis , inquiunt Sporerise. est. num. 74. dc P. Claudius La Croiκ sic. citi num. 96 citans P. Tamburinum s. i. num. 3. dc Dianam, qui afferunt desectum illius conditionis non inducere
VII. Hanc quoque opinionem, ut salsam laxamque improbamus . Si ordo iustitiae, a legitimo iudice exercendae, non cadit sub gravi obligatione , omnia sulaeque perturbantur, dc Respublica fraudibus, furtis, dolisque repletur. VIII. Quarta conditio , ut compensatio occulta fiat absque detrimento ipsius debitoris, ne plus videlicet accipias quam tibi debetur. Providendum est etiam , ne tibi, aut tuo heredi idem debitum iterum solvatur ; curandumque ut debitor conscius fiat, debitum eta solutum, ne in conscientia culpae persistat. Hanc conditionem omnes admittunt, omni suco sublato. IX. uuinta, ut compensatio fiat absque damno tertii , cuiusmodi esset , si isto
reputaretur suratus rem quam tu accipis, & cogeretur restituere. Addunt tamen,
hoc per accidens consequi e dc ideo, si quis nequiret, inquiunt, absque gravi damno omittere occultam compensationem, possiet illa uti, etiamsi hoc sequeretur , inquit citatus La Croiae num. 968. cum Sporer, dc aliis : quod alienum a lege evangelica videtur. Praevideo, proximum meum ex compensatione mea reputan
dum furem, dc ad rei, quam ego accipio, restitutionem a Atringendum ἔ & nihilo secius possiim illam surripere Ut ego quidem arbitror, nullus Christianus integrae conscientiae hoc ad praxim reduceret. X. Sexta, ut compensatio fiat in eadem specie, si possit . Si tamen nequeat in eadem' specie fieri; communiter latentur, licitum esse uti diversa specie. XI. Septima, ut compensatio fiat absque damno aliorum creditorum ; ut si essent e reditores anteriores; aut si res estet locata, vel commodata alteri . De hac tamen conditione acriter disputant Probabilistae nostri iuniores . Quin Paulus
mi totus Antiprobabilista celeberrimus defendit Lib. III. Resp. moralium qu . xxxim sicu
590쪽
lieitum esse Castrueeio creditori , habenti penes se bona debitoris demortui, uti
occulta compensatione , nullo habito ad anteriores creditores respectu equia.Castructius est in possessione bonorum sui debitoris, qua possessione carent ceteri creditores, licet anteriores. Lex autem Italuit, potiorem esse conditionem possidentis. Recedit quod in mea servanda vita non specto, qui ante me in lucem suscepti sunt, nee in recuperanda mea fama, cogito, num detractor meus aliis quoque famam restituere
debeat. Haec & alia congerit Comitolus in suae sententiae eonfirmationem. Addeare etiam posset , tum Castruccium , habentem apud se pecuniam , aut bona demortui creditoris, dominio iam potiri eorumdem bonorum. Si de natus debitor tolvisset reapse debitum Castruceio , anterioribus creditoribus praetermissis; sane Castrueeius es Iet vere dominus debiti sibi soluti, nee teneretur se eodem in totum, vel in partem privare, ut quidpiam anteriori ereditori solveret. XII. Dissicultas gravior est, utrum creditor, qui nihil debitoris apud se habet, possit eiusdem bona surripere , quibus compensetur . P. Diana Tom. n. tract. III. res III. I 4. I s. I 6. defendit, compensationem licitam esse eum praeiudicio anteriorum creditorum, sive creditor habeat apud se bona destoris, si ve non, sive eadem habeat loco depositi . Nec obstat, inquit ille resec ly7. quod leges prohibeant compensationem fieri in re deposita: quia leges istae , secundum Tannerum , obligant tantum in foro exteriori ; compensatio autem iure gentium licita est.
Haec opinio haudquaquam mihi probabilis est; licet pro eadem plures laudet Diana. Quoniam leges, sive ecclesiasticae , sive civiles , in re gravi, & quae spectat
bonum commune Reipublicae, obligant in conscientia . Si vero habeat apud se, non loco depositi, sed ratione commercii, sive alio titulo; eum laudato Comi toto idem Diana docet, licitam esse compensationem e quam opinionem plures alii deinsendunt, uti de Sporer ΑΔ eit. num. 82. Si res sit apud debitorem, tamquam pugnus proprii debiti praecise ; tune vel ipsae leges civiles coneedunt retentionem et quia revera est talis rei possessor. Melior autem est conditio possidentis . Si vero absolute eam habeat, non videtur posse eam retinere cum praeiudicio anteriorum creditorum. Consulenda tamen est legum dispositio.' XIII. Addit tandem Diana loci eis. licitum esse surripere bona debitoris , etiam cum praeiudicio creditorum anteriorum. Cui opinioni subscribit Sporer Ac. cit. num. 78. Haec doctrina laxa est, ut mea praesert opinio . Ius enim habent prius anteriores creditores in illa bona quae tu accipis. Ergo tua compensatione aliorum iura laedis. Porro leges et viles id expresse vetant; cum ordinem servandum iubeant in solutione creditorum anteriorum, & posteriorum . inuare mihi minime probabilis est opinio ista , quae adversatur communi sententiae Theologorum, ut latetur vel ipse Matthaeus Moy a tract. vi. diis. IV. quaest. I I .num. AXIU. Disputant etiam Theologi, utrum Caius creditor Principis possit sibi com-