장음표시 사용
601쪽
media, magna, maxima : heinc publici patrimonii dilapidatio r heine tributa Ingentia, quibus publicum reparetur patrimonium et heinc iustitiae distribuentis violatio : quia spe suturae compensationis candidati munera splendida offerunt , ut gradum, ossicium, dignitatemque assequantur. Plura dicturus essem, si per otium
suaestiuncula de Comaeiensi compensatione.
I. T Uin haee scriberem, pluribus epistolis nuntiatum mihi suit, in civitate
se Comachii disputationem servere super compensatione occulta piscatorum. Valles ibi plures sunt piscibus redundantes , quarum dominus Princeps est , qui easdem publicis conductoribus locat. Hi ad eustodiendas, sarciendasque valles, &capiendos pisces homines Comaclenses conducunt, taxato pretio . Pretii parvitatem exaggerant piscatores , propriae familiae sustentandae minime sussieientem ;at e compensationem his rationum momentis sibi Iicitam esse contendunt .i s naturae est, inquiunt, vitam alere iis fructibus quos propria regio, & hominum industria parit. A quae istae, adiecta industria nostra , pisces nobis in alimentum porrigunt. Toso anno diu noctuque his vallibus instaurandis , sarciendis , custodiendisque desudamus. Artes alias ignoramus. Conductores , seu publicani , Varitia, fastuque abrepti, ingens peculium Principi offerunt , ut vallium utile dominium assequantur. Ipsi repente divites fiunt, splendide vivunt , munera in si gnia Magnatibus exhibent. Ut has ingentes sustinere expensas queant, proprium que fastum severe, sanguinem nostrum emungunt, ae pellem veluti excoriant mercedis diminutione. Labor continuus est, toto anno, neque sestivis diebus exceptis, Frequentissime noctu laborandum, dum pluviae, venti, ssuctus , tempestates undique Versum nos exagitant : quia tum opportunitas saepe adest Pisces eRPiendi. Ocreae necessariae sunt, quibus ab aqua nos defendamus ; vestitus etiam adversus frigora, ventos, pluviasque eongruus necessarius est. Quodnam pro tot laboribus, incommodis, periculisque sere continuis stipendium 3 octo baiocebi in dies singulos; & pisces ad saturitatem. AEstatis tempore, dum sol urit, & media vita intra aquam, & media nuda radiis solaribus exposita capiendis pistibus operam damus, tanta ardemus siti, ut octo baioeebi vix vino emendo sussiciant. Re Iiquum cibum quis nobis suppeditabit Quis filios, quis uxores, quis familias nostras alet, induetque Alias artes ignoramus. Ab insantia huic arti assueti sumus. Tanta est civitatis paupertas, ut neque mendicandi iacultas adst. Aquam ipsam pecunia bibimus, eum nihil territorium nostrum praeter pisces sustentaniae vitae por-
602쪽
tigat . Alio migrare, relictis domibus nostris, non possumus. Artifices, operariique omnes sua arte dc laboribus vivunt : & nobis solis , qui in nativo fundo nostro pisces capimus, qui labores perferendo, Vitamque affligendo in exercitio artis nostrae, omnes artifices, baiulos , Operariosque longe maxime superamus , licitum
non erit arte nostra congrua alimenta, & indumenta comparare II. Nee est quod opponatur, nos libere locare conductoribus operas nostras, sudores, incommoda, labores, pericula , pactoque pretio contentos esse . Siquidem sponte coacti assentimur. Tanta est humanae naturae malitia, & pravitas, ut nos ipsi certatim conductoribus operas nostras offeramus, & mutuis calumniis infamemur, ut unus a valle excludatur, aliusque substituatur. Quandoquidem non alium
de nobis panem comparare scimus. Et ideo libertate, necessitatis filia , taxatum pretium acceptamus; sed occultae compediationis doctrina praeventi. Itaque singuali quotannis pisces pro valore duodecim scutorum, & quandoque plus accipimus, ct minori vendimus. Quamobrem damnum circiter viginti & amplius scutorum in annos singulos conductoribus vallium inserimus. III. Haec sunt Comaclensium piscatorum ratiocinia, quibus licitam sibi esse compensationem probare contendunt. Verum haec omnia duo tantum evincunt: unum stiliacet infelicem, miseram, Iugendamque istorum piscatorum conditionem esse I alterum, publicanorum iniustitiam, pravitatemque immanem. Iv. Paucis ergo rem expedio. Compensatio iniusta est . Nec aliquid evineunt argutationes piscatorum . Alioquin omnibus licitum esset ex fructibus agrorum proprii territorii tantum accipere, quantum sat est ad victum, dc vestitum . S phismata recitata inserunt verum esse Oraculum Salomonis et Sicut in medio e-- paginis lapidum patas figitur, M ir inter medium emptionis , is venditionis anguis labitur peceatum. Conductores, videntes piscatorum necessitatem , pretium insta aequitatem diminuunt. Piscatores, necessitate utique urgente, sed tamen libere , operas locant. Et post initum contractum furta, compensationis suco tecta, exercent. Quid ergo agendum, ut animarum saluti prospiciatur V. Compensatio nullo modo licita est , nulloque probabilitatis velo honestari Valet. Publica opus auctoritate est. Nam in praesens compensatio vix dici occulinta potest; cum publice de eadem disputetur. Princeps itaque mediis civitatis magiitratibus taxare congruum pretium debet, ut & avaritiae conductorum modum imponat, i c pauperum subditorum vitae provideat. Peeuliaris casus est, quem diis rimere sola Principis auctoritas valet. Nos invictis rationum momentis iniustitiam occultae compensationis demonstrare possumus. At quid inde Ratiocinia nostra non alunt vitam piscatorum, quibus certo octo baiocebi non sufficiunt . Ceterum vivere ipsi perdas aut nefas sua arte volunt. Conductorum interesset pretium ad congruam quantitatem augere, tum ne stipendii tenuitate ansam furandi piscato
603쪽
tibus porrigendo, alienorum peccRtorum Participes essicerentur ; tum ut propriae utilitati, dc conscientiae consulerent . Iniustitiae illi rei sunt , nisi. pretio congruo conducant piscatorum operas; & simul rei sunt surtorum, quae ob suam avari tiam a piscatoribus committuntur. VI. Quid de praeteritis compensationibus, seu furtis dicendum e Si vera sunt quae narravimus, impotentia excusat . Cum factum publicum sit, curanda est mutua transactio inter locatores Zc conductores. De futuro autem aequum pretium conlii tuendum. Haec obiter, & curs m.
CAPUT. VIII. De furtis domesticorum.
I flicorum, quibus accensentur etiam famuli , dc ancillae . Sed de istorum furtis dictum est capite antecedenti. Domestici potissimum sunt filii , & uxores . Quale de istorum furtis nobis in praesentia sermo erit. II. Quaest. I. Peccant ne ficti qui bona furantur parentibus 3 Resp. Distinguenda sunt bona quorum filii dominium habent, a bonis quae cadunt sub parentum potestate. Filii, etiam sub patria potestate constituti, habent dominium, & administrationem bonorum castrensium, dc quasi eastrensium. De his disponere pro arbitrio valent. Bonorum, quae adventitia nuncupantur, proprietatem filiisamilias habent, parentes vero usumfructum , dc administrationem . Profectitiorum autem bonorum pater administrationem, dc proprietatem habet. Filii qui de bonis quorum dominium, vel ususfructus penes parentes residet, surripiunt notabilem quantitatem absque eorumdem parentum licentia vel consensu , peceant mortaliter . Idque docet Salomon Prov. xxviis. Qui subtrahit aliquid a patre suo , matre, θ' dicit hoc non esse pereatum, partieeps bomicidae est. Ratio est evidens. Nam surtum est occulta acceptio rei alienae invito domino. Filius, donee pater Vivit , nullum dominium habet bonorum patris. Ergo furtum perpetrat, eo invito illa surripiens. III. incest. II. Quae bonoram quantitas requiritur in furtis filiorum e Resp. Si vix certa praescribi regula potest pro furtis extraneorum, multo minus designari poterit pro filiorum furtis. P. BanneΣ a. a. quaes. lxv I. art. 6. docet, in filio patris praedivitis non esse mortiferum surtum , si sit infra quinquaginta aureos. Quae opinio, ut falsa, communiter reiicitur : quia nec in filio Regis tantum esset concedendum . Alii ad furtum letale requirunt viginti , aut triginta inureos, si pater mille dc quingentos aureos annuatim percipiat . Alii sustinent sussicere duos aut
604쪽
tres aureos, ut furtum sit grave. Haec Omnia gratis dicuntur. Circumstantiae speis ἀctandae sunt, nempe parentam divitiae, filiorum numerus, domus expensae, patris
indoles, finis ob quem filii bona surripiunt, & id genus similia. Maior salie quantitas requiritur ad gravem culpam in sarto filii divitis quam in furto filii hominis
pauperis, puta artificis. Admissa vera iustitia inter patrem & filium, quando nul- lo modo praesumi prudenter potest consensus patris in filii acceptionem, non video cur possit assignari maior quantitas in furto filii ac in furto extranei . Nam quod dicunt, parentes non esse invitos in filiorum, sicut in extraneorum furtis, id ostendit, furta filiorum non esse furta , quando prudenter praesumi consensus paternus potest. Dicerem ergo, quod , quando ex circumstantiis colligi potest, parentes esse invitos , tum moderanda sit quantitas in furtis filiorum eadem regula praeter propter qua moderatur quantitas in furtis eκ traneorum . Facilius utique praesumitur consensus patris respectu filii quam domini respectu extranei in bonorum ablatione. At hinc solum sequitur filios auferendo bona patris interdum surtum non perpetrare. Ceterum, quando ex circumstantiis colligeretur, sicuti facile colligi potest, patrem esse rationabiliter invitum, timc existimarem eam quantita tem esse gravem respectu filii quae gravis soret respectit extranei. Et, si aliquod discrimen permitterem, hoc non excederet valorem unius aut alterius tulit; quando, ut dixi, perspecta esset Patris repugnantia. IV. Filii eκcusantur a furti delicto, quando parentes omittunt ipsis subministrare congrua pro victu, & vestitu , quia ad alimenta ius filii habent. Sub alimentis autem ea omnia veniunt quae proprio statui congruunt, ut honestat recreationes. Quod plures addunt, posse quoque filios qui negotia patris gerunt , detractis
expensis, tantumdem accipere, quantuin pater dare extraneis solet, communiter
falsum est. Quia filii, sub patria potestate constituti, tenentur adiuvare parentes, quemadmodum parentes tenentur alere filios. Si filii a patre postularent pro lab re stipendium, nonne pater iure denegare iisdem possiet alimenta 3 Si enim filius assumere velit extranei conditionem in salarii exactione, etiam pater poterit, Vel xui e traneum, filium respicere. Quare, ut evidenter laxa, reiicienda est opinio illorum qui docent, licite filium clam surripere patri posse tantum bonorum, quibus compenset salarium libi debitum ob praestitos labores in mercatura, aut agri cultura, aliove labore. Quandoquidem, etiamsi probabilis soret quod ego nullo modo admitto opposita sententia ; adhuc compensatio iniusta esset . Verum, ut dixi, salsa est prior opinio, quae filiis, patres in laboribus, mercatura , agricultu ra , aliove opere adiuvantibus , salarium iure deberi asserit : falsissima vero altera, quae compensatione istius salarii illos uti, si a patre salarium negetur, posse
605쪽
ea strensibus, quorum dominium, administrationemque habent, surripiunt in magna quantitate. Inviti siti censentur etiam tum cum ob pudorem, & reverentiam precibus, & blanditiis parentum contradicere minime audent. VI. Quaest. III. Furti ne reatum contrabunt uxores quae bona maritis surripiunt δResp. Distinguenda sunt bona quae tum ad uxorem, tum ad maritum pertinent. Duo sunt bonorum .genera uxorum propria . Dotali.i, quae uxor marito dat in matrimonii sustentationem. Istorum dominium est penes uxorem , ususseuctus, &administratio penes maritum. Taraphernalia , quae praeter dotalia uxor assere, vel acquirit industria sua , aut legato , donatione , aliave via , absque mariti opera, eidem obveniunt. Istorum dominium, & administratio penes uxorem est; sicut eo rum quoque. quae maritus dat uxori pro suis peculiaribus sumptibus , ut inter no biles fieri solet. Omnia alia bona sunt mariti. VII. Sententia omnium est, surtum mortiferum perpetrare uxores quae , invitis maritis, bona quorum dominium , & administratio penes maritos est , in magna qliantitate surripiunt. Maiorem quantitatem in eiusmodi furtis Theologi requirunt ad gravena culpam quam in surtis extraneorum. Sed quae de furtis filiorum dicta sunt, furtis uxorum applicari debent. Quod obiici solet, tutorem quoque administrare pupillorum bona, nec tamen pupillos furtum committere, bona propria surripientes, quia eorumdem dominio potiuntur; nullius momenti est. Siquidem tutores in commodum, dc utilitatem pupillorum bona administrant ; mariti contra incommodum proprium . Idcirco dominium quod uxores in bona dotalia retinent , ius. eisdem non tribuit ut valeant quidquam surripere , quoad mariti vixerint. Haec certa penes omnes sunt. In ceteris locorum consuetudines spectandae
VIII. Plures assignantur easus in quibus uxores, absque surti reatu, maritis surripere quaedam bona valent. I. Si maritus praebere omittat sumptus consuetos, &necessarios ad sustinenda familiae onera; tum uxor clam accipere iure Valet quantum satis sit ad praefatos sumptus . Ad hoc quippe quod a tinet , irrationabiliter
invitus maritus est. II. Ad impediendum grave familiae damnum r quia sic agendo mariti negotium gerit. III. Ad erogandas eleemosynas congruas, & consuetas. IV. Contendunt plures, posse uxorem bona accipere dirii buenda in pia opera, in Missarum celebrationem, & id genus similia pro mariti conversione, seu reductione ad meliorem frugem . Sed cautione , & moderatione magna hic opus est; &Prudentia directoris requiritur , ne uxores , falsa pietate deceptae , liberius quam par sit, bonis mariti abutantur. V. Si filiis ad studia , vel alias addiscendas artes necessaria pater non porrigat; potest uxor supplere ex mariti bonis. VI. Si mariatus saluus sit, administratrix uxor evadit . VII. Quando prudenter praesumitur mariti consensus. VIII. Ut extreme, vel graviter indigenti succurrat. IX. Si maritus Dissiligod by
606쪽
ritus bona familiae dilapidet in ludos , compotationes , & in alia similia; potest
uxor bona clam surrepta in utilitatem familiae servare. IX. Regula tamen generalis esto et Nihil uxores disponant de maritorum bonis, illis insetis, exceptis casibus manifesto & evidenter urgentibus . Facile sibi luxores arrogant facultatem , & dominium in bona mariti , & quemadmodum eorporis, ita & Qrtunae bona communia sibi reputant. Quare prudens Consessarius curet utu2gres subditae sint viris suis; & necessaria tam sibi, quam familiae, a maritis petant. Earum pietas, devotio , & virtus eluceant in obedientia , & consormitate
ad 'maritorum voluntatem in iis Omnibus quae malitiam non redolent e studeant, quomodo placeant viris suis. X. Regulam, quam paucis perstrinxi, tradunt communiter Patres. S. Augustianus epis. cxc I x. ad Ecdiciam haec habet : cum vero de faciendis ipsis eleemosenis loqueretur , ait Apostolus : on ut aliis refectio sit, vobis autem angustia. Pariter ergo eo lium de omnibus haberetis, pariter moderaremini, quid thesaurizandum esset in caelo, quid ad vitae huius sufficientiam vobis, O vestris, vestroque uo relinquendum, ne aliis esseι refectio, vobis autem angustia. Et in bir disponendis, atque s etendis, si quid tibi forte melius videretur , suggereres viro reverester , eiusdemque auctoritatem P tamquam tui castitis , sequereris obedienter; ut omnes qui fanum sapiunt , a4 quos posset hoc bonum vestrum fama perferre , de domus vestrae fructu, ac pace gauderent, ἐν adversarius revereretur, nisil habens de vobis dicere pravi. Porro , si de faciendis eleemosenis, O in pauperes impendendis rebus tuis, de quo bono opere, im magno tam evidentia praecepta sunt Domini, cum viro tuo fideli, D' tecum fandiae continentiae pacta servante , confitium eommunicare deberes , eiusdemque non Dernere voluntatem ; quanto magis de habitu , atque vestitu , nihil tibi praeter eius arbitrium mutandum, veI usurpandum fuit, unde nihiI divinitus legimus imperatum' Plura alia hac de re ibidem habet Doctor sanctus. XI. D. Raymundus Lib.II. tit. de surt. F. 9. De rebus autem viri, aut de paxe, vino, vi aliis, qua bono, On approbato more solent ad dispensationem uxoris pertinere, potest , ἐν debet facere eleemosenam , moderate tamen , secundum facultatem virι, irmatorem, aut minorem multitudinem, vel necessitatem pauperum; D' debet semper sibi conformare eonscientiam, quod non dioliceat marito in eoiae , licet forte aliquando probibuerit ore. Solent enim mariti facere probibitionem uxoribus absiste, ut sic temperent eas, non a toto, sed ab excessu, quem Doleantur. Potest etiam formare Miconmentiam ex qualitate, im miseria pauperis, cogitans, quod, s maritus illam vis ret, omnibus modis placeret ei quod ii i faceret eleemossuam. Si autem omnino, o
praecise ipsi uxσri conscientia , sit, quod viro diosicet, Ore scandalizatur inde, d. nat conscientiam illam, si potest. Sin autem, non debet dare I im doleat, quia non potest dare: γ β intelligitur quod dicitur III. quaest. v. can. Quod dico. Hoc au-
607쪽
tem ultimum dico, nisi videret pa erem indigere ad mortem : tune enim deberet dare intrepide s alias peccaret. XII. Qua ratione furti sontes sunt uxores, si mariti bona surripiunt, eadem rei sulti mariti sunt, si bona quorum uxores dominium, & administrationem habent, rapiant r item , si vivum dotale dilapident , aut diminuant; si bona communia, uxoribus invitis, absumant. XIII. Quaest. IV. Quid de Ui Dum furtis dicendum e Resp. Opifices, qui male riam elaborandam a domino suscipiunt, ut sartores, textores, molitores, & smi Ies, furtum perpetrant, dum quidquam materiae sibi traditae, invito domino, χuria ripiunt. Nec quidquam eisdem suffragantur praetextus quos allegare solent. Sarto res fragmenta , dc lacinias surripere in more habent . Isti omnes lares sunt . Et quae de parvis furtis diximus , isthuc revocari debent. Si fragmenta nullius sint
valoris, ita ut in nullam cedere domini utilitatem valeant, tum nullum furtum committitur. At, quoties domino inservire apta sunt, ut plerumque aceidit; tunc furtum committitur, gravius, leviusve, prout maior est, aut minor materia stagmentorum . P. Thomas Sancheκ Lib. II. eon'. eap. v D. dub. 2. defendit, Sariores fragmenta etiam alicuius valoris sibi retinere possie : tum quod domini, talis moris conscii, non censentur inviti; tum quod iustum pretium laboris solvere domini recusant, idcirco compensatione occulta uti sartores posse contendit . Verum his
doctrina omnino falsa est . Nulla adest praesumptio consensus dominorum in haec furta. Multo minus adest tandamentum iustae compensationis. Pretium laboris pactum est. Illud autem sibi propria sponte augere sartores nequeunt. At, inquis, non libere, sed coacte sartores consentire in pretium solent, ne alius minori pretio consciendam vestem suscipiat. Effugium istud nullum est. Haec enim non c-ctio, sed voluntaria deceptio, dc manifesta fraus est, qua domino illuditur. Nulla quippe lege permittitur ut artisces queant ad libitum sui operis mercedem augere, inscio domino; ut iam supra de occulta compensatione demonstravi. Plurima alia in tractatu de restitutione discutientur. XIV. Qinaest. V. suid de furtis Religiosorum dicendum e Resp. Paucis rem ex Pe diam. Si Claustrales surentur ab extraneis , perinde se habent ac alii lares. Silarentur de communi Monasterii penu gravem quantitatem , peccant & contra iustitiam, dc contra votum. Quare rei sunt dc sacrilegii, dc iniustitiae . Ratio est manifesta r quoniam Religiosi vi paupertatis Deo per votum promissae cuiuscumque rei dominio privati sunt . Ergo quoties bona Monasterii surripiunt absque licentia superioris', surti rei evadunt, utpote , invito domino, aliena accipientes. Nec est quod rem certam de evidentem rationibus confirmem ; cum nullum sit de hoc penes Theologos dissidium. XV. Disputant Theologi , sit ne in furto Religiosorum ea quantitaς necessaria quae
608쪽
quae assignari in furtis filiorum solet. PP. Salmanticenses tract. X m. cap. vi. punct. s. num. 43. sententiam adfirmantem defendunt : atque pro eadem allegant Sanachex Lib. VII. Duae cap. XXI. num. II. Rebellum I. Part. Lib. III. quaes. xv. see. 3. Fagundeκ Lib. n. Deeat. cap. v. num. 2. Pelli Earium tract. IV. cap. II. sec. q. uum. I 87. Ledeisam Tom. II. east. IV. dub. 6. Cenedo trassi de pauper. Relig. dub. ao. Caram uelem in Regulam D. Bene . di .lκ m. num. 944. xvI. Haee sententia salsa videtur, nulloque niκa sundamento . Falso pro eademeitatur Sanchez', qui Lib. VII. cap. XX. num. 3. Oppositum docet. Patritius Sporer
tract. v. cap. U. sec. 2. s. s. num. 62. communem V at DD. sententiam, quae asserit,
eam quantitatem satis esse in Religiosis ad furtum morti serum quae sufficit in is eularibus. P. Thomas Tamburinus adeo communem reputat hane sententiam, ut quaerat Lib. VIII. cap. IV. num. q. num saltem probabiliter defendi possit sententia FagundeΣ, Cenedo, & aliorum. Et laudatus Sporer resolvit, non esse in praxi ab hae communi sententia recedendum. XVII. Si ratio consulatur , non modo quantitas furti Religiosorum non est augenda ad mensuram furti filiorum familias ; sed minor potius constituenda laret
quam in ipsis saecularium surtis . Siquidem Religiosi non lege iustitiae , & septimo
praecepto Decalogi tantum prohibentur furari, sed etiam solemni paupertatis volo. Praelati utique patres Religiosorum reputantur; sed spirituales, non carnales. Patres sunt, dc magistri, qui in evangelicae paupertatis schola eos exercere debent. Qua ergo ratione praesumi potest, eos non fore invitos, quemadmodum Patres respectit filiorum , si Religiosi surripiant eam quantitatem quae in furto communieXtraneorum est materia gravis 3 Cur non praesumuntur inviti Praelati Religios rum 3 Quia, inquiunt, sunt loco parentum . Parentes autem non ceiantur inviti respectu filiorum in ea quantitate quae in extraneo esset furtum mortiferum. Per- ridicula est ista ratiocinatio. Parentes consentire iure valent ut filii centum, mile, bis mille aureos accipiant. In idem ergo consentire Praelati regulares poteruns
ini id stultius 3 Religiosi adstricti voto paupertatis sunt, secus stilla milias. Quae
ergo ratio paritatis filiorum cum Religiosis, aut parentum cum Praelatis 3 Parentes domini absoluti sunt ; Praelati regulares administratores tantum. Libere consentire Valent illi in quamcumque acceptionem bonorum ; isti nequeunt, nisi infra leges paupertatis monasticae . Futilis ergo omnino est paritas filiorum familias cum Religiosis. XVIII. Hinc colliges, quam sint inepta alia consectaria, quae ex conVulsa paritate Religiosorum eum filiisfamilias eliciunt citati Theologi . Salmanti censes locicit. punct. 8. num. 94. cum aliis Casu istis docent, Religiolds posse , quemadmodum filiosia milias, congruam quantitatem ludo licito exponere. Haec, & alia plura laxitatis plena, quae de ludis pecuniariis Religiosorum docent recentiores , fuse, &TOm. IV. Oo iij nisi Diuitiaco by Corale
609쪽
nisi salior, valide, confutavi in Disciplina Apostolico-Monastica . Quare, ne actam agam, consule quae ibidem dicta sunt . Nullum Omnino ludum pecuniarium permittendum Religiosis ostendimus. XIX. Quae de restitutione a Religiosis iacienda docent iidem recentiores, simili. ter vana mihi videntur. Nam, si quae surrepta suerunt, consistant, nemo ambigit ea sore restituenda si consumpta suerint, ad nihil Religiosus tenetur. At, in. quiunt, si peculium habeant proprio usui destinatum, nonne Valent ex illo com pensare quod iurati fuerintl Respondetur, Religiosos qui peculium retinent ultra necessarium victum, & vestitum, proprietarios esse, & iustitiae violatores. Quare. etiamsi fures aliunde ex iniusta acceptione non essent , fures sunt, & proprietarii ob iniustam retentionem. Qui tamen res Monasterio iurata S, aut peculium, quo compensare surtum possent, retinent, novum flagitium perpetrant, seu gravius meis eant . Laudati Theologi restitutioni obnoxios Regulares docent , supposito quod peculium habeant . Licite enim ex superioris licentia habere peculii usum illos posse credunt. Idcirco inserunt, illos ex hoc peculio restituere, & compensare -na furtim accepta debere. Nos vero dicimus, nullum illos retinere peculium posse, nisi urgente necessitate victus, & vestitus. Victu autem, & vestitu necessario privare se non tenentur, nec debent, ut restituant. Quid quod, cum nullius rei dominium habeant, nec usum independentem I de nulla re disponere queunt , in. consulto superiore Ouare quae recentiores Moralistae de restitutione, di ludis Religiosorum versant, falso nituntur principio, quod scilicet licitum illis peculium sit. Hoc falso sublato fundamento, cetera sponte sua corruunt. Verum de his praeterea quae in citata Disciplina Apostolicο-Monastiea dicta sunt , plura edisseram iatractatu de Statu religioso. L I-
610쪽
Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
DE FALSO TESTIMONIO, MENDACIO, EIUSΩΓΕ MALITIA.
CAPUT I. Census propositionum taxarum , quas Probabilitatis
patroni a Merjus octavum praeceptum
evulgarunt. IN explanatione secundi mandati , quod Deum recta spectat , plures laxioris
Ethices propositiones , quae periuria , aequiVocationes , restrictiones mentale variis linimentis percolorant , recehsui . Nonnullas in praesentia , quae faustatem proximo exitialem propugnant, exscribam.
Ve crimen imponere , etiamsi mors sit sibi secutura. P. Thomas Tamburinus Lib. IX. in Decal. cap. HI. F. 6. num. S.
si illi possis obiicere , quanta lassiciunt ad tuam iustam defensionem e Duo asseis ro. Unum mihi satis probabile ; alterum satis ineertum. Probabile mihi estis te, si id facias, non peccare contra iustitiam : unde nec obligari ad restitutio ,, nem . . . Incertum mihi est, an id possit fieri licite sine ulla culpa. Idem