Hieronymi Cardani, Mediolanensis, Proxeneta, seu De prudentia ciuili liber; recens in lucem protractus: vel è tenebris erutus [elektronische middelen]

발행: 1627년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

dit cum insignibus , sed D talis est J

tyranni simia. Atque idem in oligarchia : non enim pauci illi omnes regunt , sed ex his paucissimi , duo aut tres, ad summum quatuor : quibus nihil pensi est, nisi ut potentiam retineant: caeterum lucrum, & odia, ac simultates pro Dijs colunt: timi sint, qui amoribus ac familiaritatibus seducuntur Hos igitur scire oportet; sc qui cum illis plurimum possunt. Aliter bifariam aberrabis ;& plures esse credendo, quam sint; ut roges etiam quorum causa pereas, ob illorum intestinas simultates ; & quod credas illos legibus

i Iere, &nonestatis curam habere.

At postquam cuiqne Deus est sua dira cupido; qui nos nihil esse putant, cupidinem & vitia , quibus capti fiant, scire oportet. hoc autem tam facile . quantumvis diligentius tegant, ut explicare superfluum sit. CAP ae

162쪽

PRvDENTIA CIVILI s. CAPvT XXXV. Cognoscere qua in urbe aguntur.

I N tua praeterea urbe quicquid est 'quicquid agitur, diciturve, in digitis halaeto. Dico familias, homines, conjunctiones, praedia, domos, more S, actiones, vitam, rem, studia eorum omnium qui in aliquo numero sint. Et ad hoc paratos habeas atque conductos clientes, qui nil aliud ferme curent: nam lucrum superabit expensas. Potuit hoc Cicero, distentus tot curis orandi, Reipub. tractandae, studiorum Philosophiae, scribendi; quique tot aliorum etiam curam ageret: Tu vero, ab omnibus his ferme liber, hoc excusabis praesertim quum praesidia parata habueris. Haec autem maximein commodis atque potentia , tum societate, sunt reposita. At potentia amicis &re; commoda vero domo bene constituta donstant.

163쪽

r36 Hi ERONYMI CARDANIC A p v T XXXVI. Denaparatione. Vbi de modisparandi opes.

s τ primum etiam quippia quod

in habere oportet, semetipsum scilicet. De animo quidem satis diximus: sed non lassicit, nisi etiam corpus firmum pro aetate habuerimus. Et ubi defecerit scorpus, J sed per aetatem,seu aliter, alium ipsum noshabere oportet, velut filium, fratrem, amicum, familiarem: quod si habere non possimus,res nostrae perpetuo fluctuabunt, tametsi diligens fueris. Habere autem, non solum providentiae est, sed etiam fortunae :& maxi me qui nostra curare velit ut suamet: inde qui sciat, inde quod maximum est in hoc proposito praestet f& perstet.JBeneficium naturale hoc

filiorum est, ubi no degeneraverint. Ergo & animul natura fortis necessarius est: aliter nec opeS, nec con silia, nec occasiones usui erunt. At

hunc fingere prudentia potest,atque iuppleres praeterquam ubi mors in-

stato

164쪽

PRvDENTIA CIVILI s. IIT stat. At corporis incommoda non tam pronum est sarcire, tum opum vel amicorum desectum. Vt tamen bene valeas , abstinentia, somno,&exercitatione, postque medicorum consilio obtinebis. Exigenda est

merces ante, praeterquam a generosissimis. Pr terita enim languescunt; praesentia dissi uunt nimis celeriter; futurorum expectatio longa, an Aia,

fallax. Amici & familiares, clientesque fidi, tantumdem valent simo plus saepeὶ quam tu ipse. Praeterea id maxime observa , ut quae ad finem adipiscendum non solum, sed retinendum, sunt necessaria,tempestive praeoccupes et nam neglecta hujusmodi cogimur maximis dissicultatibus recuperare I atque tum praesertim,quum aemulus insidiosus adversatur. Velut si medicinam profitearis, ut discipulos circumducere possis ad curandum: hoc autem exposcitur, ut in medendo existimationem retineas. Sed & hic cavendum, ne erres : ut si pecunias multas postules, ne tempus pereat, & paucos nabeas

165쪽

HIERONYMr CARDANI habeas infirmos. Itaque ut omnia prius parata habeas, architechos imitatus , temetipsum scilicet exornatum moribus, & qui uti possis robore; deinde cave J ne quid obsit: mutita enim ob ritus impedimento Iunt: ne quis tibi fastidium, damnum, aut periculu afferat, subtrahere te oportet, non fautem quemquamJ contemnere. Er ne tu quicquam delinquas: haec enim superius sunt declarata. Demum nequa occasio in eoi- locandis tum ossicijs tum beneficijs pereat. Secus si agas, temporis fia cies jacturam; & non adeo bene rem absolves , imo quandoque absolvere non poteris. Licet tamen praeoccupare, ac inchoare, in temporis angustia, quum securus fueris de necessariis. Ergo quum in amicorum potentia, & multitudine,principalia praesidia sint constituta , ut superius docuimus ; ita agendum est in collocandis ossicijs ac beneflchs, ne quid pereat. Quoniam his captantur nomines , si ea inaniter effuderis, non habebis quod exhibeas, ubi oportet. Itaque

166쪽

Itaque vel utilis vel honesti gratia,

aut utriusque , impendere oportet.

Vtriusque, si fimpendas J in eos a quibus jam beneficium habueris: utilis, in filios, aut eos quos educationi filiorum plurimum profuturos existimabis,dc in eos qui ju are te possint, ac velint; deinceps ubi gloriolum est: Honesti autem, in eos qui tuis laetantur donis; qui vepauperes, aut probi,

aut conjuncti. Praeterea non ultimo loco sunt

opes: quoniam in locis qui procul a

regibus sunt, & a Satrapis reguntur,&nunc& semper omnia potuerunt. quapropter primum comparandae. Ideoque parcum decet esse ; nec considerare quantum lucreris, sed quantum superlucreris. Modi tamen brevi parandarum opum sunt hi : Principum amicitia, maxime Sacerdotum ;& qualiumcunq; etiam pingue sacerdotium possidentium, quum liberalitate tua permutari possunt:Velut &viduarum divitum matrimonia : Et orborum opulentorum consuetudo intima : quamquam cautos dissicile sit

167쪽

I o HIERONYMI CARDANI sit capere ; simplices, ne prae extantur majore metu, spe, autotitath, sollicitatione, periculum est: Industria no- a; quae multiplex esse potest. Artis notae,sed lucrosae, novus etiam culintus utilis, aut speciosus. Alluvionum intelligentia: nam lucrum in emtione& acquisitione. Altior enim subiJ

ripa alveus est, humiliorem inundat: terrae durities, & undae impetus, &e. Fluminis, ubi saepe sinuatur,&c. recta. ex recto ad rectum : occurritur aggeribus & alnis. Compertum est pluribus saeculis irritum esse impetum

aquarum in radicibus rupum. Alveus ergo quum natura in medio esse debeat, aut exiliet tractu temporis , ut humiliorem locum occupet, aut altiorem subruet : at hoc facilius est, quam ut ascendat. Elatior est in ripa alvei; quia ob id in adversum incubuit , ob altitudinem , & soli duritiem. Explorabis ergo perpendiculo, in quam partem pendeat aqua. nam

saepe quod relinquit, inundari videtur : sed si humilius est, non reliquit. Alius modus estJ dc executio credi

torum

168쪽

torum, quae loco mercedis sunt inititiae, a fisco,®ibus; maxime in fine bellorum. Diximus autem de hoc distincte in libris De utilitate capienda ex adversis: vide &infra; Sectione Ioue. In singulorum autem executione maximum compendium habetur, in tota ratione gerendorum singula describere per ordinem 3Iubereque ut tui idem mandatum custodiant. Nam non solum quicquam oblivione non

excidet; sed singula facilius & opportunius efficere licebit; ac nullo paene cum labore, atque melius. Qui vero non parent, e genere malo sunt: proximique malis sunt. Mali enim sunt&improbi,qui quod malum est, praeponunt bono, icientes esse malum; quoniam malo adeo delectantur. Siacut boni sunt, qui praeceptum hoc praecipuu & alia observantes, inihilominus J tamen delinquunt. S ed optimi sunt, qui non aberrant.

169쪽

QV o o vero dissicillimum

domus institutio : adeo ut Vix cuiquam succedere possit. Saeviant - procellae inimicorum , aemulo umpersecutiones,inopia,judicia iniqua, tum reliqua omnia ; non tantum tamen incommodi afferent , quantumidomus male instituta. Etenim assiduum est hoc malum, εc maximum; in quo de vita, honore 3c fortunis periciliatur: nec est in nobis , ut facile mederi possimus, elut in animi mo bis ; vel intermittant, aut partem quandam bonorum nostrorum indiserimen vocent, sed omnia: adeo, ut nisi uxor adsit, aut filius natu grandior, aut frater, aut soror, vix te queas explicare. Sed neque filii aut Batres se ficiunt, quoniam non semper domi manent. oportet autem eos qui domum bene institutam habere volunt, assiduum habere custodem. Sed & in hoc periclitamur. Nam uxor & soror,& filia,sijuvenes sint,in

170쪽

PRvDENTIA CIVILIS. I samatores facile incurrunt. deinde famulorum usus cum mulieribus suspectus est:juvenes enim appetunt; a senibus appetuntur. At vero sine his

degere, J ferme impossibile est. Domus enim ex rebus ac famulis , tum necessariis, constituta Necessariorum si quisquam perversus sit,pxorsus fieri non poteu, ut bene res Constituatur. Eadem autem est ratio patris fantilias in domo, & regis in civitate. Porro, quod maximum est in hoc negotio, est bonos habere domesticos,&frugi. senes putridi,imbelles;& si quid habeant vitii, corrigi nequeunt: si boni sunt, detinentur ab iisdem apud quos consenuerunt ; si mali, aut inutiles, cuiusui esse possunt 3 Pueri rursus imbelles, & imperiti , lusibusque dediti : Adolescen .

tes importuni, procaces, petulantes,

libidini dediti: qui quum se ipsos regere non possint, quomodo te, remque tuam, mulieres, & pueros gubernabunt 8 Viri eadem patiuntur quae senes : & licet imbelles non sint, in mulierum tamen causa senibus sunt

SEARCH

MENU NAVIGATION