장음표시 사용
81쪽
gustinus narrat de suo Possidio, quem duo Crispini Donatistae Calamenses, Episcopus& Presbyter, indigne vexarut: sed qui tamen reipsa declarauit non cupere se hostium suorum ut ait Augustinus vindrinam, sed si fieri posset conuersionem. Ego in Crispinum, nostrum quondam condisci lum, &srt hactenus ego nimiu credulus putaui)amicum; eis, ut hero suo placeat, in alios crudelis sit, non minus lenis esse velim. Nam neque omnino obliuisci possum veteris amicitiae & consiletudinis & eiusdem a pueris educationis: tametsi hic quondam meus sedatis, omnis pudoris & humanitatis,& ingenuitatis, non minus quam iuris, sit oblitus,ex quo factus est semus Allobrox. Scio abi Horatio celebrari quenda Crispinum Stoicum philosophastruet id ineptum vocari,dc ut inflatum loquaccmque rideri,audio. An nostrum cum eo compararem Z Notisiut Horati' ersus, - ecce cristinus minimo me prouocat: accipe, iis, Accipe iam tabulas: detur nobu locus,hora,
custodes: ideamus Ῥter plus stribere posset. Dij bene fecerunt,inopu me quodque pusilli
Finxerunt animi ,raro cr perpauca loquentem.
At tu conclusas hircinis fossibus auras Vsque laborantes,dum ferrum molliat ignis,
Nihil nunc praeterea optimo nostro Crispino respondero,praesertim cum egregium eius de
82쪽
A D I o. C A L v. Apostatis commentarium, licet precium numerarim, nondum acceperim. Eum ubi legero,videbo,an alia dignus sit responsione. Ac.s me ipsi debere ανὰμ ον dicet, dabo commentarium ad L. i. C. de Sacr.Trin.& fi. Cathol. hoc est,ad legem ex eodem Codice repetitam,ex qua discet aliquid, si non de Apostatis, quos probe scilicet nouit, at certe de haereticis, quoru videtur etiamnum ignorare con .ditionem. Verum quo se vertet bonus vir,si ad Constitutionum Codicem, ad quem prouocat,eum reuocem,& ubi ingressus erit,retineam ὶ Quid faciet,cum audiet Christianarum legum fulmina, quς illic inclusa sint,&vinculis laqueisque,quos imprudens induir, teneri se sentietὶ Qua spongia delebit,quo inducet atramento, tot Maiorum, quae in eo libro leguntur, de rebus Ecclesiasticis Consti tutiones antiquas, quarum vel sela recordatio, capitalis est sententia de hisce nouatoribus3 Si hi saperent,talem Codicem,quod haetenus caute fecerunt,fugeret tanqua scopulum.Sed fortasse vult Deus eos sua imprudentia irretiri & veluti ais αι--κριπις teneri. Quia ramen dixi parcere nunc me velle nostro monitori,non cogam ut exedat quod sibi intriuit: sed vetere amicum,quem turpiter seruire doleo, etsi amica admonitione indignus sit, amice monebo, ne nouo domino heroque crudeli nimium obsequatur: monebo,ut si non
83쪽
vult videri plane oblitus Iuris,saltem meminerit illius regulae,quae monet, in iis demum, quae non habent atrocitatem facinoris vel sceler,si,ignosci seruis,qui dominis,vel iis qui vice dominorum sunt,obteperauerint. L. civi T. De diuers. reg.tur. Nunc ad te redeo magne Ioannes,vir humanissime,ut audiam ecquid prςterea in me accuses, quod capitale esse putes. Etsi suaviter risisse te dicas to risum in aliorum gemitu crudele potius quam suavem tamen fremens indignaris,cum audis me Veterum Christianorum iudicia de coercitione haereticorum praeferre tuis capitalibus decretis:& exclamas propterea,nos se uitiς infamis aspergere legem diuinam. Ne saeui magne sacerdos. Nam in isto aestu tuaeram effusaeir cundiae vix vides, quos petas, in quos incurras, quid misceas. Est hoc quidem magnae cautionis & artis, semper legem diuinam
praetexere, cuius nomine tanquam clypeo:, non modo tegas & ornes crudele tuum factum, sed & merum illud,quod affectas imperium armes . Sed magnae rursus amentiae atque perturbationis est, non sentire, quid homines cordati sentiant de ista tua tam audaci Dictatura. Quicunque tibi,cum eos,quos liq- reticos esse pronucias,ustulatos ardere iubes, non substrinunt, vis tanquam diuinae Maiestatis reos abs tuo Tribunali ad eundem rogum duci,quia,ut is, sevitiae accusant legςm
84쪽
A D I o. c A LV. TrDiuinam.Itane vero audes,non dico tot huius aetatis piorum & Christianorum hominum illa,qui abs te dissentiunt, sed & uniuersam Ecclesiam veterem, eiusque religiosam moderationem, n5 iam dico infamia aspergere,
sed tam atroci crimine onerare Z Tu cum Donatistis saepe exclamas,Totus mundus aposta-tavit. Tu cum omnes, praeter te de tuos, errare dicas: haereseos prope omnes damnas: damnatos ardere vis: rursusque eos, quibus haec
non probatur, simili sentetia iugulas.Cui in . tur vitam relinquis 3 Olim Iustinus in sua ad Zenam & serenum epistola,reprehedit quo Ddam sui temporis zelotas, liri igneis ut ita dicam) affectibus,quibus rame,ut fit, Euangeli; nomen obtendebant,indulgentes, sic erat inflammati,ut si potuissent quod volebant, igne excitassent, quo totus orbis coctagrasset. diu/Id alii iudicent. Nimis enim effervesces, si quid ipse dixero. Nam & quia te antea verecunde monueram , non esse fatis, obrendere zeli nome: & propterea mentionem feceram zelotarum Hierosolymitanoru, qui scelera ri latrones fuerunt 3 nunc furiose clamitas de calumniaris, me tibi talia scelera asscribere. Non ita est vir optime: sed opto,ne iure dicialiquando tale quippia possit de factione tua. Certe terribile est, quod ut tuae crudelitati patrocineris & applaudas,confidenter urges,no posse damnari legem tuam,quin diuina dam-
85쪽
netur. Quid Θ Nuthisine iam a tempore Mosspraeter te,aut legit aut intellexit, aut obseruauit legem Mosaicam de pseudopropheta, de blasphemo, de idololatraὶ Nemo quidem certe praeter te unquam sensir,nihil decius sevcritate posse reni illi,cum etiam est lac uum crimen erroris & false opinionis,quod alioqui neque doli mali, neque malae conscientiae peccatum sit. Nemo inquam)praeter te Vnquam cogitauit, esse necesse, ut quod Moses edixit de iis quos dixi, statim trahatur ad eos, quGStu haereticos dices, si non lapidandos, at certe concremandos. Si dicere,qilaena sucrit executio legis Mosaicae in sua illa gete & Re p. dicere quod esset nuc satis ad te reprime dii. Quid Non ausus est ipse Moses, quod de idololatraedixerat,trahere ad blasphemum di sed oraculum iterum consuluit, an quod de illo dccretum erat, ad huc quoque pertineret. Et tu audes tuo arbitrio: quid prius dico,post erilisve
Tam multa nunc mihi occurrunt,quae contra
te & dici possunt,& dicunt omnes boni, ut nesciam unde ordiri, ubi desinere debeam. Si diceres distinguere te, sicuti distinguit Augustinus,inter haereticum & hominem haereti cis credentem, aliquid diceres. Sed Augustini mox & tuae persenae oblitus, caelum rerrae misces. Quid nunc in hanc disputatione longius ingrediari Quia paucis verbis explicari non potest,& tu ab ea forte abhorres,age reii
86쪽
A D Io. C A L V. 7sci atur in alium locum aliudque tem pus. Sed
quia te amo & tibi tuisque metuo, facere non possum , quin obiter moneam te tuo capiti parum cauere videri, cu in ea disputatione uteris quodam procuratore, qui cum capitale poena de nuciasset haereticis, alio loco sui tuique oblitus definit haereticum esse, qui a recepta Ecclesiae doctrina ita aberrat, Υt contempto Dei π Ecclesiis ipses iudicio n sententia permaneat,s' disicipulis a citis,Ecclesiae concordiam violet. Credo te tam
hebetem non esse, quin videas talem definitione & eius auctori& tibi esse periculosam,& propterea gratias agas Castalioni, qui de utroque se licitus, eam esse vitiosam ostendit. Sed si sapis vel inde disicito,ccquo recideres, nisi si hostes ipsi tibi parcerent. Disce, quo in statu esses, si quod ius aliis dicis, eo iure uti,si cuti aequum esset, deberesse: denique memi- netis, quid illi, qui Taurum Phalaridi obtulit, merito acciderit. Equidem quo magis considero,& quisna tu sis, qui tantu audes: δί ouid feceris, antequam legem, qua ita faciundum esse imperares tulisses:& quid cum de tuo fa-
sto & lege noua te amici, quid sentirent, monerent, per tuum rursus terribilem Proconsulem irarus edixeris: denique,cum reputo, quod ,cum ipse etiam, ipse Musculus & vici- nus& familiaris tuus,& in tuo ordine no minoris, qutin tu, auctoritaris,in suis Locis communibus postremo ea scripsissici, quae tepue.
87쪽
RESPONS. EALD. fecto reprimere poterant, debueran rque t mmagis atq; magis exarseris,& in Propheta Zacharia scribes,ea addideris de ea de ut vis tua lege diuina,quae significaret,etia priuatis hominibus, si aduersus eos quos iudicas haeretr-cos,vel idololatras insiurgendu sit, districtum
gladin te porrigere, & plus quam imperium
merum singulis mandare, ut etiam parentes hoc Zelo tuo incensi,ausint hoc nomine liberos suos confodere & iugulare: haec in qua omnia,cum propius cosidero, & quo evadat prouideo, quid aliud quam attonitus exclamare possum: Deus bone,ecquo res Christiana recidit,si hic & Dictator, & Legis ator,&Zelotes, rerum potiaturZMirabar nuper quot sim euaderet inflamatus tuus quida Apostolus,qui,cum hic concionaretur,suis auditoribus vehementer commendabat extraordinarium illud exemplum Levitarum strictis gladiis per castra discurrentium,& bbuios quos
que idololatras trucidatium. Sed nunc audio Vix te contetum esse talibus Levitis. Quid igitur homines inepti mirantur abs te istic quendam ustulatum esse3 Quid sibi votur,qui propterea contendunt tecum& cum iis qui tibi subscributar,in Ecclesia communicandu non esse, donec tu illius non modo sanguinis, sed&sanguinariae legis poenitetiam egeris: dc aulegant nescio quid, quod A mbrosius ad Valetinianum scribitὶ Ac quidem tu caute secisti,
88쪽
quod supplicio non adfueris,quia fortasse le-
seras, veteres Christianos nequide spectatores talium animaduersionii esse potuisse. Sed quid Nero, qui ex turri Mecaenatis, spectabat αλωαν; Rursus caute facis, quod cum istic di citur , aliquid abs te factum esse crudeliter δccxtra ordinem, tu miseros tuos,nescio quos
Syndicos substituis. Sed an neminem scire putas,quinam illi peregrino viatori,qualiscunq; tadem is fuerit,& fuerit licet ipse Arrius,m num iniecerint, & accusatorem subornarint coquum suum: denique sentetiam capitalem dictarintὶ Certe tu mihi iniuriam rursus facis, quod cum de tua sevitia queror, Syndicos illos abs me accusari ais. Quid ij secerint vel non fecerint, nescio, nec moror : sed scio , si quid faciant, imperio fieri tuo. Eos enim scio
abs tuo nutu pendere: praesertim cum meminerint, quid illi suo collegae acciderit, qui tibi semper parere nollet:& quo iure, qua vi,quave arte pulsis legitimis dominis,qui tibi erant
molesti, sis factus Allobrogum Regulus. Sic tibi pulchre cauisti,ne qui aliquando nescio
cuius criminis damnatus, istinc pulsus a Syn dicis & actus in exilium es, iterum exulares. Aiunt Heshusium, Magdeburgesem concionatorem, Augustanς confessionis acerrimum propugnatote, tibi nuper cum illa grauiora multa,quq quo atramento dilues, nescio,tum
illud imprimis publice exprobrasse, te illic
89쪽
praeesse iudiciis capitalibus. Quid si vidisset. quae vidiὶ Nescio an memineris: sed prosecto
memini,quq nam pridie quam abs te discederem,domi tuae noctu agitaretur cosilia de ne ce cuiusda tui ut vocabatur Capitanei. Ego mysteria retegere non audeo: sed Bernenses, qui te represserunt,testimoni una dicent. Car. terum dissitnulare non possum, quoties cogito non modo 'itae istic consulta, scripta, factaque crudeliter sunt, sed & quae istinc huc sunt perlata sevitiae tristissima exempla, magno me dolore affici: neque non ad meas interdum querelas exprimendas, cu solus sum, recitare quosdam ex antiquis tragoediis lugu bres versiculos:quos ego tamen nunc supprimam. Nam &irasceris me veterum poetarii verbis interdum uti: uterer potius liendecasyllabis tui collegae, si ut numeros memini,verba
tenerem, Vos interrogo,quae ut tenetis
Nascentis Rhodamsiverba saxa: Vos, mphae,rogo quotquot hinc et inde
Lemanni vitrera tenetis undas,
cur scuos homines fouetuissos circ. Non memini eorum,quae sequuntur: & vereor ne non sua iliter fatis tibi tinnianr,hi veri siculi nimium lenes mollesque: flebiles dico ut vocat Phaleucos, vernaculi tui vatis : tui inquam)& familiaris, & domestici, & contubernalis,&prope riualis, elegatissimi quon
90쪽
A D I o. C A L V. 77dam poetae, sed qui ex lepido obscoenoque
poeta factus est repente sevus ilicologus Z verum tu, ut statim te liberes, & os mihi semel obstruas,nuc magis me premis. Iubes ut sevi-riae tuae,de qua toties queror,acta com emore.
Equidem si tui capitales actuarij essent bonae fidei,iubetem ut ederent quod petis. Si id eos
facere non pateris, & ab exteris,qui non omnia sciunt,comemorari talia velis, rogo,que- uis alium potius quam me oneres tam tristi recitatione . Superioribus annis ille, qui te
profecto satis lancinat, ab extremis Phrisiae finibus Lindanus significauit se suo tempore& loco conferre velle acta tua cum actis Donatistarum: vel si abs Batauo Belga sque nullo hactenus responso dignatus es,acriter licet ab eo tentatus sis depingi nolis: audio hic historiam illam Donatistarum Gallice descriptam
de cum tuorum actis collatam excudi. Ergo me abs tali commemoratione nunc abhorrere benigne patiaris,ut iam de stili tui squi naturae tuae & ingenii index est) sevitia tantum conquerar. Nam neque omnes alii, quos laesisti,semper muti erunt, neque iis facile persuadebis quod de tua lenitate & patientia praedicas. Scilicet quisquam re vel imprudens unquam pupugir,quem ubi ubi potueris, non afflixeris, & ad quem asiligendum toto etiam
decennio occasionem non obseruaueris,crudeli cupiditate dirae ultionis incitatus 3 quam