Theologia christiana dogmaticomoralis auctore f. Daniele Concina ... Tomus primus decimus In decalogum

발행: 1749년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

671쪽

6 6 LIB. X. IN DE CALOGUM.

III. Si vero quis eum laetitia re gaudio audiret detractorem , non quia gauderet de ipsa detractione, quatenus Proximum infamat, sed contra gaudium tantum perciperet ex eloquentia, lepore, iocisque detractoris; non peeearet hoe ex eapite mortaliter. Quin Reginaldus Lib. IV. quo. V I. num. 96. Toletus Lib. V. eap. lxv H. aliique contendunt, non peccare graViter eum qui gauderet de ipsa detra Etione, non ex odio, aut displicentia personae , cui detrahitur; sed ex qhadam levitate, curiositate , & otiositate. Sed haec opinio non Videtur admittenda : quia non solum vir christianus non potest cum laetitia audire detractorem , sed debet eum corripere. Utique dicit Angelicus, Peccatum grave esse, si placeat ei δεινὰ ctio propter odium eius eui detrabitur . Immo dicit , tunc posse esse gravius ipso peccato detractoris. At hine minime sequitur quod . quando laetanter audit deua ctorem in re gravi, non peccet graviter ς licet non ex odio contra diffamaturi audiat. Minus quidem peccat quam si ex odio contra diffamatum gauderet ; at nihilominus graviter peccat, quia detractori, cum possit, non resistit.

IV. Nil frequentius inculcant Patres quam aures oecludere detractoribus. S. Hieronymus epifx I. ad Nepotianum haec scribit. Cave ne cat linguam, aut aures habeas prurientes; idest, ne aut ipse aliis detrabas, aut alios audias detνabentes .

dens inquit H. xla κ. adversus fratrem tuum loquebaris , dc adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Haec secisti, & tacui. Existimasti, inique , quod

ero tui similis. Arguam te, & statuam contra laciem tuam. Paree a detractione linguae. Custodi sermones tuos : D' scito, quia per cuncta quae de aliis loqueris , tua conseientia iudiearis r θ' in bis ipse deprebenderis quae in abis arguebas. Neque ve-νο ilia iusta es excusatio : Referentibus aliis iniuriam facere non possum. Nemo invite avdita refert. Sagitta in lapidem numquam figitur . Interdum resiliens percutit ae μgentem . Discat detractor, eam te videt non libenter avdire , non facile detrabere . Cum detractoribus, ait Salomon, ne miscearis, quoniam repente veniet perditio eorum:

is ruinam utriusque quis novis e tam videlicet eius qui detrabit , quam illius qui ac

commodat aurem detrabenti

V. Quaest. II. Tenentur ne superiores subditorum detractiones iustitia lege impediare Resp. Omnes adfirmant peculiari vinculo adstringi superiores, Praelatos, magistratus, subditorum reprimere detractiones. Quoniam illi gravius ceteris urgen tur lubditos corripere. Disputant vero in utramque partem Theologi , num iustitiae, an caritatis debito iungi hoc ossicio debeant. Salmanticenses tractx m. cap. IV. punct. s. num. 7o. asserunt , Dominicum Soto Lib. V. de ius. quaest. x. art. q. cum aliis negare, superiores tam detrahentium, quam infamatorum adstringi lege iustitiae impedite subditos suos a detractione . At Soto conceptis verbis docet Cppositum de superiore detrahentis subditi . Ex iustitia avtcm , inquit boto , cum primis tenetur Praelatus, Θ ideo illa, procul omni metu, ἐν pudore, tenetur subditos

Diuitiaco by Corale

672쪽

o detractione corripere , si fit in re alicuius momenti : euius ideireo omisso precatum est mortale. Praelatus, inquam, iatrabentium, nam Praelatus eorum quibus detrahitur , non tanta iustitia eos tenetur protegere : quia cura Praelati es ne subditi peeeent ; tiamtis is quodammodo teneatur caritatis vinculo subditorum bonorem tueri. UI. Banneae a. a. quaest. lx XIII. art. q. eo . I. θ' A. defendit, peccare mortaliter

eontra iustitiam non solum Praelatum detrahentis, si ei non resistat, ob rationem allatam a Soto; sed etiam Praelatum infamati, si illum a detrahente non desendat. Quoniam, inquit, non obstans, qui obstare tenetur ex iustitia , peccat mortaliter eontra iustitiam, & tenetur ad restitutionem. Sed Praelatus tenetur obstare ex iustitia, dc officio. Ergo, si non obstat , peccat contra iustitiam , & tenetur restituere. Probat minorem : quia Praelatus tenetur ex officio , & iustitia procu- fare subditis omnia necessaria ad virtutem. Fama autem est maxime necessaria ad virtutem subditis. Petrus Tapia Lib. V. quaest. x IV. art. s. uum. 4. subscribit sententiae Banneati quantum ad Praelatum infamati ; secus quantum ad Praelatum detrahentis r quia Praelatus nullam irrogat iniuriam subdito detractori libere insamanti e etenim scienti, de volenti non fit iniuria et alioquia cuilibet subdito me canti iniuriam irrogaret Praelatus, si eum Corripere negligeret. In hanc concedunt opinionem laudati Salmanticenses. Sententia Soli, & Banneati mihi est probabilior. Et, si disputandum foret , rationabilior evinceretur Soli sententia : nam Pinlati cura magis animae salutem, & prosectum spiritualem , quam bona temporalia, inter quae fama recensetur, spectare debet. Ceterum res non est tanti momenti, ut diutius in eadem immoremur. Illud certum est penes omnes , gravius peccare Praelatos quam ceteros privatos, si negligant dc subditos infamatos defendere, dc subditos detractores reprimere, ac corrigere. Absolute vero loquendo sententia P. Banneχ mihi magis probatur. Praelati enim iustitiae lege adstringuntur subditos suos protegere, defendere, corripere. VII. Quaest. III. Primata personae, qu.e audiunt detractores, peccant ne mortafiter, nisi eοι corripiant, avit iis non resistant Resp. Sermo nune non est de iis qui vel inducunt , aut provocant, vel addunt detrahentibus animos . aut in detractione sibi complacent; sed de illis qui, cum possint, non contradicant , dam spem Concipiunt obtinendi optatum prosectum. Nam, si nulla sit prosectus , dc emendati nis spes , vel quia detractor magnae est auctoritatis, de audiens contra inferioris est subsellii, vel ob aliam caussam; convenit penes omnes, nullum tune audientem committere peccatum. Similiter, quando audiens grave aliquod damnum timeret, dc ingens periculum; quando dubitat sit ne publicum, an privatum deliinctum; vel iudicat, auditores nullam esse detractori adhibituros fidem, a peccato excusatur. Quando hominem probum audis aliquod enarrare delictum, praesumere debes illud esse publicum e quia praesumendum non est hominem , alioquin . - Ss iiij pr

673쪽

6 8 LIB. X. IN DE CALOGUM.

probum, velle occultum proximi flagitium revelare. Scrupulis quidam torquenis tur , quod audientes detractores non audeant se se illis opponere . Si in ea quae indicavi, animum intenderent, animus solutus scrupulis esset. VIII. Propositae ergo quaestiunculae sensus est , utrum ille qui certo scit, detractorem occultum flagitium pandere, habetque spem proficiendi, si illi resistat, nul Iumque ingens sibi ex correctione imminere malum prospicit , peccet mortaliter contra caritatem , correctionem omittens . Nulla est de peccato contra iustitiam disputatio : siquidem certum penes omnes est, Privatos homineI non peccare con tra iustitiam ; cum nullo Ossicio ad id teneantur . Varia, ad hoc quod attinet, sunt Auctorum placita I tamen , si recte expendantur , omnes sere idem sen

tiunt.

IX. Docent plures, peccare mortaliter eum qui audit detractorem, quem certo scit iniuste detrahere, valetque illum absque gravi incommodo corrigere , ct sperat emendationem . Quae correctio , vel reluctatio fieri verbis potest, aut vultus tristitia, iuxta illud Prov. xxv. Ventus Aquilo dissipat pluvias , is facies trisis limguam detrahentem . Peccat is tum contra praeceptum correctionis staternae, tum contra mandatum caritatis. Nam qui videt proximi domum ardere, thesauros se

ripi , legem caritatis laedit, si, cum facile possit , impedire omittat. Quidni ergo peccabit qui videns , audiensque famae proximi sui bonum pessumdari , ipsumque detractorem animam suam perdere , non se se Opponit tantae malorum stragi X. Haee sententia vera procul dubio est. At in praxi vix umquam omnes reI tae circumstantiae , di appendices necessariae , ut dicatur quis peccare mortaliter, occurrunt. Idcirco non adeo frequenter peccant mortaliter qui detractores audiunt, ct rationes indicatas . Nam frequentissime qui audit , aut scit crimen esse publiacum, aut ignorat esse occultum, aut praesumere potest publicum esse. Quot enim sunt quae ad tuam non pervenerunt notitiam , & aliis sunt comperta Accedit

quod, si tu sub initium sermonis detractorem corripias, & a detrahendo abducas , magis O S quam prosis proximo : nam auditores ex illo abrupto , & imperfecto sermone graviora suspicari de proximo solent. Insuper saepe detractor a levioribus incipit, quae audiri absque gravi culpa valent , & repente postea evomit aliquod delictum sorte occuItum , quod tu impedire nequis . Illud etiam perpendendum, raro absque indignatione detractoris te posse illius sermoni opponere ; cum ille publice corripi aegre serat. Tandem multas habere detractor caussas potest delictum manifestandi, nempe bonum publicum, admonitionem auditorum, ut sibi caveant ab illius societate cuius desectus patefacit. XI. His omnibus spectatis, Theologi graviores communiter docent, non ita frequenter peccare quempiam mritaliter ex solo titulo quod detractori non resistat

674쪽

DIS S. II. DE DETRACT. oee. 649

eumque non corripiat. Peccant frequentissime homines, quod in proximi detracti ne sibi complaceant, quod detractorem provocent, eique animum augeant exteriori saltem' gaudio. Peccant frequenter, quod ex odio, & invidentia audiant alicuius famam proscindi, gaudeantque de tali diffamatione . Tota haec doctrina eth D. Thomae a. a. quaest. lxx IO. arti Φ. Si vero non placeat ei peccatum, sed ex timore , via negligentia, vel etiam verecundia quadam omittat repellare detrabentem; pee- eat quidem, sed multo minus quam detrahens, ἐν plerumque venialiter . Subdit vero

eontinuo ibidem , nullo interiecto verbo , Angelicus , posse fieri peccatum istud mortale vel propter ossicium, vi cuius aliquis obstringitur ut Praelatus detractores corripere; Vel propter malorum pericula , quae ex detractione consequi auditor praevidet; vel propter radicem, qua timor humanus quandoque potest esse peccatum mortale . Metus autem humanus , subdit Dominicus Soto Lib. V. quaest. αart. . tune ascendit ad peccatum mortale, quando iacturam temporalium bonorum ea-νitati quis anteferret. Non autem id facere censendus est, quoties metu humano eave-

νε eelsat proximi detrimentum ; sed quando sua esset omnino necessaria remtentia ex praecepto ; at si detraberetur fidei, is religioni isc. Hanc quam descripsi sententiam, praeter D. Thomam, & SOtum, defendunt Bannea a. a. quaestu κκM r. art. 4.eoncl. vlt. Tapia Lib. V. quaest. x IV. art. s. num. 3. Pradus cap. XXV. quaest. I. g. a. uum. iv. Rebellus Lib. IV. quaest. v I. numer. 8. Tanne rus a. a. diis. IV. quaest. VII I ..dub. 7. num. Is I. Regina idus Tom. II. Lib. XXIV. cap. IV. num. 9s. Faber de Rest. in IV. Sent. disi x m. pari. III. disp. lata. cap. III. num. I 27. Diana II. Parti tradi. IV. resol. 228. Salmanticenses tradi. X m. cap. IV. punct. s. num. M.

XII. Haec Iaudata S. Thomae , aliorumque Theologorum sententia minime adversatur sanctorum Patrum doctrinae . Patres namque, aliique Theologi de illis loquuntur auditoribus qui aut laetanter , aut ex odio audiunt, aut qui impedire commode possunt, & ob vanum respectum negligunt; tametsi sciant detractorem peccata Occulta revelare, graviterque proximum infamare. Haec dicta sint, ut qui plus iusto torquentur in hoc genere , habeant unde expellere scrupulos suos que ani ; secus vero ut nimium vel curiosi ἰ vel proni in detractionem, ansam arripiant audiendi detractores. Regulae , quae servandae sunt in hoe seopuloso argumento , ut opposita declinentur extrema , in calce dissertationis huius explicabuntur .

675쪽

sso LIB. X. IN DE CALOGUM.

CAPUT VIII.

De iudicio temerario.

A exterior sententia a iudice absque congruis rationum momentis lata, de qua alibi. In praesentia de iudicio temerario interiori sermo nobis erit , cuius notio nem, & malitiam paucis dispiciam. II. Iudicium temerarium est firmus assensus de aliquo proximi peccato ex levibus indiciis conceptus . S. Thomas a. a. ix. art. 3. iudicium temerarium ad genus suspicionis revocat e & suspicionem in tres gradus tribuit his verbis . M autem triplare gradus suspicionis. Trimus quidem gradus est, ut bomo eae levibus inis dieiis de bonitate alicuius dubitare incipiat : se hoe est veniale . O leve precatum. Pertinet autem ad tentationem humanam, fine qua vita ista non ducitur, ut habetur ἰn GA . super illud L ad Cor. iv. Nolite ante tempus iudicare . Secandus gradus est, cum aliquis pro certo malitiam alterius aestimat eu Ieribus indiciis et is hoc, fift de abquo gravi, es meratam mortale, inquantum non es fino eontemptu proximi de Gos. ibidem subit : Etsi ergo suspieiones vitare non possumus, quia homines.sumus, iudicia tameσ, idest definitivas, firmasque sententias, eontinere debemus . Tem ius gradus, cum aliquis iudex ex suokiose proeedit ad aliquem condemnandam zhoe directe ad iniustis am pertinet: unde est pereatum mor ale. III. P. Dominicus Bannez a. a. quaest. lat. art. 3. animadvertit, D. Thomam sub initium istius articuli definire ex Cicerone suspicionem presse acceptam , Proue a dubio, & a iudicio temerario distinguitur ; in eiusdem vero articuli prosecutione haec tria confundere . In primo enim gradu suspicionis comprehendit dubium de malitia proximi r in secundo iudi tum firmum ae eertum de proximi peccato. Sed hoe, inquit idem Banneg , non est D. Thomae adscribendum : nam communiter viri doctissimi haee tria confundunt, eaque eommunἱ nomine appellare iudicium temerarium solent . Istius eonfusionis ratio sortassis haec est, quod haec tria in duobus conveniunt. Primo, quod sint de malitia proximi. Secundo, quod pro Cedant ex levibus indiciis.

IV. Verum, ut ut haec se habeant, planum est haee tria invicem esse distincta.

Nam dubium tune eontingit, quando, propositis utrinque aequalibus rationum mO- mentis, animus anceps haeret , suumque suspensum assensum retinet. Quocirca iuxta Aristotelem III. Meth. eap. i. dubitans comparatur hominibus ligatis, qui neque huc, neque illuc se vertere possunt. Et quamvis dubium plerumque ex levibus rationibus concipiatur; tamen , quando utrinque rationes sunt aequales omni

676쪽

no, vel sint ambae gravissimae, Vel ambae leves , suspensum retinent animum; quemadmodum libra suspensa remanet, quando in utraque Iance sunt aequalia pondera , sive levia sint, sive graVia dummodo revera sint aequalia . Suspicio,

inquiunt Salmanticenses tract. X m. co. I V. punct. . num. 89. non est assensus, Ac

iudicium determinatum; sed inclinatio, dc incitatio animi ad illum. Opinio autem assensum ineludit unius partis, dc iudicium determinatum , non firmum, sed va- eillans, eum formidine nempe partis oppositae. Laudata finitio suspicionis non arridet : quoniam inclinatio , de incitatio animi ad assensum, nullum actum prodit, sed instinctum , seu propensionem animi. Suspicari autem Verus actus est, non sola mentis inclinatio. Quare dicendum cum Bannea loci citi suspicionem esse assensum de malo proximi cum formidine contrariae partis. Distinguitur autem suspicio ab opinione et quod opinio, auctore Aristotele n. Elbici cap. I x. indifferenter se habeat ad bonum & ad malum ; & potius speculative quam practice sumatur e suspicio vero proprie accepta est assensus infirmus de malo tantum; dc ideo definiri solet, quod fit opinio macti. Sed mihi videtur, concludit Bannea, quod suspicio sit debilis opinio ; ita ut suspicio includat maiorem sermidinem oppositae partis quam opinio . Verum haec tanti non sunt , ut severiorem postulent discus-

sonem

U. Quaest. I. svaexam sunt coniecturae suffieientes, ne iudicium dicatur temerarium e Resp. Convenit penes omnes, iudicium temeritate vacare, si coniecturae, dc indicia solida sint r quia tunc iudicium consentaneum rationi est. Sed difficultas est, quaenam dicenda sint indicia solida, coniecturae prudentes, quae temeritatem iudicio adimant, illudque prudens constituant. Porro hoc vix designari absolute potest , seu nequit huius certa, & praecisa regula statui ; sed id prudentum arbitrio relinquendum censetur . Dicunt , illas coniecturas esse sufficientes ad sor mandum iudicium prudens quae suapte natura movere homines prudentes solent ad iudicandum. Verum hoc nullam ingerit menti notionem claram, di praecisam . Ideo spectandae sunt circumstantiae loci , temporis, dc personarum . Si videas aliquem noctu seatas astendere , ut per senestras , aliudve occultum foramen ingrediatur; prudenter iudicare vales, hunc ad aliquod perpetrandum delictum illuc petere. Si ex relatione viri honesti, fide digni, iudices; iudicium non est temerarium in foro interiori , tametsi esse possit in foro exteriori. Si videas iuvenem ingredi domos meretricum; ex circumstantia Ioci, dc personarum, nisi aliud obsit, absque temeritate iudicare poteris, hunc aliquod lasciviae flagitium perpetraturum. VI. Porro, ut quisque a temeritate iudiciorum sibi caveat , prae oculis habere doctrinam S. Thomae debet. Tria enim ille capita designat unde facilitas temere iudicandi proficiscitur . Haec sunt illius verba a. a. quaest. lx. art. I. Contingit ex

tribus. Uno quidem modo ex hoc quod aliquis in seipse maius est; is ex hoe ias,

677쪽

ὸ si LIB. X. IN DEC ALOGUM.

quo conscius suae malitiae, faciliter de oliis malum opinatur, Deundum iEud DelesκIn via stultus ambulans, cum ipse sit insipiens, omnes stultos aestimat. πιο moda provenit ex hoe quod aliquis male officitur si asterum . Cum enim aliquis eonte mali, NI odit aliquem, aut irascitur, vel invidet ei, ex levibus signis opinatur mala de ipse : quia unusquisive faciliter credit quod appetit. Tertio modo provenit eae simia evertentis . Unde Philos dicit in II. Retb. quod ρπes sunt maxime suspis , quia multoties experti sunt assorum defectus . Trimae autem duae suspieionis eis bemanifese pertinent ad perversitatem affectus; tertia vero ea a diminuit rationem δε spicionis , inquantum experientia ad certitudinem proficit, quae est contra rationem δε spicionis . Et ideo suspicio virium quoddam importat; is quanto magis procedit suspi cio, tanto magis est vitiosum . Ex his tribus capitibus duo priora malitiam arva

vant suspicionis. Tertium diminuit temeritatem ; illam tamen omnino non tollit, quando indicia gravia non sunt. VII. Quaest. II. Sit ne iudicium remerarium genere suo pereatum mortale P Resp. Adfirmant omnes. Idque conceptis Verbis docet Scriptura divina . Luc. v r. 2 olite iudicare, is non iudicabimini. Iacobi IV. Tu quis es, qui iudieas proximum ' Et ad Rom. XIV. Tu quis es, qui iudicas assienum servum ρ Plurima hac de re Augustinus scribit. Pauca isthuc afferam ex serm. cco . de temp. seu in Appendice cog siniana lxvi. qui sermo tribuitur S. Caesario Arelatensi Episcopo. De istis quae sunt Deo nota , is nobis incognita , periculose nostros proximos iudieamus. De ipsis enim Dominus dixit r Nolite iudicare, ut non iudicemini. De illis vero quae aperta sunt, em publica mala, iudicare, is redarguere, eum earitate tamen is amore, possumus, is debemus, odio habentes, non bominem, sed peceatorem, non vitiosum, sed vitium: detestantes morbum potius quam aegrotum In his periculose alios iudicamus ρ- dubium est, utrum bono, an malo animo fiant; idest, ieiunare, vigilare , eleemosynas facere, a vino , earnibus abstinere, vel non abstinere, reliqua bis similis, quae is pro Deo, θ' pro bamana gloνia fieri possunt : θ' quia ignoramus quo animo fiant, iudicare penitus non debemus. VIII. Ratio cur iudicium temerarium , ex levibus indiciis conceptum in re gravi de proximo sit peccatum mortiferum, non una est, sed multiplex . Et primo iniuriam gravem irrogat proximo, iniquam de eo concipiens opinionem, seu existimationem; illumque contemnens, ut improbum. Iudicium temerarium interis num comparari eum calumnia potest . Nam scut calumnia impingit falsum crimen; ita iudex temere intus iudicans non ore, sed mente calumniatur fratri suo, eidem tribuens flagitia quae hic non patravit. Et hic animadvertas velim, iudicium esse temerarium, etiam si verum foret, quoties ex levibus indiciis , dc coniecturis cone pitur; quemadmodum temerarium non est, quamvis falsem sit, quando gravibus, di solidis m3mentis nitatur; quos aliunte raro accidit. Altera ratio. quae

678쪽

DIS S. II. DE DETRACT. oee. 613

quae malitiam temerariae sententiae prodit, est, quod hi audaces iudices ius sibi usurpant divinum. Quae enim ex levibus indiciis concipiunt, ignota sunt, & occulta: quae autem occulta sunt, humanam fugiunt cognitionem , & ad Dei tribunal spectant. Ae-eedit quod ipsum Christum Dominum peculiari praerogativa exuunt : etenim ipse a Deo Patre constitutus est vivorum, ac mortuorum iudex. Quid quod haec per versa iudicia omnia conturbant, sanctioraque inquinant 3 Nihil quippe tam iustum tam sanctum est, quod humana temeritate, & audacia nequeat in malam detorqueri partem. Denique pestiferae radices , e quibus haec temeraria iudicia proficiscuntur , malitiae gravitatem produnt : dimanant enim eκ animi levitate, superbia, odio, invidentia, atque ex contemptione ipsius Dei , cuius auctoritas inique usurpatur Vel ipsi benigniores Casu istae , qui propugnant, non esse mortale crimen revelare peccatum grave occultum uni soli viro cordato, defendunt iudicium temerarium esse peccatum mortale. Quia qui revelat peccatum occultum, reve lat peccatum verum; at iudicium temerarium natura sua falsum est; atque adeo

falsum crimen imponit proximo. IX. Nec minus peccatum est temere iudicare de defunctis , ac de vivis . Nam S de iuncti vitam vivunt moralem in hominum memoria . Brevitas temporis non tollit quin haec iudicia temeraria peccatum sint mortale ; quemadmodum nec ceteris aliis internis cogitationibus voluntariis, & deliberatis malitiam adimit. Si tamen ioci caussa alium induceres ad temere iudicandum de proximo , etiam in rci gravi, cum proposito statim removendi talem opinionem; non peccares mortaliter. Abstinendum tamen semper est ab eiusmodi iocis , in quibus mendacia contingunt. Salmanticenses tract. XLII. cap. IV. punct. 7. num. D. reserunt Caietanum, docentem a. a. qu est. lx. art. 3. quatuor requiri conditiones , ut iudicium temerarium sit peccatum mortale. Conditiones autem sunt. I. quod iudicium sit certum, .firmumque, & determinatae personae. II. quod temeritas tanta sit, ut prudentum iudicio grave peccatum reputetur . III. quod materia gravis sit. IV. quod plena advertentia adsit in intellectu, & plena deliberatio in voluntate. X. Si desit prima conditio, nempe firmitas iudicii, & persona determinata I i dicium non erit culpa gravis . Si iudices mulierem larva tam , velatam, tibique omnino incognitam, esse meretricem ; aut hominem Iongius occurrentem, atque adeo prorsus tibi ignotum , reputes esse furem , non peccas letaliter : quia nulli determinatae personae iniuriam irrogas. Similiter, si iudices in hac vel illa civitate aliqua gravia perpetrari crimina, nullam designando determinatam personam; a gravi culpa excusaris. XI. Secunda conditio est, iudicium censendum non esse temerarium . nisi accedaetanta temeritas, seu praecipitatio in iudicando , ut prudentum sententia mortalis

sit. Quod sic clarius explico : etiamsi certitudo moralis persecta non sit , si adsintindi-

679쪽

61 LIB. X. IN DE CALOGUM.

indicia valde probabilia , iudicium non erit mortaliter temerarium . Quia inter certitudinem moralem dc magnam probabilitatem non reputatur tanta distantia, ut prudentum iudicio mortaliter peccet qui indiciis , dc coniectitris valde probabilibus iudicium suum sormat. Ne multa . Coniecturae, & indicia quibus formatur iudicium , interdum sunt validiora , interdum minus Valida et quae tamen minus certa sunt, sunt interdum satis probabilia, & prudentum auctoritate lassiciunt ne

iudicium dicatur temerarium. XII. Tertia conditio est gravitas materiae . Quando enim res est parva, pecca tum mortale non perpetratur nec in iudicio temerario , nec in aliis permultis generibus, ut omnes docent. Gravitas materiae non a sola culpa secundum se spe

elata, sed a qualitate etiam personae accipi debet. Si Sacerdotem, si virum religiosum, Praelatum, Episcopum iudices passim, & ex consuetudine mentiri , regulares' observantias parvi facere , dc negligere , nugis vacare, otio dissuere, dc id genus similia perpetrare , quamvis haec absolute peccata levia sint , quia tamen graviter laedunt in com muni existimatione famam similium virorum , dummodo haec reapse aperte non perpetrent, grave peccatum erit procul dubio tale iudicium. Nam, s Regularis manifeste negligeret sui ordinis ritus , dc regulas, seu conli tutiones, si alter passim mentiretur ; tum iudicium temerarium non esset, atque adeo nec peccatum. Aliquando etiam quod nullum genere suo peccatum est, potest esse materia gravis , si in grave recidat proximi detrimentum ; ut si virum optimae famae, dc honestorum natalium, iudices nothum, spurium; aut si Catholicum iudices ex haereticis, Hebraeis, paganisque progenitum, & ut talem contemnas , illumque ab ossiciis', & dignitatibus arceas , peccare mortaliter poteris. Hine consequitur, iudiciorum quoque gravitatem, aut levitatem pendere a per innarum diversitate. Nam indicia quae respectu unius sunt gravia , respectu alterius sunt levia . Ingressus iuvenis lascivi in domum mulieris suspectae famae indicium grave esse potest, ut absque temeritate iudices, eum illuc ad peccandum accedere. Et tamen si qui illue ingrederetur, foret Sacerdos, Religiosus gravis, & optimae samae, indicium aut leve, aut nullum effet 2 quia , ut illam corrigeret , vel infirmam vistaret , vel ad meliorem frugem revocaret, ingredi posset . Denique distinguendum est indicium operis ab indicio personae. Vides, Regulares comicos in suis Coenobiis agere, dc scenicos, comoedias impudicas, tragoediasque repraesentare, sacra veste exuta , vel occultata , dc profanis theatrorum indumentis ornatos: actiones istas gravia peccata esse arbitraris , iudicasque illos peccare mortaliter non est iudicium temerarium, nec operis, ut ego quidem arbitror , nec personae. Si Vero verba tantum scurrilia, lepida , dc iocosa proserrent in spectatorum sola men, dc haec tu gravia reputares peccata , illosque gravis flagitii reos iudicares;

tum esset iudicium temerarium operis, secus personae.

XIII.

680쪽

DIX S.IL DE DETRACT. oec. 61s

XIII. maria conditio poscit plenam advertentiam ex parte intellectus, & perfectam libertatem ex parte voluntatis . Libertatem requiri in quolibet peccato ,

fatentur Catholici omnes . Salmanti censes tract. XLII..cap. IV. punct. 7. num. 98.

addunt, non eme lassiciens ut iudicium temerarium sit peccatum mortale , quod quis plene advertat se prave de aliquo iudicare I sed debere advertere , vel sal tem dubitare, se absque lassicientibus indiciis tale iudicium habere : quia inquiunt

est Salmanticensibus Scholastici in I. a. quos. I xx Iv, tract. xx m. disp. X. dub. 4. nam. 148. ad peccatum mortiferum requiritur perfectus consensus , qui ex perfecta graviratis advertentia oritur , quando mens sui compos , non occupata aliis

cogitationibus, reflectit supra suum actum , & illum in materia gravi, divinae legi contraria, versari cognoscit; vel saltem de hoc incipit dubitare. Ergo non su D scit ad mortale peccatum temerarii iudicii quod advertam me prave de alio tu dicare ; sed advertam necessie est me temerarie iudicare , hoc est absque lassicientibus caussis, & indiciis.

IV. Ut ab hoc ultimo auspicemur, non videtur cur homo excusari a culpa gravi possit , quando advertit se prave in materia gravi agere , eo quod ad pravitatis suae radices, & caussas animum non intendat. Si diceretur, ad peccatum mortiferum haud lassicere , quod advertas te iudicare in proximo pravitatem reperiri, quoniam talem pravitatem ex gravibus momentis iudicu e vales; nihil esset absurdi. Sed, quod advertas te prave, seu inique iudicare, & quod nihilomunus non pecces , propterea quod non recogites super levitate coniecturarum , seu indiciorum, quae te ad prave iudicandum impellunt I paradoxon videtur . Quod loco principii ponitur , advertentiam actualem requiri ad peccatum mortiserum ,

doctrina est quant in Historia Probabilismi fuse exagitavimus ;& fusius adhuc profligabimus, dum de peccatis ignorantiae sermo erit. Praefata doctrina Probabilismi

surculus est ; eamque acriter defendunt Tamburinus , Lemus , La-Croix , aliique Probabilistae. Ea admissa, nulla omnino erunt ignorantiae peccata. Ut iudicium sit temerarium , haud est necesse ut actu ex preme , atque , ut dicitur . formaliter ad Vertas ad indiciorum levitatem , aut gravitatem , vel actu dubites ; sed sat est quod virtualiter advertas, seu quod debeas, ac possis, & ob tuam sive negligentiam , sive malitiam negligas considerare . Si debitam adhiberes diligentiam , si

animi perturbatione careres, atque appetitus rationis freno cohibitos haberes , si caritas erga proximum serveret ; indiciorum levitatem adverteres. Eam ignoras , quod pravis affectionibus animus sit inquinatus , invidentia , odio , simultate ardens. Quo autem passiones efferatae tendunt, eo mentem rapiunt, impediuntque ,

ne ad id quod debet , respiciat . Verum de his, ut dixi, plura alibi . Nunc paucis, quam sit salsa haec doctrina, huic argumento applicata, patefaciam. Admisela necessitate advertentiae actualis, vix in rerum natura aliquod iudicium teme

SEARCH

MENU NAVIGATION