Hieronymi Cardani, Mediolanensis, Proxeneta, seu De prudentia ciuili liber; recens in lucem protractus: vel è tenebris erutus [elektronische middelen]

발행: 1627년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

I44 .HIERONYMI CARDANI deteriores. Mutatis praeterea omnis

mala est: & tamen quicquid diu feres. in majus vitium transibit. Haec tamen minora sunt mala, quam si servis utaris: nam J servitus inhumana est, & nihilo commodior aut securior. Vides enim in Comoediis quam turpiter servi os oblinunt se. nibus dominis. Ergo prima ratio est ,

ut optimos domesticosJ eligas: deinde ut diligentur instituas: demum ut singulis incommodis, quae ab illis proficiscuntur , occurrere discas. Quod si occasio vel mors domini, aut discessus , aut exilium, aliquem commodum fiamulumJ ferat , pro bona fortuna habendum est. Eligendi ergo sunt parentibus probis,&, si

adulti sint, etiam vita sapientes, solertes, ab omni infamia alieni, summa fide,& ut te ament, Venerentur &colant. Sic enim duplici munimine tutus eris. Ab h ulmodi etiam viris quaeritur testimonium: de qui tibi insidiantur , ab eisdem initium sumunt. & merito; quum nulla sit via ad perdendos homines hac ipsa para-

172쪽

PRvDENTIA CIvILIS. I stior. Plures enim adversus inimicorum impetum, & potentiorum Vim,

magistratuumque licentiam satis muniti, ab hujusmodi machinis ob-xuti sunt. Eligere autem praestat eos qui diu cum domino eodem, gnaro, prudente, moroso, praesertimquesene, manserint: & inter illos, qui for-

, ma sint praestanti. Nam qui parvo sunt capite,improbi plerunque sunt, aut stulti, aut gravioribus viiijs impliciti. Strabi etiam valde mali sunt,

& gibbi: hi quoque fardi: & claudi,

inepti. Praeterea caveto, ut sint inco

Iumes, & invictu modesti, ac temperati. Considerare etiam oportet principaliter illorum mores: an lusores sint, fures, ebrij, inertes, Vehementer aegri, aut imbecilles,& taleslqui cum domino contenchant, & qui de malefactis gloriantur. In universuri, bonos famulos a malis sic distingues. Fac ut aliquis, domesticorum aliquod ejus malefactum obser et, clanculumque deserat ad te. Tu vero vocabis illum; & reprehendes, magnitudinem. Si fate-

173쪽

r ς HiERONYMI CARDANItur, 3cinde minatur ei qui illum a ciscusavit, pravus est: eum amanda. quantumcumque Virtute praeditus sit: est enim furiosus; & domini somnes corrumpet. odsi quaerit delatorem. aut consuIit ut taceant, nec domino revelanda 'uae fiunt, docet, nequissimus est. Si vero fatetur, & excusat factum, nec aliud

'licerit, optimus est. Sed si negat, &quaerit quis dixerit, pessimus est hic, sed timidus et emitte statim. Si vero negat, nec ultra quaerit, malus est, &timidus: retineri potest. Raro enim bonum invenies. Qilod ad fidem attinet, multi Germanis utuntur famialiaribus: apud hos enim adhuc manet integra fides. Praestat & neminem absque certa fidejussione in domum admittere, nec cuiquam tantum committere ut furtum furto de

fendere possit. Est indicium sene

magnum cogitantis furtum, si cophinum non afferat in domum sed deterius, si apud vicinum, ἐκ maxime pauper em, eum habeat. Porro et duo inconomorum , puerorum esse non

174쪽

ΡRvDENTIA CIVILI s. I Tuon debet: quoniam Oeconomi, praeter fidem, oportet etiam ut sint sapientes, & solertes, optimisque moribus ; tum graves, ut qui autoritate .sua aderrantes 'coercere possint.

at pueri omnibus his carent. Similiter & adolescentes rei s domesticae Jpraeficere haud tutum est, non solum ob parvam rerum experientiam, dc

quod domestici dedignentur mi is nori parere 3 sed quod immensis

ferantur affectibus. Si tamen ob 'fidem , conjunctionem , prudentiam , Virtutem, quodque laetus sit, ac comis, aut inopiam hominum cogaris , multiplicem subibis curam atque laborem, ut instruas illum, ut sit obsequens, & ut errata

corrigas , ut contineas. Praetereas quod in usu est apud mercatores MPrincipes plures praeficere rationibus oportunum : neque enim fallere possunt, quum ordinate disponuntlir, nisi concordes omnes sint. At in hoc vel domini supina ignavia abutuntur, aut magno periculo se expo--nunt, quum audiscordianipervene-

175쪽

I 8 HIERONYMr CARDANIrint. Alter enim alterum accusat.

Qiiocirca tutissimum est , plures praeficere rationibus, alios qui recipiant, alios qui dent, qui assistant, qui in libros referant, qui compu- . tent, qui exemplar transscribant. Verum in Principibus, ob stipendiorum magnitudinem , & socordiam illorum, impensa superat Iucrum. Itaque in parvis negothssorsan i praestiterit, non facere . Semia

per Vero tenuem mercedem his constituere praestat; e F adventiths autem partem , in qua omnes sustentent. Praeterea si quis tres alere non possit oeconomos, duos aut unum alat. Pauperibus uxor est pro inconomo: periculosum est tamen, quia castigare haud commodum. Quod si nec hujusmodi adsint , pueri sunt

duriores e verum illos arcere duris clavibus oportet, atque gravibus arcis : & ut. nesciant ubi cariora sine recondita. Semper etiam decet tabulam habere, in qua negotia peragenda describat, quae emisti, quae mutuo dedisti, quae iacturus es, quae

176쪽

PRvDENTIA CIVILIS. I 'quae cogitasti, quae peregisti, aut puer pro te. Et scias quod puerorum servitus est melior, quoniam facilius minis & verberibus con tinebit eos nummatus , & inimicorum occultorum suspicione: &sunt magis assidui, & maxime in ast sistendo, & scribendo. Vnde olim Romani tales eligebant, & hos anagnostas, & servos ob hoc pueros, tamets viri essent, solebant antiqui appellare. Sunt etiam tutiores habentibus uxores, aut concubinaS:& minus timendum est ab illis de furto. Contra vero ad graves labores, & ad tutelam corporis, & ad manifesta D pericula, J tum vero ad negotia domestica inutiles: contem nunturque non solum ipsi, sed domini. At ab improbis hoc studiose fit, quoniam praeclusam viam furtis

vident. Scnes meliores sunt in omni bus ob id, nisi ad arcendam vim. Adolescentes, nisi optimi sint, pejores omnibus , & periculosiores. Quum famulum in domum recipere . vis, fac ut aliquis tuorum, Vel meo

177쪽

Iso HIERONYMI CARDANInomus,te laudet, tamquam probum,

di qui quod pollicetur absque dilatione persolvat: sed subjiciat, vitam exigere admodum parcam, ut vix vivere possint. Si frugi est, responde bit statim, aut non curare; aut, Si via uni alij, & ego vivam t silurco simplex sit, venire recusabiti si impro bus , cogitabit ; inde recipiet eon ditionem. At tu, si sapis, interposito

scrupo, illum ne admittas. Dolum enim meditatur adversum continentiam tuam; ex quo domum universam subvertet: deterior priore a

quod ille solum incontinens sit, hic 'autem etiam improbus. Filios communi utilitate quum a patribus recipis, id praecipuum est, ut patres idem, quod tu, Iuspiciant, atque despiciant. In universum memineris illud: famulos omnes esse ignavos, Mnequam. Neque enim ob aliud serviunt: nam boni a dominis retinentur; mali nulli usui sunt. Est etiam persaepe utilissimum in suis ac juVenibus exemplum imitari Augusti in Cinnam; & patris ignoti in filium. semel

178쪽

PRvDENTIA CIVILIS. III semel ignoscendo omnia errata:

sed semel duntaxat: ὶ nam pro insidiatoribus acerbissimis, in posterum usi sunt .fidis ac commodis amicis. De qua re Seneca de Clementia libro primo I & Valerius Maximus libro quinto.

Porro de uxore ducenda, quod, ut dixi, totius domus fundamentum est, imo etiam, quod majus est, naturae & ingenij filiorum, dici enim solat: Quales vis filios, talem ducito

uxorem, tum vero educationis eorum, in opere De utilitate capienda ex adversis diximus: nunc totum

negotium sub uno verbo,seu fueris Jcomprehendere licet: i i inor sana detur, prudens, Decu da, pudica,

Forma non cupida. Servum improbum ex ignis tentatione dignosces: ineptus in accendendo, itupidus, tardus, lentus , &ignavus in negotijs. Si defert ignem post , t non autem ante se, J nulli

operi aptus est. Si dominis absentibus, aut non jubentibus, neque tum G neque

179쪽

is1 HIERONYMI CARDANI neque alias multa ligna imponit , idisum statim abdica : deterior enim ebrioso est. Vt suspectos furti deprehadas , alio translatis carioribus, aut reconditis, in supposititia tabula aut crypta, vel -οι, oblitus quasi clavium, aut quae, ut dicam, retinentur, aut nodo imposito serae, aut cera consimili tabulae conjuncta operculo arca, sed

in his duobus contingit falli casu vel quod, ut primum, sed illud tritius j optimum est, ut aperta claudine queat. Id ea ratione constat ; ut ab serae culmen, c d repagulum conclusum,&annulo intrusum Ducatur vi clavis es versus dextram, premente g h, ut fiat ε I: non poterit claudi, obstante g h. Trahatur ergo infra per m ἡ: vel intus pre

matur sed hoc difficilius: ὶ inde

circumducatur per eadem.

Aliud:

180쪽

A H K B pAliud : Foramina parva iacies in operculo, & arcae limbo, & lino vincies. quum enim aperitur , franguntur. In uno fallax forsan esse potest ;in pluribus non potest. Infinita est seges horum: sed haec sussiciunt. In omnibus auxilium: in omnibus difficultas. Velut duarum clavium prima facilis , sed occulta omnino: secunda durior, in qua nonnumquam auxiliatorem quaerere oportet. Hic modus sane tutissimus. Sed confunduntur persaepe duae claves. Denique tutissima fere omnia ; modo magis Iem ames, quam domesticos. Vbi furtum in notis personis depre- hederis, statim mitte ad urbis portas binos ac bonos : qui interrogent a si s exie

SEARCH

MENU NAVIGATION