Hieronymi Cardani, Mediolanensis, Proxeneta, seu De prudentia ciuili liber; recens in lucem protractus: vel è tenebris erutus [elektronische middelen]

발행: 1627년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

xo HIERONYMI CARDANI addas. Destinato igitur primum in singulis, an quod quaeris, e re tua sit inde , an consequi possis rpost , an retinere 3 demum quomodo 'consequi& retinere possis; ac qualiter uti debeas Summa autem omnium ad adipiscendum est. ut placeat, etiamsi per lascinationem liceret. In hoc summum praesidium, ac firmum. Quum vero actionum aliae sensim fiant, ut artium lucra; aliae per praeparationem. ac potentiam ; ut qui magistratum quaerunt; quique arcana scrutantum qui literis operam dant, qui sacerdotiumPrincipis gratia aucupantur; Atque in eadem actione diversitas haec: ut qui praemium accipiunt ab omnibus, dc qui non accipiunt, sed expectant, majus, minus: & qui nee illud accipiunt, sed amicitia eorum ad magna negotia utuntur: idam non patiuntur moram 'na. tura vel consuetudine,ut artifices se-

dentaxij. Nequerigebit quemquam tam multiplicis studij in hujulinodi

negotiatione , quu meminerit stru- η cturae

132쪽

PRvDENTIA CIVILIS. I OF 'uret admirabilis corporum nostrorum; quam Deus ob multiplicesti sus nobis tribuit. Itaque non minus de salute nostra debemus esse solliciti, tanto exemplo. Praeterea cavendum est in quo omnes errant Ut quum omnia minima sint ab initio, ne perturbatione aliqua majora fiant. Quinimo melius est aliquando cedere, aut dissimulare, aut diluere. Itaque hoc solo praecepto maxima pars infortuniorum & contentionum exitialium dirimitur : ut contemtu omnia &c .repleta sint litibus, inimicitijs, ac inde calamitatibus

varijs. Pro mensura autem statuendum, tam actionum quam sermonis ,

illud in quo maxime falluntur ado Iescentes& stulti;risus scilicet astantium. Nam hi, quo magis se place-τe putant, &c. pergunt 1 non animadvertentes, non bene canendo, aut pulsando aut pugnando, aut ta.

cendo, aut recte differendo excitari risum; sed male, aut importune, aut

non pro dignitate. Godsi aemuli stat , aut inimici ; etiam parum

133쪽

Ioc, HIERONYMI CARDANI profeceris , quamvis rideant non

causa tua. Solum id cogimur, quum

interrumpentes munus publicum , nituntur risu nos a coepto deterrere, tamquam fatuos. Id ergo etiam plane argumentum est, ritum esse contemnentium, non laudantium, aut probantium. Conveniet mulieribus , quas amamus. stulta enim res ad Rulte agendum oportuna

est. Ob id cum scortis maxime hujusmodi conveniunt: cum ullis nequaquam nisi sit narratio historiae; in qua praelucet in narrante sapientia, in argumento insana hominum facta. Generaliter autem in omnibus ; qui studet utilitati, caveat diligenter, ne quicquam non utile dicat, aut faciat. Nam & quae nunc utilia non sunt, aliquando prodesse poterunt. Maximum autem malorum est, ea agere non cautissime , quibus detectis fias invisiis omnibus, & inutilis ; adeo ut vivere pigeat. Talia sunt scelera metum significantia, ut, venenum propinare.

Melius est ergo, omnino absistere.

134쪽

IER V M ut ad singula deveniam, quae cavere opestet, illud primum est, ne mala ilia detegas. Vtpote vitia animi quis adeo stultus λὶ adversus leges , existimationemrs anne J ut te refugiant homin s Corporis 3 cui bonos Majus enim malum est in contemptu, quam spes in misericordia. Semper mala anImum addunt inimicis . & aemulis. At ostentare vitia, etiam flagitiosis odiosum est. Amant plerique flagiti uini pa emia; flagitia damnant e Praecipue quod hujusmodi exemplo osseditur respublica; ut videaris eam contemnere, aut tibi similem esse putare. Et qui publice peccat. bis peccare videtur , & judicio potius, quam natura: ut etiam bifariam minus venia dignus habeatur. Quinimo ostentare bonas actiones, noRIaudare, bonum est, & ad publicum pertinet .exemplum ; juxta illud: Esfacite, ut opera vestra luceant coram

135쪽

Iog H1ERONYMi CARDANr hominibus. Convenit etiam dissimulare dolores in casibus μdversis , α vultum praeferre laetum atque serenum et magisque etiam judices hoc flectit ad misericordiam , & amicos ad ferendum auxilium hortatur squam si demissum & flentem videant. Plus enim potest recordatio dignitatis, & virtutis opinio,admisericordiam, quam calamitatis magnitudo. Tu interim existimationi consulis: si in extremis non sis,

abjecisse spem non putabunt. Certum est gloriam lucri facere. ; secusi a icere spe exigua dc inani. Mala solum ea detegendasunt uteria si occursat, quum in pristinum statum restitui possis; tunc amici metu magis quam Voluntate auxilium sexunt: tum his qui sint conjunctissimi. quum juvare possunt. Plerunque ju- diees pro conjunctissimis repraesentatione doloris ad misericordiam flexisse juvit; & pro temetipso et utre

potius ac habitu calamitatem tuam, quam Voce ulla testeris. Quamob

rem Graeci quorumia his summum

136쪽

PRvDENTIA CIVILIS. IO'

studium fuiti squalidi, prolixa barba , depexis capillis , obsoleta veste, lugubres & taciti stabant. Horum quidam flentes, quidam siccis oculis. hoc virile . illud potius muliebre. Sed & in his multum refert, apud quos homines sis. & ubi mala occultare licet, faciendum est: exigua Cnim merces detegenti proposita ;plurima pericula atque damna.

Q rodsi omnino detegi pr stet, commodius per alios est id agere. Vbi vero publica est calamitas, & nemini

ignota, stultum est conari eam tegere et nam majorem illam esse etiam , quam sit, existimabunt. Multo stultius est, illam narrare : nam scientiis

bus quorsum ut de ea glorieris ignorantibus si dixeris, nil tam certum esse scias cuiquam de tuis rebus, quam quod tu dixeris. At si cogaris, excusationis causa, semper melius est proferre speciem, quam rem ; &genus, quam speciem . Velut si her-niosus sis, dicas,impedimentum pati in ambulando: vel etiam,si dicas, ma-

is vinie , longe melius ι &, si potes,

parum

137쪽

IIo Hi ERONYMi CARDANI parum adde. Sed neque bona ostentare decet: est enim invidiam sibi frustra comparare , dum ostendis magis antecellere te velle .videri, quam antecellere: verum consuetis . inniti ac mediocribus tutis potius,

quam speciosis. C A v v τ X X V I I I.

Mala verbis mollienda.

QV o D s et de malis loqui aut scri

bere cogeris , ita sententiae ac verba mollienda sunt, ut nec autori dedecori, nec ei qui intelligit, malo sint exemplo, imo recte vivere volenti locusquo proficiat relinquatur.

Res est parva: sed quam praestare

magnum sit. Ita enim rem e te exoriri; lententiam sententiae inseri oportet, ut novum recipiat sensum s mi. tescatque, velut in olere transplan.

lato , acerbitas facti aut dicti , & ex posteriore oratione ratio prioris habeatur;ex priore vero lumen senten-itiae posterioris. Quaecunque etiam 'itiosa sunt, breviter pertransibis3 ac

138쪽

PRYDENTIA CIVILIS. . m

sic, ut in eis quippiam desiderari via

deatur. Quum majori consulere cogeriS , ut patri, patruo, matri, fratri majori , nam amicis non nisi rogatus ) consilium ab eo pete 3 ut ea vicissitudine existimet se potius praebere consilium, quam accipere. Dubias res exaggerat claras illi dijudicandas relinque. CArvet XXIX. Sermonem brevem esse debereta.

QV v M vero propositum actionis

hujus sit, hominum movere affectus, ut, quae in eorum sunt potestate, obtineas; atque idcirco omnia humana in hoc praecepto contineri

videntur namque & Musici modi,& preces, & oratorum fulmina, Maiiactus id ostendunt; maximam in hac parte diligentiam adhibere con

venit. Principale autem praeceptum esse debet, brevitas. Plurima enim loquendo subis pericula : negotio sum impedis; cogitantem obturbaS; aliqua contra causam tuam, contra

139쪽

xii HIERONYMI CARBANI teipsum facile excidente importunus videberis , nonnullis gravis , quod quae noverunt, docere velle Vigearis a superfluus, levis, anxius :verbo deficiente sui solet cassio sinistre sententiam interpretabuntur tum maxime, si ignari sint facti : inimici quoque deprehendent causis tuae debilitatem; aut praesidia, quia busetetueris. Ob id brevitas incunctis praestantior est, de quod ultima

primis magis cohaerent. Vnde etiam orta ratio camonum, quorum fuer

sus J qui perfecti sunt, longissimi

sunt hexametri. Nam, ut Demetrius Phaleraeus docet, partium s quas κῶλα Graeci nuncupant non ma j ox debet esse longitudo. Periodus autem, quum minimum, duos tum, quum maximum , quatuor continere partes debet. Igitur quatuor heis Tametris concludi ' plena sententia adsummum debet: aliter ultima primis aut non cohaerebunt, aut aegre. Quapropter idem etiam in oratione soluta observari convenit. Quocir-ς , quum tria sat genera hominum: aequa-

140쪽

tidem, Demonstrativum,Deliberativum, &Iudiciale; brevitas ferme in omnibus praestat, praeterquam in

demonstrativo apud populum; de qua re latius capo s , de Persuasione, agetur. J Non jurabis; multo

minus Divos execraberis: Non testium nomina, nisi rogatus, adducas: Non argumentaberis; in quo tam multi peccant: Non narrabis quae tibi acciderunt. Quanto minus arcana tua deteges nisi coactus: Nam etsi non enutiant, domini tamen tui essiciuntur : & qui amicus est, potest fieri inimicus ; & domesticus e domo exire: Tempus omnia

mutat. Caveas etiam, ne vitia natu-Iae , aut casus, aut fortunae mala imprudens commemores. Vt apud

Philippum, si quis Cyclopis aut oculi mentionem fecisset, irascebatur, quod altero J oculo careret, quamvis pugnando sagitta ictus illumst miserit: Et apud Mermiam, quod

est et Eunuchus, si quis gladij aut

SEARCH

MENU NAVIGATION