Hieronymi Cardani, Mediolanensis, Proxeneta, seu De prudentia ciuili liber; recens in lucem protractus: vel è tenebris erutus [elektronische middelen]

발행: 1627년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

94 HIERONYMI CARDAN Ichione eorum librorum in quibus talia exempla continentur; Velut praecipue in literis sacerdotum B. PauIi ex India transinissis. nos magis Ino Vent, quod nostri temporis lint: Mex antiquis Martyrum vitae, & patientia: & Patrum in Eremo conversatio.

C A v v x XXIV. De Comitat . Π Ο R v M autem quae extra sunt, optimum est comitatem in omnibus existimatione illaesari=raeferre. Est autem comitas, mansuetudo quaedam compta, atque jucunda, exhibita juxta rationem personarum , loci, temporis, legum, consuetudinis, atque caeterorum necessariorum, ad quae respicere oportet. Tanis tum vero potest una ipsa comitas, ut

ea sola i modo in alijs non peccesst

plures amicos tibi sis comparaturus;

quam si, ea ipsa carens etiamsi non delinquas circa illam optimis alio- lquin l

122쪽

quin moribus sis institutus. At bo nos amicos non ita paraverit. sed opinione, quod potens sis,& ossiciosus. His ergo tribus , s modo vitio

careas) constat tota haec ratio huma

ni fastigij adipiscendi. Sed illa extra

propontum, nunc de comitate tantum agentibus. Constat igitur comitas in agendo, negando, excipiendo. Insimum ergo leviter salutabis; nobilibus praetentibus mil tamen vetat; ne eum seductum, comiter excipias: alium monebis, ut tum discedat; si quid habet nego iij, redeat ; constituens diem horamque. Prςter omnia cave, ne postquam expectaverit, ex-ctases : eis enim malevolentis animi.

Quosdam recipies, sub conditione, si breve sit negotium ue aliter, ut redeant, horam non constitues: plus enim justo tribues ei, quam caeteris; nis1 sit amicus, aut illi debeas. Similiter & in petitionibus aut da, aut dissicultatem ostende statim : nam negare promte, nisi amicis aut prudentibus non debes: animum enim tuum malum esse putabunt, qui tam

123쪽

ys HIERONYMI CARDAM . promte negaveris. Sed & quod das libenter. n5 tamen statim dabis: minuit enim rei hoc existimationem: Et quod negas, ita negabis, ut invitum te id agere credat. Constat praeterea comitas vultu, verbis, gestu, convivio domestico, exiguis donis; non solum si des, sed, si recipias; denique salutatione illius, atque suorum. AEquales, velut digniores, excipies: honore illos assiciens. Est&Principibus comitas;quar in quadam jucunditate,&ossiciorum promtitudine consistit: & si te minime indignabundum deprehenderit. C A P v T XXV. . De existimatione retinenda. D O R R o existimationem retinebis, si tuae conditionis in conVersatione memineris; & severitatis, incomitate; & in gravitate, facilitatis. Vnde illud de Attico , qui ca aetate fuit exemplar eivilis prudentiae: Vt difficile esset intellectu, utrum eum amici magis vererentur, ais a marent. Fac 'etiam,

124쪽

PRvDENTIA CIVILI s. 'Tetiam, ut postquam per comitatem cogeris plus alijs tribuere, quam debeaturitum in consuetudine, tum in affabilitate&honoribus;ut homines intelligant, magnam tibi cu illo intercedere amicitiam . nam hoc & illi favet,& jucundum erit,& lenitatem

tuam excusat. Caeterum non nifitamen cum aequalibus aut potentiorIVbus versaberis: aut, sino potes te eΣ

plicare, e tuis quepiam illi adjunge.

Tum vero equis, famulis , vestibus, ornatu cujusvis generis, moderatio. ne,gravitate talem te exhibe, ut plus

ab his, si tales essent apud alios, quales apud te sunt, distaretvideantur, quam vere distent: ut dici rursus de te queat, quod ille de Attico suo: Hiem se gerebat, ut communis infimis,par Principibm videretur. Atq; inter reliqua actionum rationem habebis, ut

sint generosae,& a coditione tua non alienae: nam quu omnia ad ornatum faciant existimationis illius, tametanobilitas & magnitudo tota CX Ope ratione pendet. Dictum enim Philo

125쪽

s 8 Hi ERONYMI CARDANIgnitionis formiz.Ad existimationem

autem pertinet non parum', ne dicas aut scribas quod optime exercere nono veris , velut in musica dc arte militari. Vnde etiam illud scite ab Hannibale dictum celebratur adversus

Philosophum de bello agendo disserentem. Similiter ut 'ne i quod multi faciunt,existimantes.fidei,autoritatis atque amoris opinionem ausere proponas luera, aut honores an certos. Delusus enim plus vanitatis in te; quam si sucoesserit, gratiae, consequeris. Tametsi enim amoris tui erga illum magnitudinem testari videaris , plus. tamen consequeris gravitatis opinione, ersi mediocriter amari se putet, quam si eximie, cum levitatis aut suci, quorum alterum in te esse necesse est, existimatione. Nec silum autoritatem, sed& cauti atque , periti opinionemretinere deiscet: ut dissimulare tantumconveniat cumihis , quorum fidei summam rerum committe omrtebat, ut mi in

nore jactura maximum. periculumstedimas; vel si in minimis iocculte facias

126쪽

PRvDENTIA CIVILI s.facias experimentum de his quos amovere licet. In caeteris , etiam

princip libus, non solum privatis,

retinere existimationem, non modo expedit, sed etiam exemplo Scipionis & Sertorij, ausere. Quoniam decipi, vel contemni, damna affert, quae corrigi non possunt: quae etsi

ulciscaris, non tamen adeo deterret ultionis exemplum, quantum audaciae.' praebet, aliorum temeritas: neque eorum damna jacturam tuam 'resarcire possunt. Itaque ut incauti est, non dissimulare prudentiam ; ita in his quae summam quandam referunt calliditatem , & in quibus a communi consuetudine deviandum est, qualiscunque excessus ad vitium pertiner, noxiusque est.

CapvT XXVI. Lua vitanda. DORRO nillil tam huic causae necessarium est, quam ut nulla in re delinquas. Primum igitur, ubi principatum quasi adeptus fueris E L aliqua

127쪽

Ioo HIERONYMI CARDANI aliqua in re, eam non in dubium revocabis, sed in alieno negotio con-rendes: velut si proses orsis, & medicus , omnes autem in profitendo tibi cesserint, certabis in medendo: Nam quicquid in contentionem proponitur, non nisi incrementum rebus tuis afferre potest. Cave tamen , ne tam dispari conditione pugnes, ut stulti opinionem subeas. Vt enim prudentis opinioni omnia pervia sunt ue ita stultis omnia excidunt: nec quicquam est tam firmum in humanis , quod a stultitiae opinionest tutum. Quamobrem etiam & illi maximi errant, qui excellentem aliquem virum in communibus causis

oppugnant; quum id per quod excellunt, intactum relinquant: neque enim unquam plus excellere quacunque in re aliquem posse puta , quam quum mediocriter excellueris, & te illi non contuleris. Omnis enim comparatio discrimen minuitanter eos, quorum vel unusmediocriter excellit. vel alter jam opinionem clarissimi viri in alia parte ejusdem

128쪽

PRvDENTIA CIVILIS. IOIdem artis adeptus est. Atque hic primus error. Secundus est illorum qui libros intempestivius edunt. ipsi enim te exarmant, & ansam maledicendi aemulis praebent. Sed etsi retineas , majora aestimabuntur. QuodcunQue enim incompertum est, majus semper fingitur ; quoniam in in finitum tendit animus, & volunta S, M spes etiam: At vires humanae paululum progrediuntur. Vt tamen nousolum intelligere, sed & sperare hominibus liceat , aliquid edendum est, quod absolutissimum sit undequaque ; dico argumento , multitudine sententiarum, graVitate, acumine , ordine, brevitate sermonis ;denique non solum elegantia, sed &splendore. Verum his omnibus nihil habes, si judicium desideretur. De tertio errore, qui sit circa epistolas nuncupatorias, dicemus suo locos ioi. J Nunc autem intentum prosequamur. Quartus error in omnium ordine, est circa laudationem praesentium: nam multa subis pericula :alij enim adulatorem; alij se irrideri, Σ 3 aut

129쪽

1ox Hi ERONYMI CARDANI . aut eos qui auditini ita credere, existimabunt: &, si mali sint, maium est malos laudare: Deterior est malo, qui malum laudat; quod malus solus peccat, & perturbationis causa; laudator autem, nulla perturbatione, in exemplum omnium. Indes peccet quis a te laudatus, non potes amplius, citra vanitatis suspicionem, illum accusare: 8c ille licentior erga te, securitate fretus, evadit; tu inimicum pro Mecenate comparas. Societatem quoque infamium devitare oportet; tum ingratorum. levium, atque petacium. Vbi Fortuisna te evexerit, magis cavendum est, quam antea: nam si concideris, aegrius relevaberis. Propterea quum

offertur quid, quod suspectum ha

bes, antequam resutes id, considera an toto genere melius carere sit λ for . san enim minima pars totum trahete

ut mihi contigit, quum curam Episcopi Bononiensis rejeci. Assedi us

praeterea nimios, maxime turpium aut levium rerum, inconsulta verba

atque actiones, nescio quid magis

130쪽

PRvDENTIA CIVILIS. Iosdamnem, aut in quo majus credide.

rimes e periculum aut dedecus. Ne cujusquam viiij, quod consuetudini noceat, velut avaritiae, invidiae, perfidiae, maledicentiae, stultitiae suspicionem subeas. Vultum habeas in omnem fortunae mentu ita coῶpositum, ne affectus animi prodat. Senuper illud in mente versato, Cui bono 3 A dicterijs abstineto: quae plurimum obesse solent, juvare parum possunt. Quaedam tamen gravitatis M salis plena, sunt quasi necessaria: quorum uno tamquam familiari uti potes, exemplo Veterum, eoque per brevi, nec nisi ad calumniam refellendam. Quare de hoc, loco suo dicetur. Quum res peracta est, melius

est silere. Quid enim prodesse pos

sunt conatus P Imitare bonos medicos; qui Iethalibus morbis manum non admovent; satis intelligentes, eos citius morituros; eamque tractationem dedecori futuram autori. Cave etiam ne dum nimium times, inimico aperias nocendi modum;

SEARCH

MENU NAVIGATION