Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus In decalogum

발행: 1749년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

661쪽

c, c LIB. X. IN DE CALOGUM . .

gendae necessariam prodigit . Hac distinctione utraque conciliari sententia potest. Nam sententia Caietani vera in uno ex duobus sensibus videtur , eamque docet Augustinus tum sic. est. tum serm. xl IX. de diversis, qui primus est de vita is --jibus Clericorum, alias ccclv. tum Lib. I. de Civit. Dei cap. xx. ubi ait. Nee ideo ta

men , s adversus seipsum quisquam falsum tesimonium dixerit , ab hoc erimis. Dputaverit alienum e quoniam regulam diligendi pro imum a semetipso dilector Meepit. Quandoquidem seriptum es : Diliges proximum tuum sicut teipsum. Porro, fi fissiestimonii non minus reus est qui de se se falsum fatetur quam si adversus proximum falsum hoe faceret, cum in eo praecepto quo falsum testimonium prohibetur, ado risus proximum prohibeatur ἱ psitque non recte intelligentibus videri non esse probibi tum ut adversus se sum quisquam falsus testis o at; quanto magis intelligendum est, non licere homini se sum occidere e In altero autem sensu vera est Soti, α aliorum opinio, qua assieritur , ob bonum finem , christianae Reipublicae utilem, quemquam dispendium sacere suae famae posse. Concedit vel ipse Sotus , graviter peccaturum eum qui sibi gravissimum crimen haeresis, vel aliud simile imponeret. Verum de hoc plura alibi.

CAPUT VI.

De secreti re elatione.

I. Uaestionem dc Icitu necessariam, & explicatu dissicilem, enucleandam ag- Θ gredior. Plura de ea dicta sunt in secundum Decalogi mandatum; plurima dicentur in tractatu de iustitia & iure . Pauca in praesentia perstringam. Materiam hanc pro dignitate discussit Dominicus Solo, qui integrum super eadem Opusculum elucubravit inscriptum de ratione tegendi, retegendique secreti. Animadvertit in ipso praeloquio , summi esse momenti ad humanam societatem servandam secreti custodiam, dc usum; cum & tegere illud , & retegere pro rerum diversitate necessum sit . Quamobrem qui suam oppignoravit custodiendi secreti fidem, inter Scyllam, inquit Sotus, & Charybdim se navigare intelligat, quod Philipides ille, Lysimacho Regi gratissimus, sapienter admonuit. Nam , cum a Rege rogaretur, quidnam sibi vellet suarum rerum impartiri, respondisse sertur : Quidvis, o

Rex, modo ne quid areani. Et Aristoteles rogatus, quid in vita esset dissicillimum, respondit, ea reticere quae minime esset opus umquam efferri. Et Socrates facilius esse dicebat imperitis , & malis hominibus .flammam ore inardentem continere , quam arcanum e quod divina Scriptura prius dixerat. II. Verum, non imperitis modo, ut ego quidem sentio, sed vel ipsis peritis disificilis est cum arcani custodia consociare veritatem . Duo potissim lim necessiaria sunt

662쪽

DIS S. II. DE DETRACT. 9e. 63

sunt arcano, ab iniquis versutisque aggressoribus Vindicando , spiritus praesentia ,& voluntatis integritas. Vultus rubore, Vel pallore, inopportune negando, metuculose reticendo, aliisque pluribus modis arcanum panditur ah homine minus ex perrecto , minusque solertis indolis : & hoc ex capite frequentissime arcana , sin in totum, saltem in partem produntur . Ex silentio aut insolito, aut nimis seve ro, ex aliqua vel levi animi commotione, in vultu apparente, plurima colligunt acuti exploratores. Si virtus postea fidelitatis non valde firma & constans sit, si motus spei, aut timoris , cupiditatis , vel inopiae accedat , facillime reseratur arcanum . Propterea , quorum magnopere arcani interest silentium , ii numquam absque urgentissima necessitate arcanum aliis confidant. Et priusquam illud communicent, explorent amici non probitatem tantum , sed aeque etiam ingenii acumen, & animi sortitudinem, qua, occasione data , resistere insidiatorum machinationibus valeat. Sed neque tu facile tantum onus recipias ferendum , nisi h nestas compellat. Antequam arcanum sartum tectumque custodiendum suscipias ,

tecum serio reputato, te legi aeravissimae subiici & tacendi, & etiam quandoque loquendi, gravissimo adiecto periculo temere prodendi aut legem silendi, aut legem loquendi. Sed de his plusquam satis. Ad rem. III. Quaest. I. Quid, b quotuplex fit secretam e Resp. Haec vox secretum , etiam latine accepta, non modo quid separatum, sed etiam mentis arcanum significat : quo in sensu nune illam accipimus. Secretum ergo generatim spectatum rem prodit quae suapte natura digna est ut secreta servetur : scilicet quae aut mala est, & peccatum ; aut cuius revelatio est perniciosa , inquit Sotus Ioc. cinmemb. I. quaest. I. Virtutes enim, & opera quae ad gloriam hominis conserunt , nec sunt celatu digna, nec appellantur secreta . Secretum autem, & quod huic opponitur , publicum , seu manifestum multis modis usurpatiir , ut de manifesto iam dici una est supra . Igitur in praesentia vocamus secretum quidquid non est notum, nec facto, aut infamia proclamatum . De secreto sacramentali, seu sigillo consessionis sacramentalis nullus nobis nune sermo es . Porro secretum , in sua amplitudine acceptum , varios excipit gradus . Aliud est omnino occultum , quod praeter Deum soli auctori criminis compertam est. Aliud secretum dicituquod probari iuridice nequit . Tertio dicitur secretum quod nec laborat infamia nec ad tribunal delatum est; licet probari valeat, si deserat irr . Iterum secret mali ad proprium , aliud alienum est. De revelatione proprii secreti seipsum infamando dictum est supra : quocirca illud praetermitimus . Secretum alienum trifariam accipitur a Τheologis . Primum est quod rei naturam consequitur ; puta si tu noveris alterius delictum occultum vel fortuito , Vel ex alterius relatione

absque promissione illud servandi; ut qgando aliquis ex malitia, aut loquacitate quidquam proximi pandit , quod dignum est ut occultetur . Secundum est quod

663쪽

σ38 LIB. X. IN DE CALOGUM.

nee rei naturam consequitur , quod tale non sit ut occultari mereatur ἱ nec auctor eiusdem sub secreti vinculo tibi illud manifestavit; sed tu sponte promisisti

secreto custodire : & nuncupatur secretum promissum , non commissum . Tertium est quod ab alio tibi expresse, aut tacite commissum suit; & vicissim tu expresse, aut tacite servaturum promisisti. Tum dicitur expresse commissiam , quando claris verbis onus tacendi tibi alter imposuit, di tu conceptis verbis.silentii euostodiam spopondisti ; tacite vero , quando ex circumstantiis colligitur , alterum tibi rem sub lege silentii committere; tametsi verbis id non exprimat. Sic Mediaci, Chirurgi, Theologi, Advocati, obstetrices, aliique, qui ex ossicio, aut electio ne aliorum arcana dirigenda , expediendaque suscipiunt, reipsa secretorum legi obnoxii sunt, nulla licet accedente promissione, aut commissione. IV. Quaest. II. Quaenam sit secreti tegendi obligatio e Re . Antequam recta quaestiunculae occurram , nonnulla praemitto . Secreti custodia ad virtutem fidei pertinet. Porro duplex cum Dominico Soto ue. eis. memb. I. quaest. r. distinguenda fides est : altera, quae dicitur virtus intellectualis; altera, quae virtus moralis nuncupatur. Primo etenim fides fgnificat habitum, & virtutem mentis, qua certo ,

& constanter cuiuspiam dictis adhaeremus . Significat secundo habitum voluntatis, qui di fidelitas appellatur , quo dicta, & facta complemus, certaque essicimus6 ut communi proverbio circumsertur : Accipe, daque fidem. Hanc fidem his verbis describit Cicero Lib. I. de ossi c. Fides est dictorum , conventorumque constantia , ἐν veritas. Fides hoe in sensu, ut idem Cicero docet, ideo sic vocatur, quia fit quod dicitur : id enim praeseserunt duae illae syllabae si, des ', quarum altera

facere , altera dicere significat . Hanc virtutem tanti fecere Romani, ut non secus ac Iovi optimo maximo ei statuam erexerint, & pro eiusdem cultu languianem, ac vitam fundere religi an sibi duxerint, etiam tum cum hostibus servanda erat : quemadmodum ex Marco Regulo constat.

V. Hanc fidem duplicem esse , idem Solus docet : altera est quae versatur circa debitum lenale, quod est vere, ac iure debitum , quale est in commercii., ct contractibus civilibus ; in quibus , inquit , est ratio dati, dc accepti. V. g. fides est, emptorem statuto tempore promissum pretium persolvere, & coniuges mutuas sibi operas impendere, & cives Principi parere, ac denique Principem, qui tributa populi recipit, cives vicissim armis tueri , ornare moribus , legibus emendare. Et hane fidem iustitiae sundamentum Cicero appellat , quod omnis inde iustitia pendeat : sublata enim mutua fidelitate, Omnis corruat iustitia oportet Hinc est quod contra fidei stactores deorum hominumque fides imploretur. Αltera sdes est , seu fidelitas , quae versatur circa debitum morale , quod non est absolute debitum, sed ad quamdam debitam pertinet honestatem naturalem; ut si quis ex liberalitate sua. quidpiam promiserit, ad fidem illius pertinet .ut impleat α

664쪽

pleat. Haec fides non est proprie iustitia ς cum nitatur sola liberalitate promittentis , quae rationem debiti non supponit : est tamen, ut docet S. Thomas a. a. quaest. lxxx. pars potentialis iustitiae z nam partem potentialem cardinalis virtutis illam appellant Philosophi, in qua non est tota ratio talis virtutis cardina lis ; sed propter magnam similitudinem ad illam reducitur . Hactenus Solus to iidem sere verbis. VI. Ad quaestiunculam itaque respondetur primum , servare secretum esse officium fidei r quoniam , ut dictum est, proprium obiectum fidei , quam descripsimus, est implere Promissum . Ergo executio istius promissionis ad fidei virtutem pertinet. Est enim tritum apud Philosophos principium, eiusdem virtutis esse habitum , & actum exteriorem e quia tam habitus , quam actus circa idem versantur obiectum . Hoc vero officium fidei in iis qui vi proprii ossicii & ministerii servare adstringuntur secretum , est pars subiectiva.seu propria iustitiae ; in iis vero qui ex honestate tantum tenentur lege secreti , hoc fidei ossicium solum. modo est pars potentialis iustitiae.

VII. Quae hactenus diximus , generalia sunt . Ut igitur propius ad rem accedamus, dicimus, omnes adstringi ad servanduin secretum illud quod rei naturam consequitur iustitiae lege , quando ex manifestatione aliquod damnum in fama . vel sortunae bonis imminet illi a quo servandum secretum commissum suit. Et qui hoc in casu secretum revelat, restitutioni obnoxius est. Secretum thesaurum Petri, tibi notum, revelasti furibus, qui illum diripuere: Princi eis arcanum manifestasti hostibus. Omnia quae hine proficiscuntur damna , resarcire adstringeris ἀnisi tormentorum vi cogaris arcanum retegere . Neque enim cum vitae dispendio illud tibi servandum est. Excipe tamen casum , quo arcani revelatio cederet in damnum publicum; ut si miles revelaret secretum, eκ quo sequeretur exercitus excidium. Quare qui vi officii arcano custodiendo adstricti sunt, omnia perserre tormenta, & cruciatus debent potiusquam secretum pandere. VIII. Ad secretum secundi generis quod attinet , quando nullum sequatur damnum in sortunis , vel fama , ex revelatione rei non est peccatum grave tale secretum detegere; nisi in ipsa promissione animus tibi fuerit gravem contrahendi obligationem . Quod, nisi expresse id decreveris, non est praesumendum. λω circa maior , aut minor.obligatio illius secreti promissi . & non commissi , ex tua pendet oluntate ; cum ex natura secreti vix discerni gravis obligatio valeat . lIX. Debitum servandi secreti tertii generis, quod est commissum, & promi Lsum, gravissimum est, ab iustitia commutante dimanans. Est enim verus contractus onerosus inter committentem & promittentem secreti custodiam . Ergo qui illud violat , legem iustitiae violat, di omnium damnorum restitutioni obnoxius

665쪽

evadit. Quod si promisso iurata suerit , ultra malitiam iniustitiae periurus erit secreti violator.

X. Quaest. III. Occurrit ne caussa quM u scrvση ρ secreto excusi 8 Resp. Tria sunt excusationum manifestandi secreti capita a Theologis designata, quae breviter expediam. Primum, materiae tenuitas, quae interdum nullius momenti est, a gravi obligatione, di letali culpa eximit . Res enim undequaque levis gravem obligationem vix inducere potest , nisi aliqua addatur circumstantia . Rem gra vem , sub secreto commendatam, uni aut alteri revelare pariter sub secreto non esse peccatum mortale , contendunt plures dummodo nulla hinc infami , da mnumve sequatur . Parvi enim refert , inquiunt , quod uni vel alteri secretum pandatur; si nullum inde, qui commendavit secretum , incommodum capiat, Sic docent Azorius III. Par. Iιb. XIII. cssp. XXXI. Lugo diis. XIV. sec. s. num. I 4. Di castillus Lib. II. tract. II. disp. x M. num. 38 I. aliique plures , quibus subscfbunt

Salmanticenses tract. XIII. cap. IV. punct. 6. num. 8 . qui tamen limitant in casu

particulari, quo ob peculiares rationes nollet qui secretum commisit, illi te tegi cui tu pandere decernis. XI. Haec opinio omnino mihi displicet, eamque ut improbabilem reiicio . Sublata quippe urgente necessitate , quae natura sua a secreti custodia excuset, aio nec uni, nec alteri licitum umquam esse secretum detegere. Praelata enim opinione admissa, continuo secretum omne publicum evaderet. Si tu, quin letaliter pecces, uni & alteri reserare secretum vales; quia prohibet quominus hic alter uni quoque dc alteri pandat sub secreto, dc hic alter alteri, dc sic deinceps, d nec res occulta de secreto in secretum erumpat tandem in publicam omnium n litiam Z Materiam levem tu reputas, quod uni soli secretum pandas . Idem sibi privilegium alter adsciscet. Nulla assignari ratio potest cur tu, dc non alter id queat. Immo tu, cui primo commissum arcanum est, strictiori vinculo illud custodire adstringeris. Ergo, positione facta quod tu ob materiae parvitatem queas absque gravi culpa uni manifestare arcanum s potiore iure idem praestare alter valebit, dc ita ceteri omnes , ut supra ex Patriarcha S. Ioanne Chrysostomo animadvertimus . Id solum verum habet, quod, si aliunde secretum publicum factum fuerit, tum omne vinculum illud custodiendi discinditur XII. In advertentia, aut imperiacta deliberatio secundum caput est, quod a gravi culpa secreti proditionem excusat. Verum, ut haec inadvertentia excuset, invincibilis sit oportet . Addunt Salmanti censes , non peccare mortaliter eum qui rem gravis momenti sub arcano susceptam revelaret, si ipse parvi eam certo aestimaret: quia bona fides excusaret; dummodo non praecessisset lata, vel gravis ne gligentia in investigando , utrum res sub arcano commissa gravis , an levis sit . Neque haec opinio nobis arridet, eo quod prodendis arc nis rimas aperiat. An, ini-

666쪽

inito eontractu mercium, & pretio inter contrahentes statuto, alter valet muta te pretium , illudque minuere , Vel augere , prout sibi magis expedire videtur e In secreto commisso & promisso mutuus intervenit contractus . Ergo iniuste sibi alter contrahentium ius adscisceret materiam gravem levem efficiendi . Certus . inquis , moraIiter est , materiam hanc , tametsi natura sua gravem , levem sibi esse . Quid inde e Hinc tantum sequitur quod, si arcanum esset ex iis quae aut rerum naturam consequuntur , aut Promissa dumtaxat sunt , levis culpa foret . Ceterum , cum arcanum commissum & Promissium fuerit pacto mutuo , nequit altera pars sola iudex esse super gravitate , aut levitate materiae ; quando in celebratione contractus gravis fuerit reputata . Quod si dixeris , vel initio contra eius levem existimatam materiam fuisse; iam sequitur nullam umquam fuisse ob ligationem gravem. Illius ergo erat qui secretum accepit, declarare, se tali vinculo gravi obstringere nolle. Accedit, iudicem legitimum gravitatis materiae euastbdiendae esse illum qui commisit , non illum qui recipit secretum. Is solus rationes peculiares, & saepissime reconditas compertas habet, ob quas noxia sit se creti manifestatio : has vero secreti promissior non semper assequitur . Praeterea ratio quae huic levis, gravis alteri erit. Postremum contraria opinio modum &viam facillimam aperit prodendi secreti, ut nuper supra indicavimus . Quare . cum arcanorum custodia sit res gravissimi momenti, societatis vinculum , Rerum publicarum fundamentum, dc propugnaculum, arctiori in sensu interpretanda est.& numquam absque urgenti ratione relaxanda.

XIII. Caussa tertia , quae licitam secreti manifestationem essicit, est commodum , & utilitas illius qui secretum commisit. Quoties ex istius custodia grave subiret hic detrimentum, tum, caritatis lege iubente, illud esset revelandum. Fac secreti custodiam obesse spirituali saluti eiusdem , manifestationem vero secreti

viam aperire certam , aut Valde probabilem , ad illius emendationem ; tum non solum licitum, sed ex caritatis lege debitum soret ut tantum arcani revelaretur equantum satis esset ad eiusdem correctionem, & proseca um . Item, si arcanum commissum in damnum publicum , aut innocentum vergeret , patefaciendum esset : quia eustodia arcani non est vinculum iniquitatis I nec bonum privatum anteponendum est bono communi ; aut innocens perferre gravia damna debet ob alterius secretum. Et hoc verum habet , etiamsi secretum iuramento firmatum fuisset. Quoniam iuramentum naturam promissionis sequitur; dc promissione defi

ciente, corruat quoque iuramentum oportet. Nec refert quod secretum commen

datum suerit ut sigillum consessionis : quia extra sacramentum nullum est sigil lum sacramentale . Imperiti sunt qui sub consessionis sigillo rem aliis commen Pant, quando reapse non constentur. Quare extra sacramentum quodlibet sigillum est naturale, quibuscumque verbis concipiatur. Tom. IV. S s X lv.

667쪽

c L LIB. X. IN DE CALOGUM.

XIV. Quaest. IV. Licitum ne es oluηa secreta expiscari Resp. Quemadmodum peccatum grave est commendatum secretum prodereῶ ita peccatum est illud ex torquere ex alterius lingua. Sunt qui cuniculis, & rimulis, interrogatiunculis in sdiosis, & suggestionibus vastis, versutisque alterius secreti vincula abrumpere student, & minus cautam linguam revelare urgent , quod scire magnopere a vent. Hi peecant letaliter, si, quod sibi revelari curant , sub gravi obligatione custodiendum erat. Quoniam, si peccat graviter is qui secretum revelat , gravi ter delinquat necessum est dc alter qui eum directe, vel indirecte ad violandum

secretum inducit. Salmanticenses sic. citi num. 83. docent, nori esse peccatum gra

ve extorquere alterius secretum cum animo illud apud se custodiendi r quia , ut dictum est supra num. I a. sustinent non esse peccatum mortale uni vel altero vi ro cordato arcanum prodere ob materiae parvitatem. Verum, sicuti illam , ita &hanc relicimus opinionem. Ex hac enim sequitur, centum, immo mille homines posse separatim eumdem hominem vastis interrogationibus aggredi , & singulcis expiscari reconditum arcanum, sub hoc proposito illud apud se severissime laust, diendi. Quod quam sit absurdum, nemo non videt. XV. Caussa sola licite expiscandi secretum est utilitas & commodum publicum,& quandoque etiam privatum; ut quando eligendus est Parochus, PraeIatus, gubernator, superior, & similes ministri, qui bonum publicum administrare debent ,& subditos regere. Item quando ineundum est matrimonium, licitum est explorare elige adorum mores, inclinationes, quantum satis est ad eorumdem habilitatem, di aptitudinem cognoscendam. Quae tamen hac inquisitione noscuntur, sub secreto custodienda sunt, iuxta leges secreti naturalis , quae rerum conditionem ie-

quuntur.

XVI. Quaest. V. Licitum ne est obsignatas fitteras aperire Resp. Negant Cominu niter omnes. Quia quisque ius habet ut secretum sive verbis, sive scriptis consignatum sibi servetur. Sigillum, quo obsignatae litterae sunt, est secreti indicium ;& nemo, invito domino, facultate potitur illud retegendi. Theologi supra citati, qui docent, non esse peccatum letale manifestare secretum uni soli, ut sibi eonstent, defendunt non esse eulpam mortiferam aperire litteras , in quibus etiam crimen aliquod infamatorium contineatur. Uerum hanc opinionem , ut improbabilem, supra refutavimus. Nec solum culpa gravis est genere suo obsignatas aperire litteras, sed etiam apertas legere, si reperiantur in loco in quo praesumitur , eas non esse publicae lectioni expositas; ut si sint in cubiculo proprio &e. Ultra peccatum grave leges quoque civiles poenas imponunt iis qui obsignatas aperiunt

litteras.

XVII. Aliquae occurrunt eaussae quae a gravi , vel omni culpa excusant illos qui epistolas obsignatas aperiunt, & legunt. Prima est, si epistola exarata sit ab

668쪽

aliquo subdito, Superior facultatem habet aperiendi eiusdem litteras. Hine Religionum Praelati omnes iure potiuntur, ab ipsa Regula illis permisso , subditorum legendi litteras. Et, quamvis id expressum in legibus non esset, id haberent nihilominus Superiores iure ipsius regiminis, cui concessa sunt omnia quae in bonum

commune Religionis, & privatum subditorum conserunt. Prauatus tamen inserior minime valet legere epistolas quas aut subditi scribunt ad Praelatos superio res, puta Provinciales, Vel Generales, aut isti ad subditos. Secunda caussa exeu sans a culpa est consensus aut expressus, aut tacitus, aut prudenter praesumptus domini litterarum. De expresso, & tacito nulla est dissicultas. Quod attinet ad praesumptum, tum dicitur prudens, quando vel ob intimam amicitiam, & necessitudinem, aut ob similem convenientiam , aut ob circumstantias quae postulant praesentaneum remedium , creditur ille cuius interest, consensum praebiturus. Quando subditi scribunt litteras ad Superiorem, apponuntque Tibi foli, in hae phrasi

continentur etiam consultores eiusdem Praelati , in casu quo resolvere negotium Praelatus nequeat. Quando tamen Praelatus per se solus resolvere, & expedire ea quae scribunt subditi, valeat, non potest absque culpa cum consultoribus eadem communicare. Raro tamen accidit in rebus magni momenti consultorum ope vel Praelatorum inferiorum informatione non egere. Cauta nihilominus esse communicatio debet. Ea nimirum tantum pandat quae necessaria sunt ad prudentem consultationem r cetera, quae extraria sunt, sileat. Inter plurimas dotes Praelato necessarias non infimum locum tenet virtus custodiendi secreta . Quoties subditi suspicantur Praelatum non esse arcani tenacem, abstinent ab eodem, silentque plura quae remedia postularent. Quare non raro Praelati peecant, aut iacili loquacitate revelando quae sibi communicata fuere, aut nimia austeritate , seu ostenta.

tione gravitatis, dc supercilii, quo subditorum ora obstruunt, eosque a se repellunt. Sed de his plura suo loco. XVIII. Parvitas materiae tertia taussa est , quae a gravi eulpa excusat; ut . quando certitudo moralis habeatur , res nullius , aut parvi momenti in litteris contineri; aut materiam esse publicam, nullique secreto obnoxiam. Quare, si ii terae aperiantur curiositatis, aut ridendi caussa, ob earumdem sive Iepidam , sive crassam scribendi rationem, nullumque sit periculum resciendi aliquod notabile s eretum; culpa gravi vacabit. Cum tamen culpa , saltem venialis, sit; idcirco abstinendum semper ab eiusmodi resignatione. XIX. Caussa quarta est propria defensio. Quis prudenter , gravibusque rati num momentis nixus, credit in litteris sui inimici aliqua contineri quae in proprium grave damnum cedunt. Tum potest iure defensionis uti , litterasque resignare, si id necessarium ad sui de sensionem iudicaverit. Non ne frangere gladium quo te hostis ferire studet, potes, ut te defendas 3 Eodem ergo iure frangere lit-

669쪽

6 44 LIB. X. IN D EC ALOGUM.

terarum. sigillum vales, si eodem damnum tibi inserendum praesentias . Quocirca in bello iusto hostium litterae resignantur, & Reipublicae, ac civitatum moderatores litteras civium suorum intercipiunt , easque aperiunt , dum grave aliquod aut perfidiae, aut alterius generis malum suspicantur. Omnes tamen advertunt , tum ea solum legi licite posse quae conducunt ad finem cuius gratia lieita est litterarum interceptio, & resignatio; cetera eta praetereunda οῦ &, si sortuito, aut quia cum aliis connexa sint, legi oporteat, sigillo custodienda erunt; nec licitum

erit eadem aliis revelare .

XX. Litterae quae in via, aut publico loco reperiuntur, legi minime possunt , si probabiliter credatur illas amissas , deperditasque a domino fuisse, eo invito . Qui similes litteras, etiam apertas, inventas legit , peccat , si praevideat aliquid grave in eisdem occludi; &, si legerit, tenetur sub secreto totum custodire . Si tamen nulla esset subscriptio, nullaque sibi nota persona infamiam, aut detrime tum subiret; tum quoque nulla culpa foret. Peccato quoque careret lectio illiterarum, quas tu apertas a domino proiici videres : quia tunc praesumitur , illum cedere iuri suo; nihilque in eisdem contineri secreto dignum. Quid, si litteras minutas in partes laceratas, atque in publicum proiectas a domino , tu exquisita diligentia simul concinnares, iunctasque legeres Negant aliqui, te posis eas absque peccato sic coniunctas legere : quia dominus illas in partes scindendo voluit omnino de medio talem scriptionem sublatam. Plures alii probabile censent , nutatum fore peccatum .' quoniam dominus, proiiciens frustula illa litterarum in publicum locum cedit iuri suo, eaque quibuscumque Iegenda permittit. Quod verisimilius videtur, est, id colligendum eo ex circumstantiis, & ex fine coniunge tis partes epistolae. Si enim hic in hune finem eas colligat, & adnectat, ut est quod grave arcanum expiscetur; dc alia ex parte praesumatur, dominum ita VO-luisse epistolam lacerare, ut a nemine Iegi amplius posset, sed imperitia, inconsider tione, vel stupiditate neglexisse eam omnino absumere, dc lectioni subduceis re : tunc peccare illum graviter, satis perspicuum videtur. Si vero sola euriositate eas partes coniungeret, & ob quamdam levitatem legeret; culpa esset venia-bs- Si quid grave tamen inde deprehenderet, id sub sigillo custodire deberet.

670쪽

CAPUT VII.

De audientibus detractores.

I. c Anctus Paulus Apostolus ad Rom. east. r. inquit : Qui talia agunt, digni sunt morte r is non solum qui ea faeiunt, sed etiam qui consentiunt facientibus .

Theologi illi qui docent, carere gravi culpa uni, aut alteri secretum prodere , defendunt quoque peccatum mortale non eme audire coram te solo hominem de tractorem : quam sententiam, a pluribus licet magni nominis Theologis propu- gnatam, supra profligavimns . Et hinc etiam patet quam sit doctrinae Patrum adversa. Paucis materiam hane dispiciam. II. Quaest. I. Qua ratione peceare dieitur qui detractorem audit e Resp. S. Thomas a. a. quaesi lxx m. art. Φ quaestionem hanc clare resolvit, duplicem modum indicans quo auditor peccat, dum detrahentem auscuItat. Uno modo , inquit, directe , quando scilicet quis inducit alium ad peeeatum , Tel ei placet pereatum ratio modo 'indirecte , quando fessieet non resistit , cum resistere possit et is breeontingit quandoque , non quia peccatum placeat, sed propter actiquem humanum timorem. Dicendum est ergo, quod, fi aliquis detractiones audiat absque rementia , videtur detractori eonsentire t unde fit particeps peceati eius . M , F quidem indueat

eum ad detrahendum, veIDItem placeat ei detractio, propter odium eius eui detrabitur , non minus peccat quam detrahens, is quandoque magis. Unde Bernardus dieit tDetrahere, aut detrahentem audire, quid horum damnabinius sit, non facile dixerim . Si vero non placeat ei pereatum, sed ex timore, vel negfigentia, veI etiam verecundia quadam omittat repellere detrahentem, pereat quidem, sed multo minus quam detrahens ; is plerumque venialiter. Quandoque etiam hoc potest esse peccatum mortale ἔveI propter hoe quod alicui ex incio incumbit detrahentem corrigere , vel propter aliquod periculam eonsequens ; vel propter radicem, qua timor humanus quandoque potest esse pereatum mortase. Itaque directe audiens, & inducens verbis, gestu, delectatione ad. detrahendum, peccat tum contra caritatem, tum contra iustitiam; dc quidem interdum gravius detractore. Siquidem & detractori caussa est cur detrahat; & personae diffamatae damnum inserti Quare hic peccat tum in diffamatum, tum in diffamatorem. Excusatur a mortali, si audiat, aut etiam suo gestu , gaudio, verbis provocet ad murmurandum de re levi, & ridicularia, minime gravi. Si vero nullo modo nec verbis, nec alio exteriori signo provocares detractorem, sed tantum cum interiori gaudio & laetitia auscultares detractorem in re gravi , peccares letaliter contra caritatem, secus contra iustitiam : quia non esses caussa efficax damni alterius.

SEARCH

MENU NAVIGATION