장음표시 사용
681쪽
rarium occurreret . Notio temerarii iudicii est quod certam, dc definitam sententiam super hominis malitia mens promat. In hoc quippe iudicium temerarium ab opinione, & suspicione distinguitur , quod certo, & absque contrariae partis sermidine, iudicet. Porro iudex, qui aut actu advertit indicia quibus nixus iudicat, levia esse, vana, insufficientia ἱ aut dubitat esse talia; nequit firmum,
certumque formare iudicium super aliena pravitate . Haec advertentia , conside ratio, reflexio, aut dubitatio suapte natura formidinem, & vacillationem inge runt. Porro iudicium firmuha certumque , & formido ac vacillatio super eadem omnino re mutuo pugnant . Ergo , admissa Sa anticensium , Tamburini , Lessii , La-Crois , aliorumque Probabilistarum sententia, de necessitate continua astualis advertentiae, nulla iudicia temeraria reperientur in rerum natura. XV. Absit tamen ut negem , interdum in advertentiam excusare a gravi potiti
simum culpa. Quoties haec inconsideratio invincibilis est, a culpa potissimum gravi excusat. Frequenter mentem aggrediuntur importunae cogitationes, eam quodammodo inflectunt in prava iudicia . Negligentia passim occurrit ob infirmitatem naturae in repellendis pravis suspicionibus. Haee negligentia in personis optime moratis frequentissime aut invincibilis est, & subitanea, aut ad summum venialis. Quare admitto, & utroque pollice subscribo communi doctrinae, videlicet iustos homines ra , vera . iudicia temeraria efformare : quia vel ob levitatem materiae, vel ob impersectam deliberationem , vel inconsiderationem , aut nullam , aut venialem culpam committunt . inare in iustorum solamen advertas velim . iustos homines illos esse qui timore temere iudicandi vexantur. Et tamen , quo magis timent se temere iudicasse , eo minus temere iudicarunt . Contra vero peccatores, qui ut aquam bibunt iniquitatem, vix umquam sibi scrupulum movent , se temeraria formasse iudicia . Haec est diaboli vastities, di immanis versutia , ut vano timore iustos exagitet, & fallaci fiducia peccatores lactet . Porro in peccatoribus frequentissime inadvertentia, & inconsideratio vitiosa est; atque adeo frequenter temere iudicant ex pravis quibus imbuti sunt assectionibus. E contrario
682쪽
CAPUT IX. De fui picione, opinione, θ' dubitatione.
babilibus probabiliter opinetur, & ex indiciis dubiis dubitet, & ex suspieionibus suspicetur ; quemadmodum culpa caret, ex indiciis certis, & evidentibus definitam , certamque sermare sententiam . Similiter certum est peceare eos, &quidem mortaliter , qui ex odio , invidia , pravoque affectu gravia de proximo crimina temere, idest absque probabilibus coniecturis , suspicantur. Quoties homi nes, nedum mali, sed etiam qui boni apparent, aliquam salsam efinxerunt de proximo imaginem , secretioris invidentiae, alteriusve occultissimae aversionis penicillo delineatam; continuo occasione cuiusque, vel levissimae, coniecturae dubitare incipiunt, opinari pergunt, dc suspicari perseverant de eodem gravia flagitia. Hine est quod laetitiam in fronte explicant, dum desectus enarrari istorum audiunt, Ac numquam istius sermonis finem haberi vellent. Contra, cum eorum dem merita , virtutes, & dotes depraedicantur , sermonem abrumpere student , vultus pallore , aliisque maestitiae signis interiorem suam erga tales malam ineli nationem produnt. Haec omnia nunc missa facimus , quoniam nulla super his controversia est. Pariter distinctionem suspicionis ab opinione, & dubitatione praetereo, quod singulas notiones supra dederim, ubi indicatum est, ad iniuriam inferendam quod attinet, non valde invicem ista differre. II. Illud in controversiam Theologi vocant, utrum suspicio genere suo sit peecatum mortale , quando destituta est probabilibus coniecturis, & indiciis. Et sermo est de suspicione temeraria , sublata quacumque passione odii, invidiae , aIteriusque pravae affectionis . Caietanus in Summul. verb. Iudicium temeri ἐν verb. Suspicio, ἐν 2. a. quaest. v I. artic. 3. clare , & acriter defendit , nullam suspicionem , atque adeo opinionem , dubitationemve nullam esse peccatum mortale . Hanc sententiam communiter propugnant recentiores, Diana, Laymanus, Tamin burinus, Navarrus uterque, Faber, Lemus, aliique. III. Ioannes Sinnichius in suo Saule Exrege eap. cxl x. Iniuste vexat Thomam
Tamburinum, quasi istius opinionis inventorem ; atque laxitatis reum postulat . Verum, quemadmodum isquenter iuste vapulat Tamburinus a Sinnichio ; sie in praesens Sinnichius immerito, ut ego quidem arbitror, & ut id quod sentio, nullo partium studio praeventus dicam, Tam5urinum torquet, cum is talem opinionem a Caietano, lasso, aliisque mutuatus sit. IV. Laudatus Sinnichius, Henricus a S. Ignatio Tom. II. p. v m. cap. xx. asTom. IV. T i fert. 2.
683쪽
fert. a. Bannez 2. 2. ρπιs. VI. ortic. 3. Medina , Aragonius , Sayrus , aliique docent, suspicionem genere suo peccatum esse mortale . Pro hae eadem opinione Henrieus a S. Ignatio laudat Dominicum SQ to , qui Conceptis verbis oppositum docet; & Banneκ ex instituto illum consulare nititur. V. Sententia Dominici Soto est , suspicionem temerariam genere suo non esse peccatum mortale , si pro obiecto habeat consueta & communia crimina ; se cus, si versetur circa scelera gravissima, quae insana iam ingerant maximam . Si edocet Sotus Lib. III. de iustit. quaest. Iv. art. 3. Salmanti censes tr P. x ID. cap. iv. punct. 7. num. Io 3. asserunt , hanc Soti opinionem iam communem evasisse , cui
ipsi subscribunt, Ac pro eadem citant Ledesmam , Tapiam , Turrianu in , Mollia nam , Villa Iob os . Lugonem , Valentiam , Bona cinam , Reginaldum , AZorium Immo primam opinionis partem defendunt Caietanus , & omnes qui illius opinionem amplectuntur.
VI. Argumenta Sinnichii, Banneae, aliorumque haec sunt. Sacrae litterae prohibent iudicia temeraria quae in usu sunt apud homines . Porro iudicium temerarium, omnem excludens formidinem , perrarum est. Suspicio autem frequens ella pud homines . Ergo haec prohibetur nomine iudicit . Nam, cum suspicio assem sum includat, & ipsa iudicium est, licet cum oppositae partis sormidine. VII. Ex hac argumentatione potius colligitur oppositum. Ex quo enim fami liaris, & quasi insita naturae sit suspicio ; inserendum potius videtur , eam non fuisse a clementissimo Deo sub nomine iudicii prohibitam . Urget Baianee suam
argumentationem ad hominem , ut aiunt , contra Dominicum Soto . Illud vitium quod intra materiae suae limites . absque hoc quod trahatur ad speciem alterius vitii, aliquando mortale est, ex suo genere mortale peccatum habetur. Sed secundum Soto suspicio in re gravissima est peccatum mortale . Ergo ex suo Kenere talis est . VIII. Bannezii argumentationem praeoccupavit Sotus see. eis. inquiens , regulas morales non esse tenore metaphysico expendendas , sed ex iniuriae quantitate . Quoniam, attento prudentum iudicio, plus iniuriae irrogas Petro, si cum formidine opineris ipsum incestuosum esse cum matre , cum filia , aut cum sorore , quam si certo iudicares eum suisse sornicatum e multoque gravius eum contemneres qui apud te in suspicionem veniret haereticae pravitatis, patriaeque proditionis , aut alterius immanis flagitii, sodomiae , bestialitatis &c. quam eum quem certo erederes minoribus, & consuetis criminibus irretiri. . IX. Relatis Theologorum placitis, quid mihi dicendum sit , non satis teneo . Argumenta quae utrinque asseruntur, nota leve facessiant negotium . Quo familiarior materia est, eo est perniciosior aberratio . Quapropter iudex in hac lite sedere nolo. Proponetin tantum quod ipse sentio . Suspicio quae ex nulla prava a sectio-
684쪽
DI5' S. II. DE DETRACT. oee. 61'
sectione ortum ducit, sed ex solo proficiscitur errore intellectus, qui, levia indicia aequo maiora reputans , ex iisdem movetur ad suspicanda peccata communia, & consueta , nec valde infamantia, de proximo suo , numquam est genere suo peccatum mortale . Nam qui ex solo intellectus errore , excluso quocumque pravo voluntatis affectu, apprehendit indicia ut sufficientia ad suspicandum, tametsi levia sint de vana, paratus est omnem suspicionem deponere, ubi melius adiaverterit. Accedit quod, quando quis ob solum errorem intellectus movetur ex le-Vibus indiciis ad suspicandum malum , suspicio hare non est plene voluntaria r de alioquin non supponit pravam affectionem in voluntate , quae vitiosum errorem constituat. Denique nulla praecedit pravitas in voluntate, de indicia, quibus movetur intellectus ad suspicandum , aliquam vim, de probabilitatem ad inclinandam mentem habent. Porro quod intellectus illa concipiat ex imbecillitate paullulum validiora , non videtur sufficiens ratio ad peccatum mortale constituen
X. Haec sententia videtur esse D. Thomae x. a. quaest. I κ. art. 3. M autem tria plex gradus suspieionis. Primus quidem gradus est, ut homo ex levibus indieiis de bonitate alicuius dubitare ineipiat : ἐν hoe est veniale, is leve meearum . Clarius hanc sententiam docere videtur Augustinus tract. M. in Ioannem. Ignoscatur nobis , quod de Meultis hominum aliquando , immo assidue non vera sentimus . Hopenim ad humanam tentationem pertineνe arbitror , fine qua Dei ista non potes vita; ita ut Apostolus dieeret : Tentatio vos non apprehendat, nisi humana . Quid enim tam humanum quam non posse inoicere eor humanum , , ideo non eius latebras perserutari , sed plarumque aliud quam id quod 'ibi uitar , suspirari eQuamquam lan in bis rerum tenebris humanarum , hoe est euitationum alien rum , es suspiciones intelligere vitare non possumus, quia bomines sumasiiud cia tamen, ides definitas sententias, continere debemus e nec ante tempus quicquam iudieare , donee veniat Dominus, is illaminet abscondita tenebrarum, is manifestet cogitationes eorris , is tune laus erit unicuique a Deo . Quando ergo non erratur in rebur, ut recta fit improbatio vitiorum , virlatumque probatio ; profecto, si erro tur in hominibus, venialis es humana tentatio. Per has autem bumanorum cordium tenebras res multum miranda , is multam dolenda eontingit . ut eum nonnumquam quem istinum putamus , , tamen iustus est , is itistitiam in eo nescientes diligimu1, devitemus, aversemur, a nostro prohibeamus accessa , communem cum illo Uia tam , mictumque habere nolimus , eumque , etiamsi disciplinae imponenda neeesstas rogat , sive ne aliis noceat, sive ut fiat Use correctior , asperitate salubri persequamvr ; ἐν hominem bonum, tamquam malum , affligamus , quem nescientes ama
XI. Iterum ita evidenter D. Thomas hanc nostram sententiam definit, ut nuI-
685쪽
Ius maneat ambigendi locus. Haec quippe scribit quodtib. κ tr. art. 3 . ubi ex Instituto rem discutit. Suspicio auIem es quid imperfectum in genere iudieii , is ideos imperfectus motus : ἐγ ideo non est moriose ex genere; quamvis, fi fiat ex odio , erit aliquando mortale. Suspicionem collocat in genere iudicii: includit enim mentis assensum. At quia imperfectus est in genere iudicii assensus iste, eum formiadinem oppositae sententiae comitem habeat; idcirco genere suo peccatum grave non est, praecisis circumstantiis odii, invidiae, Vel criminis adeo enormis, de in famis, ut iuxta communem sensum illud vel suspicari nefas sit. Huic senten tiae praeter laudatos Theologos subscribunt Franciscus Genneltus tract. Iri in S. pracep. cap. v. qvres. IV. P. Gabriel Anmine tract. de ivst. cap. v. res. 2. II. Responso Sinnichii, Henrici a S. Ignatio, Natalis ab Alexandro, asseren' itum , D. I homam , & Augustinum , docentes suspicionem non esse ex genere suo peccatum mortale, intelligendos esse de suspicionibus indeliberatis, quae nobis non opinantibus irrepunt, mentemque nostram praeoccupant, est Omnino Vana , dc falsa. Nam neque iudicia indeliberata , neque aliae actiones , tametsi genere suo exitiosae, & scelestae, si sint indeliberatae, peccata sunt mortalia . Indeliberatio quippe voluntatis principium universale est , impediens cuiusque pravae acti,nis gravem malitiam sormalem , seu imputabilem ad culpam . Quid quod Angrulicus conceptis verbis declarat, suspicionem non esse ex genere peccatum grave ,
quod si quid imperfectum in genere iudicii ; non quia sit quid imperfectum ita genere deliberationis j Ceteras responsiones Henrici a S. Ignatio , ut leviores
XIII. Haec quae proposui, mihi probabiliora videntur, dc patribus, atque rationibus consormiora. Hinc colligas velim duo. Alterum est, me in benigniorλω quoad fieri potest , propensum esse, & dum ratio, & Patrum auctoritas sinunt . Alterum est, te non debere hinc ansam arripere suspiciones multiplicandi. Scias enim oportet, nihil esse humanae sotietati perniciosius suspicionibus . Suspicio filia est ignorantiae , mater rixarum , dissensionum , iurgiorumque . Homines suospiciosi pravis plerumque occupati sunt affectionibus , atque inordinatis passio nibus odii , invidiae , ambitionisque agitantur . Suspiciosi vero homines non V eantur illi qui ex congruis indiciis ad suspicandum adducuntur 1, sed qui, i diciis deficientibus , propriae mentis umbras, & vanas imaginationes loco indiciorum consectantur . Hinc est quod dixerim , suspicionem temerariam esse es sectum erroris humanae mentis, quae spectra di idola vana , humanaque apprehensione efficta captat , dc ex iis movetur ad suspicandum . Frequentes suspiciones Lemerariae raro en solo errore intellectus generantur , sed plerumque ex pra Vis animi affectionibus . Opportuna sunt quae scribit hac de re Augustu
uuS serin- cccvr. alias de diversis exta. cap. m. Pleraque mala generis bu man
686쪽
mani non aliunde oriuntur , nis de suspicionibus falsis. Credis de homine quod οδε-νit te , qui forte amat te , is per pravam fuspicionem fis inimicissimus amicissmo . Quid Deiat , cui non eredis , is cor suum tibi demonstrare non valet e Loquitur tibi dicens , Amo te . Sed quia posset tibi hoc dicere is mentiens s ea sunt enim verba mentientis quae vera dicentis 3 non eredendo adhuc odisti . Ideo Deurum te Jaeere voluit ab eo peccato qui tibi dixit : Diligite inimieos vestros.
z omodo dubia sint in meliorem partem interpretanda.
I. T AM dichim supra est, tune dubium intelligi, quando quis aequalibus ratio- L num ponderibus pressus, anceps haeret, quin in unam, aut alteram partem declinet. Quoniam vero intellectus noster imperio subditur voluntatis, in disputationem venit, utrum, positione facta quod homo velit intellectum suum in alterutram partem determinare, debeat in partem meliorem, quae nimirum proximo favet , suam serre sententiam . Quaestionem versat Angelicus a. a. quaest. IMart. . Duplex ille distinguit dubium : aliud quod circa res, aliud quod circa personas versatur. Haec illius doctrina transcribenda est, ut quaestioni solvendae via paretur planissima . Inquit ergo loc. cit. ad a. Aliud est iudieare de rebus , is
aliud de hominibus. In iudieio enim in quo de rebus iudicamus , non attenditur bonum, Tet malum ex parte ipsius rei , de qua iudicamus , cui nihil noeet , qualitem
cumque iudicemus de ipsa ; sed attenditur ibi solum bonum iudieantis , si vere iudicet, vel malam, si falso r quia verum est bonum intellictus, falsum autem es ma- Ium ipsius , ut dieitur in VI. Ethie. Et ideo an quisque debet uiti ad hoc quod de
rebus iudicet fecundum quod sunt . Sed in iudicio qxo iudieamus de hominibus , praecipue attenditur bonum , is malam ex parte eius de quo iudicatur ἱ qui hoc tuo bonorabilis babetur quod bonus iudicatur , , contemptibilis , fi iudicetur malus . Et ideo ad hoe potius tendere debemus in tali iudieio , quod hominem' iudicemur bonum , nisi manifesta ratio in contrarium appareat . Usi autem homi i ludia canti falsum iudicium , quo bene iudieat de alio , non pertinet ad malum intelI ctus ipsius ; sicut nee ad eius perfectionem pertinet fecundum se cognoscere verit tem fingularium contingentium I sed magis pertiset ad bonum affectum . Facta igitur non sunt in meliorem , sed in veriorem partem interpretanda , iuxta rati num momenta : quia nil aliud in his desideratur nisi veritas, absque ullo de iniuria inserenda timore . Quare , si audis aliquam haereticam propositionem , illam ut haereticam , si laxam , ut laxam , si rigidam , ut rigidam , iudicare debes . Uerum Auctorem propositionis , nisi evidentissima occurrant rati
687쪽
num momenta , non debes nec haereticum , nec laxonem , nee rigoristam iudieare a
II. Dubia Igitur In quibus de hominum malitia agitur, si firma roganda sententia sit, in meliorem partem sunt interpretanda. Ita docent Theologi omnes . Rationem assignat S. Thomas loc. cit. Ex hoc ipso quod aliquis habet malam Opi nionem de alio absque sufficienti ea a , iniuriatur et , is contemnit ipsum . VuI
lus autem debet alium contemnere, veI nocumentum quodcumque inferre absque ea a cogente . Et ideo , ubi non apparent manifesta indicia de malitia alicuis, , debemus eum ut bonum habere , in mestorem partem interpretando quod dubium
III. Non minus perspicue hane sententiam docet Augustinus de serm. Dom. in monte Lib. II. cap. xxv m. Nolite iudicare , ne iudicetur de Sobis . In quo enim iudicio iudieaveritis , iudieabitur de vobis : b in qua mensura meo fueritis , in ea remetietur Sobis . me loco nihil aliud nobis praeeipi existimo , nisi ut ea facta quae dubium est quo animo fiant, in meliorem partem interpretemur . . . . De tali bus enim rebus , quae possunt bono animo, is simplici, is magnanimo fieri , quamvis possint etiam non bono , volebant illi , cum homines essent , in occulta cordis ferre sententiam , de quibus solus Deus iudieat . Ad hoc pertinet etiam illad quod alio loco dicit : Nolite ante tempus iudicare dic. Sunt ergo quaedam facta media .
quae ignoramus quo animo fiant , quia ἐν bono , is malo fieri possunt ; de quibu
temerarium est iudicare , maxime ut condemnemus . Horum autem Ueniet tempus ut
iudicentur, eum Domin s litaminabit absondita tenebrarum, is manifestabit egit tiones cordis
IV. Ratio quoque suffragatur . Siquidem nemo in dubio privandus est sua certa possessione, ut in bonis sortunae, a quorum possessione nemo delicitur ob s lum ius dubium. Qiin in proverbium evasit, meliorem esse possidentis conditio nem. Atqui homo iure certo possidet famam suam . Ergo ob dubia facta exuendus ea non est. Ipsum ius civile l. Merito T. Pro focio definit: In dubio non espraesumendum delictum. Posito ergo quod quis iudicare velit , debet dubium in meliorem accipere partem . Accedit illud insitum a natura principium , & in Evangelio nobis commendatum : Quod tibi non vis feri, alteri ne feceris . omnia quae vultis ut faciant vobis bomines, is vos Deite illis. Ut, quae hactenus dicta sunt, melius illustrentur , aliquae regulae praescribendae Occurrunt. V. Regula prima. Dubia circa proximi famam, seu malitiam non adstringimur ita in meliorem interpretari partem , ut positive debeamus sententiam ferre de illius bonitate; sed sat est in meliorem partem interpretari, iudicium, seu assensum suspendendo, nullamque proserendo sententiam nec in bonam , nec in m Iam partem , ea iudicanda relinquendo soli vero iudici Deo. Solum autem in
688쪽
DIS S. II. DE DETRACT. oee. 663
hypothesi, in qua iudicare, & ferre sententiam velimus , in favorem hominis , seu in meliorem partem dubia interpretari debemus ; secus absolute : quoniam nemo tenetur se se libere exponere errandi periculo . Porro qui super re dubia sententiam profert, errandi discrimini subiicitur . Ergo absolute non adstringitur hoe subire discrimen. VI. Regula secunda. Quando de damno vitando agitur, cautela adhibenda est , ut consulamus, prospiciamusque rebus nostris, dubia in deteriorem partem interia pretando, non definiendo, aut iudicando , vel suspicando rem ita se habere; sea
supponendo quod , ut veremur , evenire res possit . Regulam hanc perspicue S. Thomas explicat loci citi ad 3. Dicendum . quod interpretari alio d in deteriorem, NI meliorem partem, contingit dvsiciter . Uno modo per quamdam suppostisnem : ἐν M, eum debemus at quibus masis adbibere remedium , sive nostris, Aveassienis , expedit ad hoc uι securius remedium apponatur , quod supponatur id quod est deterius et quia remedium quod est GPax contra maius malum , multo magis est
Pax contra minus malum . Alio modo interpretamur aliquid in bonum, vel malum , definiendo , sive determinando e M in rerum iudicio debet aliquis niti ad hoc ut interpretetur unumquodque , secundum quod est et in iudicio autem persona rum, ut interpretetur in melius, sicut dictum est. Familiare est exemplum. Recipis in domum tuam advenam servum , cuius nec malitia , nec integritas tibi comperta est . Rationem suspicandi in neutram partem habes . Tamen ita rei tuae prospicere potes, ac si fur esset. Quae agendi ratio vocatur iudicare per suppositionem. Similiter pater filiam , maritus uxorem custodire potest, & saepe debet a colloquiis virorum . Prohibere illis valent ne hunc aut illum alloquan
VII. Superiores potissimum praelata regula uti debent. Cum ipsis dubia occurrunt super subditorum malitia , iudicium suspendant super personas quia factR excusent, & intentionem etiam, si velint, bonam iudicent. Interim eas adhibeant cautiones, & remedia quae adhiberent, si mali essent. Summa tamen Opus discretione est, & prudentia : & hoc opus, hie labor est. Nihil potius habere Praelati in suo regimine debent quam se suspiciosos non exhibere. Vix ac ne Viκ quidem fieri potest ut Praelati suspiciosi subditos tranquille regant. Suspiciosi Praelati in sesti subditis sunt, aversionem , dissidentiam , odiumque eorum in se concitant. Cum suspiciosis nulla esse amicitia , nulla sincera communicatio potest . Vel ipsam ergo umbram suspiciosi animi amovere a se Praelati debent . Simul autem vigiles , experrecti , atque providi sint oportet ς easque cautiones adhibeant quas adhibere vel suspiciosissimi solent - Haec simul consociare summae est dIssicultatis. Et haec est una ex rationibus cur regimen animarum sit onus angelicis humeris sormidandum
689쪽
VIII. Hae eadem regula uti debent Novitiorum magistri , & suffragatores omnes. Si dubitent, num ad prosessionem admittendus Novitius sit, debent negare eidem suffragium, & in religionis favorem dubium resolvere . Religio quippe est in possessione, & bonum commune , quod laeditur ex professione indigni iuvenis, praeserri bono privato debet. Verum de hoc susius alibi. Pro hac sententia laudat
Henricus a S. Ignatio Tom. II. pari. v m. cap. XXI. num. I 6. Venerabilem Ioannem a S. Sampsone , D. Ioannem Sanctum in Lib. spiritualium exercitiorum, Lu dovicum de Scitdere de Princip. cons. tract. v. Caramuelem in Theolog. regu . cap. vianum. 47o. Sed res est suapte natura manifesta . Si tamen dubium occurrat tempore Novitiatus, non debet illico dimitti Novitius, sed diutius probari : & si dubium persistat, dimittatur. IX. Regula tertia. Si dubium oriatur super proximi fama, cuius optimam prae- conceperas opinionem , non debes vi talis dubii iudicium suspendere : quia haec
iudieii suspensio minuit praeconceptam opinionem. Porro proximus, ut Optime advertit Dominicus Suto Lib. III. quaest. iv. art. q. ius habet non modo ne ex indiciis dubiis malam de eo concipias opinionem , verum etiam ne conceptam bInam existimationem vi talium indiciorum minuas. Quare, dum non est necessaria ca tela ad evitandum malum , proximum in dubio tractare debemus , ac si bonus esset ἱ atque adeo eidem consueta urbanitatis officia exhibere , & dubia omnino contemnere, prout cx circumstantiis expediens videbituria
X. Opponi solet. Nemo tenetur errandi periculum subire. Qui vero in meliorem partem dubia interpretatur , erroris periculo se supponit c At contra, qui meliorem in partem negative dubia interpretatur , nulli se errandi exponit periculo I qui vero eadem positive in meliorem accipit partem , Optimam efformando Opinionem de proximo suo, errori dumtaxat speculativo se se exponit , secus practico . Regula iuris, Inspicimus in obseuris quod ver milius es, is quod ut plurimum fieri consuevit, servanda est, ubi de iniuria , & proximi fama asitur : tum enim in dubio tutior via es eligenda. Sed audiamus responsam quod praebet S. Thomas a. a. quaest. lX. art. q. ad i. Potes contingere quod illa qui in meliorem partem inter, preIatur, frequentius fallituν . Sed melius est quod aliquis frequenter falgatur, babe sbonam opinionem de aliquo malo bomine , quam quod rarius fallatur , habens malam opinionem de aΓquo homine bono et quia ex hoc β iniuria alicui, non autem
690쪽
De resilutione bonoris, cs' famae.
I. π Xplicatum supra est, quemadmodum duplici via laedi honor possit , onaliam sione nempe, & commissione. Omissione, cum debitam reverentiam, obsequium, & communia urbanitatis ossicia exhibere negligis proximo tuo, plus minusve, iuxta personarum diversitatem . Qui sola omissione laedit honorem , non peccat contra iustitiam, atque adeo nihil ob praeteritam omissionem restituere adstringitur; sed tantum reddere honorem quem antea praestare omiserat. Si tamen simul cum omissione interveniret aliquid contumeliae, quo in casu iustitia laederetur, restitutio facienda esset. II. Altera via honor aufertur positive, verbis, signis, factis; ut si suste percutias, verbis derideas, conviciis contemnas proximum tuum . Porro haec honoris laesio iustitiae adversatur, & debitum restitutionis insert. Quare, si contumelia oc culta fuerit, occulte facienda erit honoris compensatio. Si vero contemptio conis
tumeliosa proximi publica fuerit , tum restitutio honoris publica, & patens esse debebit, coram illis videlicet coram quibus honor per contumeliam fuit laesus . Id solum linimenti adiiciunt plures, non esse necessimum, contumeliatorem seipso apparere in publicum ad honorem resarciendum ; sed sat esse quod appareat per
Consessarium, vel amicum, qui vices eius expleat. III. Salmanticenses tract. κ I ri. cap. IV. punct. 8. num. HI. ω seq. reserunt Moli nam, & Laymanum docentes, nullam requiri restitutionem , quando contumelia fuit privata : quia tum omne damnum transiit. Si tamen damnum aliquod temporale, praeter dehonorationem , subiisset qui contumeliam passiis est, tum necessaria restitutio foret; secus vero ad compensandum honorem laesum per occultam contumeliam. Molinae sententiam propugnat conceptis verbis P. Paulus Layman Lib. III. tract. III. pari. II. cap. V D. num. 6. sic inquiens .' Si contumelia privatim irruata est, neque in aliorum ποtitiam culpa tua pervenit , ad nutum honoris , aut famae restitutionem obligaris. Ita Molina. Haec sententia, inquiunt laudati Salman licenses, est contra omnes Theologos , immo contra sacram Scripturam . Nam persona quae Contumeliam, dc honoris iacturam passa est , vulnus in animo suo inflictum a contumeliatore servat, de angitur tristitia ob iniuriae sibi irrogatae recordationem. Qua ergo lege solvitur contumeliosus a debito resarciendi honoris
laesionem, eontemptionemque fratris sui3 Qua lege solvitur a debito deliniendi dolorem illius qui contumeliam recepit, illumque sibi demulcendi , atque conciliandi Z Non sane a lege evangelica, quae M.tith. v. haec praescribit : Si ergo offers m