Hieronymi Cardani, Mediolanensis, Proxeneta, seu De prudentia ciuili liber; recens in lucem protractus: vel è tenebris erutus [elektronische middelen]

발행: 1627년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

i 84 HsῖRONYM1 CARDANI Sed aliae quidem quasi extra feruntur. Atque earum aliae sunt prorsus in nobis ; velut patientia in adversis, ex qua nullus alius, praeter te, juvatur, nisi exemplo ; item fortitudo, pietas erga Deum. Quaedam proreus

erga alios: liberalitas praecipue, &justitia, & misericordia: Et liberalitas in amicos ; misericordia in pauperes ι justitia in omnes ue gratia in

benefabores. Quaedam eX a quo nObis prosunt & alijs, ut Manquillitas. Sed aliquae tamen quum extra ferantur, nobis prosunt praecipue ; veluti prudentia, solertia,& artium peritia; . quae ad voluptate sunt, ut sculptura, . di pietura,& musi ca: ad alios enim referuntur; utiles tamen sunt nobis, noalijs. Et quamquam virtutes omnes

utiliores sint possessoribuS , quam alijs ; est enim virtus, quae haben tem perficit,& opus bonum reddit, nihilominusnon nunc de ea utilitate. nobis sermo est, quae nobis ipsis intus convenit; sed quae etiamsi nostra. tota esset, ad alios tamen resertur.

Veluti tranquillitati quum sint duae

112쪽

PRvDENTIA CIVILIS. 8s partes: una quidem extra nos: quae

utilis quum sit his qui cum n is

exsantur , at eo ipso etiam nobis amicos conciliat benefaciendo: altera est in bonis, qua quieti vivimus: non ab hoc tamen his digna est consideratione ; verum quaten HS cIete iis sumus admirationi: Vt ex hoc non exiguum fructum capiamus &existimatione , & lucro, atque potentia. Hanc tamen quum vocamus virtutem e X tra uos, quae in nobis sita,

hoc facimus J ad alterius partis dif

ferentiam ; tum & aliarum virtutum, quae & fine & consequentibus ad ipsum exterius diffunduntur. CAP v et XXII.

De Solertia. T IR T v et v M igitur, quae extra V nos sunt , ornamentum maXimum est. Summopere vero ob id in illis exercere se oportet. Inter quas

est prudentiae genus illud, virtuti perquam simile, atque huic negotio occommodatum, iob importunam acti.

113쪽

86 HigRONYMI CARDAMI actionum nostrarum celeritatem 3

in qua nec agendi tempus suppetit necessarium; θ quod Solertiam vocamus. Nec tota sub prudentia continetur, quum etiam ad malum finem tendat: & est extemporaneum

consilium recte agendi. Et quamquam etiam solertia longa meditatione quandoque opus habeati ob rei difficultatem; promptus tamen semper est solers. Quot periere , quamvis prudente&, quod solertes non essent i alij, ob occasionem quae auxilium invenire non sinebat: alij, , quod minus essent exercitati: alij ,

quod quae agere oporteret, minus essent nonesta. Atque his tribus aprudenti solers differt. Differt &s Iers ab eodem, quod tutiorem viam eligit ι ille honestiorem: & quod solers quaedam habet circa modos ;prudens autem finem solum, & quae lunt ad finem, spectat, non ultra rimatur. Saluth Princeps secretum uoddam propalaverat Praefecto, &familiari suo, dum simul adessent: - .

Audivit paullo post recitatum id

esse

114쪽

PRvDENTIA CIVILis. 87 esse in mensa a Mediolanensium Regulo. Questus est cum familiari illoc quod Praefectus extra omnem suis spicionem esset detectum esse arcanum suum : rogabatque eum, qui Gnam prodidisset quasi illum malae fidei insimularet'; quandoquidem constaret , multu in esse reliquum, in quem conferri culpa posset. Cui sa- miliaris, Tu ipse, inquit. Obstupuit Princeps : rogavitque, omodo Ztum ille, Tu ipse, non alius , hoc propalavit. nam si non dixisses, nemo sciret. Ita se liberavit a suspicione: nec Praefeetum vel tacite insimulavit, sed Dominum potius stultitiae.

Neque enim obscurum erat, perinde

fuisse, ac si dixisset: Vt nobis perpexam aperuisti hoc ue ita & alijs. Nos quum illos, qui sint nesciamus, &xoges 3 te ipsum prodimus, quem

solum agnoscimus autorem. Ergo

prudentia in hoc non satisfecisset. Si enim hoc solum dixisset, Nescio; ad tormenta adactus esset; si criminis Praria Rum insimulasset, nec innocentiis suae fidem sectilet, &exitium sibi

115쪽

88 HIERONYMI CARDANI , sibi ab illo comparasset. Quemdam de inimico meo maledicentem, tacere jussi ; admonens, Collegium medicorum abblandiri ei, & senatum favere. Ita nec visus sum nugis his operam dare; & unum dedecoris, alterum etiam gravius insimulavi.Duae autem sunt virtutes praecipuae homini ad felicitatem: prudentia apud potentes in pretio: & forti- tudo, apud plebem & imperitos; est enim potentibus metui, & apud sapientes eo minus admirationi, quod proxima sit stultitiae. Porro solertia quum ad malum vertitur, Versutum hominem reddit. Vnde Polybius de Agathocle: Neque aulica industria, nec versutia singulari. Quamvis non admittant hoc verbum ut latinum. Deinde ex versutis, quum ad extremum devenerint, vatri appellantur. C A P v x XXIII. De anoribus.

PDRRo quum alia de rebus i sis scribantur; atque in his dis'

116쪽

PR DENTIA CIVILIS. 80

fuse & clare scribere jucundum sit; alia de cogitationibus ipsis, cujusmodi quae de moribus, & ex his quae sciuntur, quasi superilua videantur, ijsque J qui nesciunt, onerosa: ob id ordinate breviterque scit bere

oportet ; & , ut usui tantarum rerum brevis oratio satisfaciat. etiam prae- .cise. Videntur autem mores, animae . virtutum, ac vitiorum imagines. Sed - exterius feruntur aliter, quam intra, sint: & quaedam tam virtuti proxima, ut inter virtutes adnumerentur;

velut comitas & existimatio. Plurimum autem interest in his, qualis natura sit, ceu in lignis statuarum: - venosa enim dissicillime celari possunt. Vsus tamen cuncta domat. Quapropter qui . medioeres natura sunt, nec nimis concitati, aut remissi, hi ad morum institutioncm apti sunt. At si qui nimium in alterutro peccent ,dissicillime superantur:& quamvis bene instituantur, mul- isto Stamen admittunt errore S. Decet

igitur primum animum instruere,. . . velut equum freno, ut quaqua Versum

117쪽

'o HIERONYMi CARDANI sum pro opportunitate facile circumagatur. Praeferat pietatem, Mveritatis studium. nam & cultus ipse nos Deo gratos reddit, & hominibus venerabiles. jam vero plurimum absunt a legum metu, & criminum suspicione: ob idque, etiamsi peccent, raro deprehenduntur. Quibusdam etiam suae sortis oblitis, ad fallendum via &c.Nam ut pietas op

tima'; de illius simulatio his qui

non tam sunt quam se putant sapientes kad homines fallendos ansa gravis; ita inhumanum, & prorsus infelix, contemptus Dei. AT veritatis cultus facit, ut melius mentiri scias,& mentienti magis credatur: velut e diverso mendaci veritas fidem non habet. Etenim nemo tam belle & apposite mentiri sciet, quam qui mendacium veritati assimulare noverit. Vnde illud in Attici vita: Mendacium neque dicebat , neque pati poterat. Malis etiam circa gestus peccatur; quia o mo facilius in eis labitur, & facilius deprehenditur, ut qui visui sint expositi. Quamobrem diligenteae

118쪽

PRvDENTIA CIVILI s.cavendum, ne incompti sint, aut praeter regionis consuetudinem: aut enim rudem nimis, aut durum, aut stultum te existimabunt Itaque ab omni extremo remoti ut sint, facias oportet. Cum regibus etiam ab intimis eos condisces. Praeter reliqua, nec multum distorquere corpus

oportet, nec inclinare, nec mimorum more celeriter movere, aut tra

ducere , aue foedam in speciem com formare. At caput nudare, modicesse chere , decens est significationem &c. habet, & in potentiorum regum aulis familiare. Reliqua quoque a venustate non absint, motus que continui, & tardi, ut etiamsi a consuetudine alieni sint, laudem tamen mereantur. sermones quoque

non praecipites s lint, sed J accom

modati loco & tempore ; ut in quibus potius aliquid desideres, quam sit quod abundet. Dissicile est scribere semper quod sitis est. tum maxime in hujusmodi argumento. Athenim culpant ordinem, alij rem, alij modum, alij elocutionem, alij ju- di

119쪽

'L HIERONYMICARDANT dicium, quidam intempestivam festinationem. Hic vero nemo non

conqueritur: vel quoniam superflua non indigentibus, vel his qui indi-Ient, & sapiunt, numquam saris. ubtilis admodum est haec ratio: nec quisquam tantum illi credat inesse subtilitatis : imo etiam structuram 'exigit absolutissimam , dissicillimamque: quoniam de his est, quae non sunt. Media autem .est ratio historiarum, atque hujusmodi quae

non sunt, fuerunt tamen . . Has dein lectat legere prout de rebus magicis aut artificiosis fuere e minus tamen ab hominibus requiruntur,

minusque delectant, quam, quae de his quae sunt, scilicet artibus, tractant. Ob hoc quod ad subjectam

attinet materiam) tractatio de moribus humilis est atque despecta; quod ad finem, non ita. Videndum est igitur, ut mores sint grayeS, sua es, benigni, aequales, compti, jucundi, maniasti. Tantum enim possunt, ut illud jam in proverbium cesserit; Sui cuique mores fortunam

120쪽

PRYDENTI A CIVILIS.

fingunt: quod in Attico apparuit.

Ad benignitatem in univerium de clinare oportet: improbitas enim, non, quod multi putant, ob bonum est. habentium, sed ob aliorum supplicium. Di3 enim cui Hippocrates i nquit maxime humanum genm odere.&c. Verum quum nil tam salutare homini sit, quam recta animi institutio, & patientia quaedam, & virtutis ac veritatis, & pietatis syncerus quidam amor, quibus Deo & vi tis &c. faut viris sanctis J conciliamur; quieti mente vivimuS, adver

sa . equo animo toleram uS, non comis

movemur inepte neque intempestive, neque supra modum: multaque ridemus, quae secus acerbe essemus

vindicaturi famam nobis bonam comparamus, & ad agenda liberi at que muniti accedimus; quum etiam multos ex hoc nobis amicos pareismus ; & multi sint, qui nobis fidem tribuant, & sponte se subhciant; tam

lenibus etiam verbis ac moribus demulceantur; tractarique se permittant. Id maxime consequemur lectio-

SEARCH

MENU NAVIGATION