Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus In decalogum

발행: 1749년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

641쪽

demit in uno, factus est omnium reus. Quot lingua sola non occidit Istor um malitia eo est gravior, atque inexcusabilior, quo linguae Peccata nullum commodum vel temporale pariunt. Non est quod innumeros Scripturae textus adversus detractores commemorem, quia vix. esset scribendi finis. Notionem ergo dumtaxat detractionis, eiusque gravitatem paucis exponam .

II. Quaest. I. Quid fit detractio st Resp. Est, inquit D. Thomas a. a. quaest lxxi tr.

art. I. denigratio alienae famae per occulta verba . Communiter proximi fama deni gratur per verba occulta : quia illo absente ei uidem occulta crimina manifesta natur. Ceterum non infrequenter contingit quod praesente proximo illius famae de trahatur. Et tune detractio est simul contumelia. Quare contumelia directe ser tur in hominem praesentem, ut eum deprimat , adeoque illius honorem laedit Detractio directe intendit diminuere, seu obscurare proximi famam , quae insidet aliorum mentibus. Fama enim, ut dixi supra, est optima existimatio, seu persuasio alienae virtutis, & probitatis. III. Quaest. II. Detractio est ne tenere suo peccatum mortale ' Resp. Adfirmant omnes, hancque rationem prodit Angelicus a. Σ. quaest. lxx m. art. 2. Peccata venisborum maxime sunt ex intentione dicentis diiudica nda . Detractio autem secundum suam rationem ordinatur ad denigrandam famam alicuius . Vade iue per se sequendo detrabit qui ad hoc de aliquo obloquitur, eo absente, ut eius famam denigret. Auferre autem alicui famam valde grave est : quia inter res temporages videtur fama esse pretiosior, per cuius defectum impeditur b omo a multis bene agendis. Propter quod dieitur Megi. xli. Curam habe de bono nomine et hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni, & pretiosi. Et ideo detractio , per se loquendo , es peccatum mortale. Contingis tamen quandoque quod aliquis dicit aliqua verba, per quae diminuitur fama alicuius , non hoc intendens, sed aliquid aliud. Hoc autem non es detrabem per se, is formaliter loquendo, sed solum materialiter, , quo per accideπε. Ets quidem verba, per quae fama alterius diminuitur, proferat aliquis propter aliquo

bonum necessariam, debitis eireumstantiis observatis, non es pereatum , nec potes dις detractio. Si autem proferat ex animι levitate, vel propter causam adquam non necessariam, non es peccatum mortale; nisii forte verbum quod dicitur , fit adeo grave , quod notabiliter famam alicuius DdM, is praecipue in bis quae pertinent ad bonoa rem vit.e : quia Me ex isto genere verbor: m habet rmionem peccati mortalis . Et te netur aliquis ad restitutionem fam.e , Mut ad resilutionem cuiuslibet rei subtrame . Duplicem ergo detractionem Angelicus distinguit : alteram formalem , qua quis ex animo infamandi proximum eius crimina occulta aliis patefacit ἱ alteram materialem, qua non denigrandae famae animo, sed alio fine, occulta aliorum scelera reteguntur. Prima numquam est absque peccato i secunda iuxta finis diversiatatem, bonitatem, aut malitiam habet. ivia

642쪽

D IS S. II. DE DETRACT. oee. 61

IV. inaest. IlI. Quot modis detractio perpetratur' Resp. Octo communiter recensentur, his versibus contenti. Imponens, augens, manifestans, in mala vertens , - Qui negat, aut reticet, minuit, laudatve remisse . . Septem modos recenset Dinor Angelicus a. a. quaest lxx m. art. I. in quibus

comprehenditur etiam octavus. Distinguit primum detractionem in directam , &in indirectam his verbis ad 3. Aliquis dicitur detrahere, non quia diminuit de veritate, sed quia diminuit famam eius. Quod qέ idem fit quandoque directe , quandoque

indirecte. Directe quidem quadruficiter . Uno modo, quando fessum imponit alteri r fecundo, quando peccatum adauget suis verbis et tertio , quando occultum revelat Iquarto, quando id quod est bonum, dicit mala intentione factum . Indirecte autem .ves negando bonum alterius, veI malitiose reticendo, Set diminuendo. In hoc ultimo modo continetur octavus stigide laudando . Gravius enim aliquando est frigide laudari quam graviter vituperari. V. Primo itaque proximus diffamatur, ipsique detrahitur, salsum ei crimen imponendo : quae detractionis species omnium gravissima est, vocaturque calumnia. Secundo spater iniuite traducitur, dum illius peccatum augetur. Nam augmentum istud calumnia est, quae falsum crimen imponit . Quando crimen verum occultum est, si reveletur, committitur tertio modo detractio. Tandem , si quod bonum est, aut adlaphoron, promulgetur tamquam malum , aut 'prava intentione factum. Hi quatuor modi recta proximi famam petunt, earnque proscindunt. Irr- directe vero fama laeditur, negando alterius bonum, vel illud malitiose reticendo, dum silentium praevidetur fore confirmationem detractionis; vel bonum quod narratur, minuendo; vel denique frigide laudando , quando haec versuta laus in detrimentum proximi cedit. Advertendum, solam reticentiam non inducere debitum restitutionis, quando non sit peculiare debitum ex officio manifestandi alterius merita. Omnes praefati modi sunt eiusdem speciei. Alius tamen alio gravior

est iuxta circumstantiarum diversitatem .. .

VI. Quaest. IV. o ne pereatum grave eonficere libellis famoses Resp. Antequam responsum praebeatur, quid sit libellus famosus, dicendum est . Communis eius finitio haec circumfertur . scriptura est, aut signum, in quo continetur alterius infamia secreta, veI non omnino publiea, ut publica fiat , aut in ρηeniorem notitiam flatim, vel paullatim deveniat. Libellus ergo famosus vel scriptura, schedula, solio , aut libro, vel signo aliquo constare potest r ut si ad alterius ianuam , Vel senestram appendas cornua eo fine ut indices uxoris adulterium, ipsumque virum cornutum. Dicitur infamia secreta : nam, si erimina publica sint, non est libellus famosus. Item libellus famosus haud est, dum quis exercendi ingenii caussa quid quam de alio scribit; dummodo animo ncn publicandi id fiat, nec periculum sit

643쪽

cis LIB. X. IN D EC ALOGUM.

ut publicetur. Item libellus famosus non est, si zelo correctionis , vel reparationis mali noxii Reipublicae, aut communitati, alicuius occultum trimen manifestetur.

VII. Quando itaque publica scriptura occulta crimina revelantur, aut falsa imponuntur, ut in aliorum notitiam deveniant, libellas appellatur famosus , seu infamatorius. Nomine libelli venit etiam pagina, schedula, solium in quo infamia proximi contineatur I ut sunt satyrae. Item qui , nomine proprio occultato , ad iudicem desert alicuius scelera, ut vi illius delationis ad inquirendum procedatur , libellum famosum conficit ; etiana si citet testes, qui confirmare crimen valeant . Quoniam nequit iudex , vel superior vi talis scripturas ad inquisitionem pro cedere ; ut statutum est cap. Inquisitionis, estque communis Doctorum sententia. VIII. Explicata libelli famosi notione, respondetur quaestioni propositae , grave erimen perpetrare libellorum huiusmodi auctores; eoque gravius, quo latius fama proscinditur . Libelli enim famosi non modo in praesens famam laedunt proximorum, sed in posteros quoque diffamationem derivant Permanent enim eiusmodi scriptiunculae, & ab aliis transcribuntur. Nec minuit Scriptoris scelus, quod libellus a viro probo inventus flammis addicatur. Quoniam seriptor iam ex parte sua totum posuit quod ad alterius infamiam conducit . Peccant ergo libellatores tum contra iustitiam , tum contra caritatem ; atque adeo restitutionis publicae debito constringuntur, I publice diffamatus proximus suerit. Idque praestandum est aut altera scriptura, in qua retractentur vitia evulgata, aut praeconis voce, aut alia Via,

prudentis Theologi iudicio praescribenda. IX. Praeter culpam, poenas iure civili , & canonico latas incurrunt libellatores famosi. Ius civile capiti damnat Auctores libelli famosi L. I. C. de libellis famos.

Ius canonicum virgis verberandos eos decernit cap. Qui in alterius. Eadem poena puniuntur ii qui stercore ianuas domorum, vel cubiculorum deturpant. Inventores alicuius libelli famosi peccant mortaliter, si eum agnoscentes ut talem, non lacerent, aut comburant ; & iisdem poenis ac Auctor , aut quasi A uctor , plectendi sunt. X. Qui contra Papam, aut Cardinales scribunt libellos famosos, incurrunt ipla facto excommunicationem . Alexander IV. tulit excommunicationem contra eos qui adversus Ordines Praedicatorum, & Minorum libellos famosos evulgaverint. S. Pius V. constitutionem , quae incipit , Romani Pontificis providentia , anno i 72. edidit contra scribentes, dictantes, retinentes, transmittentes, & non lacerantes libellos famosos, continentes laesionem famae, aut revelationem secretorum quae pro regimine ecclesiastico tractantur : eosque multandos decernit consistatione bonorum, & etiam ultimo supplicio. XI. Quaest. V. o ne peccatum detrabere defunctis y Resp. Adsrmans sententia

644쪽

DIS S.IL DE DETRACT. oeci si

communis est; estque peccatum mortale, aut veniale, iuxta materiae gravitatem. Quandoquidem fama est bonum perpetuum, etiam post mortem in hominum memoria perleverans. Ergo hoc bono Privare de iunctos peccatum est . Gravius tamen peccatum est detrahere vivis quam destinctis : quoniam minus istis quam illis diffamatio nocet. Fama enim vita moralis est, quae vitam civilem alit, estque

istius veluti patrimonium I quo sublato , vita ipsa physica languet , & tabescit. Defuncti vero haud indigent ad bene vivendum fama ; ses extra ictum sortunae

sunt, ceterasque istius mundi vices . Quare plus requiritur ad peccatum mortale detractionis contra desunctos ae contra vivos. Et tamen contr*ria fere inveteravit persuasio apud homines, qui religioni, de pietati quodcumque verbum adversus d functorum famam efferre sibi ducunt, vivorum autem famam denigrare in deliciis ha bent . Non improbo, quin laudo, in de iunctorum famam reverentiam , & pietatem. Sed invidentiam damno, odiumque, quod ad lacerandam vivorum famam inducit. . Salva consistat mortuorum fama. Sed diligentius , severiusque abstinendum est ab illorum laedenda fama qui nobiscum vivunt. Si quando tamen defunctorum famam laedi contingat, resarcienda est. Saepe etiam ex diffamatione defunctorum parentes superstites detrimentum subeunt r quo in casu gravior urget obligatio restituendi defunctis famam, ut qui vivunt, etiam pristinum ex bono illorum nomine, meritisque recipiant commodum. Nam non raro accidit ob de natorum parentum merita filios, ct nepotes praemiis a Principe donari . Si illorum denigretur fama ,

evanescunt posterorum merita, & succe Dres patiuntur detrimentum . Necessaria itaque est compensatio infamiae defunctis irrogatae : quamvis, ut dixi, rarius graviter peccetur in de iunctorum, quam in vivorum diffamatione. XII. Quaest. VI. o ne peccatum detrabere defunctis damnatis, puta paganis, b br.eis, baereticis e Resp. Negant Molina, Malderus, Rebellus, aliique, nisi detractio illorum cedat in eorumdem familiae detrimentum . Quoniam , inquiunt, damnati hostes sunt, & inimici Dei; nee amplius sunt proximi nostri. Sed haec sententia videtur salsa, & communiter reiicitur. Etenim quantum ad naturam proximi nostri remanent, lieet in alio ordine inimici nobis sint . Accedit quod lex naturae , prohibens calumnias, & mendacia, urget respectu omnium. Nec enim spectandum est, quod damnati sint inimici Dei, sed quid nos loqui deceat. Calumniari cuique malitiam prodit. Quae lex permittit ut haereticum nobilem iam mortuum enuntiem proditorem fuisse Reipublieae, sicarium, carnificem Uerum inuti- Iis est quaestio isthaee ; sicuti nimium insipientes sunt illi qui mentem, aut linis guam occupant in damnatorum delictis. Relinquantur illi sub flagello vindicantis divinae iustitiae. XIII. Hinc consequitur, pecea re historicos qui de iunctorum Occulta crimina re

645쪽

sio LIB. X. IN DE CALOGUM.

& ministerii . Crimina occulta quae vocantur personalia , alto sunt praetereunda silentio; & qui eadem pandunt, scriptisque consignant , peccant plus, vel minus iuxta criminum quae propalantur, graVitatem . Crimina vero illa quae commercia, negotia publica, rerum procurationes, bella, pacta, & cetera id genus, licet ad tempus thecnis, & fraudibus Occultata, dum ad Veritatem historiae , ad facto rum dilucidationem, & posterorum instructionem pertinent, litteris consignari va lent. Duo tamen cavenda . Primum , ne odio, invidia, aliave humana passione id fiat. Alterum, respectus habendus est ad consanguineos, familiamque illius euia ius enarrantur crimina. Serio perpendendum, num prosapia illius cuius manife stantur flagitia, sit ex tali narratione gravem subitura infamiam . Deinde pondo randum, num absque gravi sinceri historici nota omitti crimina valeant. Et, facta collatione, id praestetur quod bono communi , & publicae utilitati expedire visum suerit. Cavendum ne desed iis augeantur, exaggerentur plus iusto . Si coniecturae occurrant, quod non ex malo animo , sed sortuna adversa , & sortuito erratumst, indicentur. Ne multa : semper ad caritatis, & sinceritatis leges respiciendum est. Et, nisi necessitas manifestandae veritatis urgeat, malum silendum est.

CAPUT V. I me regulae Dectandae, ut colligi phst, detractionem esse

peccatum mortale, vel veniale.

I. Uod detrachio sit peccatum mortale, aut veniale, ex variis circumstantiis pendet. Narratio venialium criminum suo genere est venialis, mortalium mortalis. Non raro accidit oppositum. Nam manifestare, quod aliqui iuvenes sint

lascivi, impudici, mulierosi, laborantes morbo gallico, puellarum insidiatores, saepe nullum est peccatum detractionis : quia isti se iactant de eiusmodi peccatis, sibi gloriae, & honori vertunt illa committere. E contrario de puella, aut semina h nestissima narrare etiam leve peccatum, illius pudicitiae, quae summopere illi cordi est, contrarium , potest esse peccatum mortale. Asserere probum Religiosum esse mendacem, tametsi mendacium sit culpa venialis, esset grave peccatum; secus, si diceres, semel, aut bis esse mentitum : quia id ex infirmitate, & subreptione accidere saepe solet ; at mentiendi consuetudo nonnisi ex malitia proficiscitur: quoi magnopere dedecet virum religiosum, & quemcumque hominem honestum. Circumstantiae ergo & personae cui detrahitur, & auditorum, & temporis, & detractoris expendendae sunt , ut inde colligi possit culpae qualitas. Doctrina com

munis.

II. Quaest. I. M lae mortale pereatum generathn asserere , talem hominem esse s per

Oste

646쪽

perbum, avarum, iracundum, contentissum, praesumptuosum , vanum , es' id genur

ictae Resp. Distinguendum est. Si persona cui detrahitur, tantae famae, sanctitatis, probitatis, atque integritatis sit , ut apud auditores graviter his generalibus verbis illius fama denigretur ; dubio procul erit peccatum mortale ; maxime si persona detrahens magnae sit auctoritatis , quae opinionem imprimat auditoribus pravam adversas personam quae prius magno in pretio habebatur . Si contra persona non sit singularis probitatis, quaeque communiter graviter non laedatur, cum praefata vitia generatim accepta comitentur humanam naturam peccato originis sauciata in; non Videtur mortale, cum non asseratur , quod talis persona mortaliter in hoc vitiorum genere peccet, sed quod his vitiis laboret et quot pro naturali inclinatione accipi potest. Doctrina communis. IIL Consuetum, atque perniciosum detrahendi genus illud est quo consule maledici detrahunt proximo, nihil sigillatim dicentes, sed confuse plurima, & gravia

indicantes, altiusque vulnera hac consula locutione instigentes , quam si singulare crimen aliquod enarrarent. Locutiones istae eiusmodi sunt. Si sequerer quae scio de Petro. Et ego possem multa de ilia dicere . Ipse non ignorat quae ego taceo de it o. Sane coram me ille pudore confusus obmatesceret. Uersutae istae infamandi formula omnium sunt perniciossimae . Quare & graviter peccant , & ad restitutionem tenentur eiusmodi detractores. Similes aliae sunt, quibus detractores effutiunt se audivisse de hac, aut illa persona hoc crimen; sublunt vero , se illud minime credere. Ego, inquit ille, hoc audivi de Petro ; sed illud ut credam , inducere nequeo. Audita resero, penes auctores veritatem relinquens. Est, inquit Dominicus Soto Lib. V. quaest. V. art. s. ingeniosus , sed pestilens detrahendi modus. His sormulis sibi cavere student, & detractionis virus, infamiamque occultare , ut securius proximum laedant . Quo enim sanctior habetur ille qui detrahit , eo nocentior reputatur alter, cuius fama proscinditur . Spectandas tamen sunt circumstanistiae. Nam interdum similes locutioneν aut parum, aut nihil noeent, spectata tum loquentis, tum audientium conditione . iniando crimina sunt gravissima , ut haeresis, sodomiae, furti, perfidiae, ea etiam ut audita narrare est peccatum mortale. inare semper spectandae sunt ei reumstantiae. IV. Quaest. II. Es ne grave peccatum revelare naturales defectus alleuius ' Resp. Αsserere aliquem esse indoctum, ineruditum, eaecum, gibbosum, deformem, communiter non est peccatum. Attamen dc hic spectandae sunt circumstantiae , poti simum affectus, & finis illius qui talia narrat. Item, si istorum desectuum manifestatione impediretur diffamatus ab aliquo bono conseqsendo . Si tamen aliquis haberetur communiter ut doctus , detractionis vitio non careret qui illum ignarum , i doctumque publicaret et nam videtur ius acquisivisse ad talem famam Hoc tamen ius, ut verum latear, ad famam , salsitate nixam, possidendam videturiatis

647쪽

LIB. X. IN D EC ALOGV M.

satis ambiguum : si enim salsus est titulus, evanescit ius. Opinio illius famae er-rbre laborat. Quare etiam in hoc , ut & in ceteris modis detrahendi , 'circumstantiae ponderandae sunt. Manifestare desectus natalium peccatum detractionis frequenter est; ut s dicas, talem esse filium Clerici , spurium , illegitimum ; hominem honestum ae nobilem, avum habuisse Vilissimum, larem, & quid simile . Gravius vero, aut levius peccatum erit iuxta varias circumstantias. V. Quaest III. Revelare uni aut alteri honesto, proboque viro grave oceritum deli

Eum est ne erimen istate ρ Resp. Sermo est de crimine vero ia nam salsum imp nere, nemo ambigit esse peccatum . Similiter non inquiritur, licitum ne sit viro prudenti, consilii capiendi caussa, revelare crimen Occultum. Nam communis est sententia, quempiam secreto graviter iniuriatum & laesum, amico gravi, leniendi doloris caussa , posse patefacere iniuriatorem , & ut consilium, quo se regere debeat, accipiat, manifestare crimen occultum . Quaestio ergo est, peccatum ne sit uni aut alteri viro prudenti ex animi levitate, loquacitate, aliove fine sub sigillo

revelare crimen occultum. I

tic. 2. Petrus Navarrus Lib. II. cap. Iv. num. 33 . Diana II. Part. tract. m. M oeia. resolui. a. tract. v. refotat. 33. ubi refert Navarrum, Ioannem a Cruce, Baunium, Tannerum, aliosque plures . Quoniam, inquiunt, parum, aut nihil detrimenti hinc sequitur . Fama enim publiea est notitia, seu persuasio probitatis, ochonestatis proximi . Ergo sola publica diffamatio huic famae opponitur . Pomm quod uni vel alteri crimen occultum reveletur , non dicitur quispiam diffamatus . Accedit quod revelare complicem in consessione probabilius non est

peccatum .

VII. Oppositam sententiam conceptis verbis tradere S. Thomas videtur a. 2. quaesti lxx m. art. r. ad a. Quamvis etiam si uni soli aliquis de absente malum dicat , corrumpi: famam eius , non in toto , sed in pote . His paucis verbis totam rationis emcacitatem Doctor sanctus comprehendit. Qui coram multitudine crimen Patefacit, publice proximum inlamat; atque adeo universam famam denigrat , corrumpitque . i uni alterive crimen revelat, partem famae corrumpit . Ergo peccat . Numquid solum illud surtum dicitur peccatum mortale quod universum patrimonium aufert, & ad extremam inopiam adigit; secus vero furtum

portionis patrimonii e Nemo id dixerit . Quemadmodum ergo fur graviter peceat, dum partem gravem patrimonii surripit , tametsi inopem non effetat illum a quo furatur ; ita graviter peceat detractor , qui partem famae Iaedit detrahendo. Pono qui uni aut alteri prodit delictum , penes istos fama labefactata est . Quid quod pluris Titius facit existimationem, bonamque opinionem, quam de se habet vir ille prudens, re gravis, quam vulgi, dc magnae multitudinis iudicium t in

648쪽

Quin parum, aut nihil curat plebis dc multitudinis opinionem , comparatam ad existimationem prudentum , sapientumque . Hinc patet solutio ad argumentum contrari, opinionis . Paritas, R Velatione complicis in consessione petita, lati lis est. Nam Christianus peccans cum alio , vel alia , ipso facto cedit iuri suo super secreto peccato in consessione retegendo . Professio quippe christiana obligat ad integram consessionem . Ergo qui Peceat cum alio , nequit ab eo exigere ut sacrilegium perpetret, diminuendo consessionem, ne se manifestet . Hanc sentenatiani defendunt Bannee a. a. quaest. lXXm. art. 2. Dominicus Soto Lib. IV. quaest. x. art. 4. Pradus eap. XXV. qu.est. II. num. s. Tasea Lib. V. quas. XIV. art. φ num. . Salmanticenses tractat. X m. cap. IV. punct. F. La-Croiκ Lib. III. pari. m. xvm.

rast . qui laudat Illiung, Busembaumque. VIII. Quaest. IV. Utrum diffamatum aliis criminibus diffamare pereatum sit 3 Resp.

Si erimina nova sint eiusdem generis, aut sint iisdem valde assinia, quae novam non afferant infamiam; non est novum detractionis erimen. Si furem dicas simul esse periurium, si meretricem asseras uxoratos admittere , dc Clericos, si lusorem publicum manifestes suam negligere samiliam, filios male educare, ministeria sua haud diligenter obire ; communiter non committis peccatum grave e quoniam haec posteriora delicta sunt familiaria illis qui priora perpetrant , nec priorem infamiam multum augent. Si vero nova scelera sint diversi generis, & non assi-nia; peccatum est.

IX. Quaest. V. Letaliter ne peccat qui crimen pubficum in boe loco , narrat in alio, ubi publieum non es ἔν' Resp. Trifariam dicunt Theologi aliquid notum esse , r. facto, a. iure, 3. fama. Notorium facto illud vocant quod coram multitudine perpetratum est , ut in foro , in platea publica , seu quod suapte natura in omnium oculis versatur . Notorium iure , quod per iudicis sententiam declaratum est, aut quod rei confessione, vel testium assertione ante iudicis sententiam constat. Notorium fama, quod maioris civitatis, collegii, conventus, congregationis parti compertum est. Caietanus Tom. X. opusc. tradi. xxx I. ref l. s. illud publicum esse docet quod suapte natura in communem notitiam pervenire potest .

Addunt alii , diffamatum in Aula Regia, vel in Metropoli, diffamatum esse per totum regnum, vel provinciam . Alii contendunt, ad criminis publicationem sus-ficere, si sex illud sciant r quia hic numerus satis est ad efficiendam parochiam . Alii requirunt decem : quia hic numerus exigitur ad constituendam parochiam . Prudentius loquuntur illi qui volunt , hoc colligendum esse ex circumstantiis , nempe ere loci, dc personarum qualitate , quibus cognitum crimen est. Nam si 3o. viri graves, & prudentes sciant aliquod crimen, non est illud dicendum pu blicum e quia isti tacere solent, dc prudenter praesumi potest istos non esse propalaturos crimen cognitum e contra dicendum, si homines isti leves essent, de lo-

649쪽

quaces . Denique distinguunt aliqui inter locum parvum, & magnum . Ut crimen si publicum in loco parVO, requiritur notitia maioris partis ; secus in loco magno . Si civitas constat I o. aut a Q. hominibus, satis est ut so. vel 4α diaspersi per civitatem crimen sciant . Qui docent, ex circumstantiis colligendam es se hane publicam diffamationem , quando ita est cognitum crimen , quod facile natura sua diffundatur in alios, tum publicum dicendum esse arbitrantur. X. Convenit penes omnes , nullum esse Peccatum loqui de crimine , quamvis occulto , coram iis quibus notum est . Haec tamen locutio bona , aut ma Ia esse potest ex fine loquentis. Si si ex animi levitate, & loquacitate,' erit otiosa, aliaque adeo culpa venialis. Si sit ex odio , vel invidia I erit crimen letale . Si ob bonum snem, ut audientes ex aliorum ruina proventum faciant, & cautius in cedant ; tunc actus virtutis erit . Similiter narratio delicii eo loci ubi notorium est, nullum est peccatum ; etiamsi ignorantibus manifestetur et eo quod per accidens si quod ab his ignoretur . Similiter non est peccatum detractionis erimen publicum in uno loco, in alio revelare, ad quem spectatis circumstantiis humanae societatis, brevi perventura ciusdem notitia esset. XI. Crimen , publica iudicis sententia declaratum , potest ad quemcumque locum , etiam distantem, deserri, & scribi; tametsi facile illue notitia non si perventura. Quoniam iudex damnando reum aut poena capitis, aut flagellationis ,

alteriusve supplicii, & eiusdem scelera his poenis digna publicando , privat reum quoque iure ad famam . Quin potissimum supplicium est illius diffamatio in t to terrarum orbe, ut ceteri perterrefacti abstineant a criminibus. mare di hist rici litteris consignare haec facta, nempe delicta, & supplicia, licite valent, &alii per epistolas ad remota etiam loca scribere possunt ; dummodo bono fine id agatur, ut scilicet boni caveant sibi a malo, & quia interest humanae Reipublicae nosse facinorosos . Limitant hanc doctrinam Theologi in hypothesi quod crimensi publicum dumtaxat testium depositione , non iudicis sententia . Tum enim haud liceret ad remota loca, ad quae iacile non perveniret notitia , deserre eiusmodi delicta e quoniam tunc reus non esset legitima auctoritate privatus iure ad suam famam . Secus tamen dicendum , si delictum notorium simul esset notorietate facti. XII. Quid, si sententia publicata esset , dumtaxat intra aliquam Congregati nem , Coenobium , aut Religionem e Huiusmodi sententiae non sunt absolute publicae, sed eum limitatione, in tali nempe loco. Quare peccaret proculdubio qui delicta , publica sententia punita in hac aut illa Congregatione , extra revelaret. Peccaret tum contra ipsam communitatem , tum contra ipsum reum , qui

solummodo intra suam Religionem est diffamatus , nec maiori infamia illum iudex multavit . Pariter , quando in S. Inquisitionis tribunali quis reprehenditur ,

650쪽

D IS S. II. DE DE TR AC T. oec.

puniturve coram consultatoribus , aliisque assistentibus , peccat qui haec revelat :quia iudices nolunt maiorem diffamationem. XIII. Haec quae recensui, communia sunt penes Theologos . Disputant autem in utramque partem, utrum delictum, notum notorietate facti, vel famosum in hae eivitate, possit absque gravi culpa deserri ad aliam civitatem , ad quam is cile minime creditur perventurum . Negat prima sententia : quia quisque habet ius ad suam famam , ubi non est diffamatus . Porro in illa civitate in qua eri men omnino ignoratur, dc aliunde dissicile illuc notitia perveniret , illaesam iste habet suam famam . Ergo iniuste eadem privatur . Ergo peccat tum contra iustitiam , tum contra caritatem , qui Praefata crimina evulgat . Altera sententia docet, peccatum esse contra caritatem , secus contra iustitiam , eiusmodi crimina ad loca remota deserre . Quoniam licet qui publice crimen perpetravit, ius non habeat ad suam famam ; quia tamen absque alterius iniuria eam possidet in loco ubi non sunt illius crimina manifesta, Peccas contra caritatem qui tali fama illum privat. XIV. Tertia sententia sustinet, nee contra caritatem, nec contra iustitiam pecocare qui crimina publica publicitate facti in una civitate , provincia , vel regno, in alio remoto loco, ad quem dissicile pervenirent, deserret, scriberet, re- velaret . Rationum mon. ita obvia sunt, & essicacia . Quando delicta sunt aliqua in civitate publice perpetrata , auctor absolute amisit ius ad suam famam . Qua voluntate in publico, dc coram universo populo crimen commisit . eadem

suam prodegit famam . Contra vero quisque ius habet .d facti publici notitiam acquirendam. Et revera quis sibi religioni duceret, factum publicum litteris, dc historiis commendare ' Id praest ni viri vel severiinibus ornati moribus . Hane

sententiam defendunt Caietanus Tons. X. opus. tractat. xxx I. resp. 9. BanueZ a. a. quaest. lnκID. art. 2. dub. 3. Tapia Lib. V. quaest. XI v. an. s. num. 3. Pradus cap. XκV. qtues. I i. num. 37. Nunius Tom. II in III. Par. quco. Um. art. 6. dissicul. 3'Navarrus in Mianuari cap. xv m. num. 26. Fagundez praecepi. II. Lib. V. cap. m. num. IQ. Filiiucius Tom. u tract. xxx II. cap. IX. num. 23 F. Salmanticenses tract. III. cap. Iv. punct. 3. num. 6 I. dc alii penes ipsos.

XV. in id, si in primo loco iniuste publicatum crimen fuerit 3 Respondent Salmanticenses sic. cit. nam. 6. quod sive iuste , sive iniuste priori in loco delictum Publicatum. fuerit, possit quisque ad alia loca illud deferre. Quoniam, inquiunt , nihil resert ad veri criminis publicationem , quod iuste , aut iniuste publicatum sit, quando reapse publicatum est. ia hoc ipso quod factum publicum sit, lumites occulti egreditur; dc diffamatus ius non habet ut alii a tali narrando facto abstineant. Pro hac sententia citant perdocti Theologi Molinam, Leisium , Lugonem , Dicastillum , Tapiam , & Bannesium . Haec doctrina mihi non arri-T . IV. R r det ..

SEARCH

MENU NAVIGATION