Hieronymi Cardani, Mediolanensis, Proxeneta, seu De prudentia ciuili liber; recens in lucem protractus: vel è tenebris erutus [elektronische middelen]

발행: 1627년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

PRvDENTIA CIVILI s. 223 fert ; ita reliqua contemtum, & ut ejusmodi hominem te existi me hi, qui nulli usui aut negotio idoneus sis.In socijs autem parandis, eos qu rere non oportet : sed ex his quos Fortuna offert, assidua conversatione probatos eligere. Maxima vero difficultas est cum impudentibus, qui peta cessint: nam reliquos aperte ablegabis: hi enim, & dum petunt damnosi, & seu cum illis verseris, seu fugias, ex aequo periculosi. Quapropter omnino illorum conversationem vitare statim oportet. Quod si se insinuent, tu apud amicum lateas aliquamdiu. Maxima autem vis

est in his: de quare pluribus in locis sermonem habebimus. Nunc aleiscisse lassiciat, caveidum esse, ne pOtentibus associeris, cum quibus olim simultas intercesserit: Nec stultis ueaut admodum avaris r hi semper damnosi, aut iracundi: cum his enim periculosissimum est versari: vel dolosis, ac simulatoribus: inutiles enim semper sunt: Neque cum

232쪽

regione s cum tuis J pugnant: Neque cum illis, qui quod praecipuum

est in te, spernunt. omnino enim ibi nihil utilitatis aut gloriae, aut denique boni sperare potes. Quodsi, praeter id, de te maledicant, deteriores longe sunt inimicis ; nam eis magis

creditur. Cum inimicis, pace reconciliata , omnia in integrum restituuntur: at famam malam de te vulgatam , nec biennio toto redimes.

Hoc etiam vile ; illud generosum. est, exercere inimicitias. Majora autem haec mala sunt, quo illi fuerint potentiores. Si vero stultorum aut simplicium patrocinium a potentibus tibi injungatur, quos tu quum etiam juveris & laudaveris, damnum tamen sint allaturi; quamvis multis modis occurri huic incommodo soleat; nil tamen melius exiis stimo excusatione Erasmi mercato ris solertis atque felicis viri. Is enim rogantibus respondere solet, se non osse idoneum : & si centies ilIe repetat, aut per alia Verba hortetur, aut causam quaerat, non alio utitur IC- spon-

233쪽

sponso, sed in eodem perstat. Praecipua vero quae tu chs quaeruntur, sunt pro bitas, prudentia, excellen tia alicuju sartis, & essicacia. Omnis societas est velut corpus, quod per se grave est. Propterea ut duo ex nisadsint, convenit. Eruditi literarum raro adeo mali sunt, aut imperiti, aut graves. Itaque si duo ex horum contrarijs adsint, praecipue literarumimperitia, & improbitas, aut vita scelesta, omnino eos devitare oportet. Sunt etiam quidam homines quasi ominosi, qui arroganter, ob illo-

&negotia potentium se insinuarunt. Idem si tecum facere tentent, & ce. das 3 quid turpius aut periculosius, quam improborum, nec amicolum, nec sociorum arbitrio vivere ὶ Si rejicis, cum communi amico, & soria san valde utili, te committunt. Ita

que in his perpeti necesse est quae

dam I & verba pro verbis dare. Est autem infelicitas. P orro sunt praeter haec duo genera

234쪽

ho , HIERONYMI CARDANIPrimum quidem facit ad humiliores, ne a potentioribuS opprimantur: utile sane inquilinis, & tenuioris fortunae viris. Est autem triplex: ab arte , ut fabrorum , aurificum, tonsorum , mercatorum: populare,

ut Romae tribus : & cultus non estigratia, quas vocant Scholas ; aliae quidem Academicorum , aliae religiosae; in quibus etiam cura paupe tum habetur. Vitia sunt in his, deabusus, ut in caeteris bonis: & Αcademicorum &c. pernicies bonarum literarum; quoriam imperitis ab unis dant, & qui a Principibus aut Senais tu spernerentur, nomen sibi vendicantes , dum falsam doctrinam spargunt,inficiuntque rempublicam haeresibus, & malis consuetudinibus

replent; & contemtum bonarum artium & eruditorum pariunt. Et es adulationibus res plena. Atque nunc tota Italia referta est hiijusmodi lue. Hae vero specie religionis coit, sed mentitur eam, dolos armat; alijs tempus adimit. onerosam s autem

societatem J quandoque recusare

235쪽

nion licet: fhanc igiturJ alacriter amplectaris. Minus periculi affert ampleisti, & deserere paulatim; quam

recusare.

In societate quoque cum amicitia, quam stabilem esse cupis, non id age quod plerique faciunt,ut in Chimaericis fundamentum jacias : sed velut boni chirurgi, & architecti rhi quidem ad solidam terram perveniunt; illi ad carnem vivam; antequam faciant superstructionem. Ita

postquam aliquem f honestis ossi- eqs& J lenocinijs i non J fucatis in

vitaveris, & continueris, ubi utilem tibi fore existimaveris, ac ad amicitiam aptum, utpote prudentem Via 4rum, detege illi causam, spem, modum, finem, labores tuos, ac mores: ut si convenire possis, ansam non relinquas discedendi: si non, recedas quanto citius: sed adeo parce, ne si delusum se existimet, tuis te verbis possit conficere. Praeterea turbam omnε vitare decet omnes quovis modo imbecilles, praecipue conclusam loco archo, dc

236쪽

xo 8 Hi ERONYMI CARDANIdc eos qui gravibus laborant inimi ciths, dc eos qui invidia, & eos qui praesidium secum validum non habent;&togatos omnes, nisi ordine in pompa cum sui similibus procedant: f Vitanda item eis sunt loca, J ubi ludi

fiunt cu armis, aut ignes jaciuntur :vel si seditione laborent ciVe S. vero ad ossicia spectant, a Cicerone & Seneca abunde tractata sunt: ut repetere concise , quarta H

cienter tractata sunt ab alijs, stultum sit. Solum ea repetam quae ad Christianum pertinent: haec enim solavera philosoplita est, religio nostra. Cujus t tum propter seipsam, tum propter futuri seculi expectationem, quod quidem infinitum quum sit, hoc autem momentaneum insani prorsus esset, non habere diligentissimam observationem. Differt autem hoc ipso solo a communi officio

boni viri', quod ubi prodesse possimus, auxilium neque negare, neque dissimulare, nec etiam ultro non ΟΩ

serre non licet ; etiamsi sit vir pessimus, ingratus, & inimicus. Ad hoc

ipsum

237쪽

ipsum rediguntur omnes dissiculta te S, quae propriae sunt sanctitati. N eerationi naturali hac in parte est acquiescendum: sed opus est ut sequamur autoritatem sacrae paginae. EX-cipere igitur primum oportet alienam jacturam: ut non simus in hoc nimium misericordes. 'Benefacere enim injuste uni, ut malefaciamus

injuste alteri; nil aliud est, quam facta compensatione bis injuste facere. Sed & ut non sis iniquus J judex: nam scriptum est, Diligite justitiam. Tertium est, ut oderis improbitatem , & impietatem ; non inimicum. Quartum est, ut f si J liceat discedere ab impio: non ei malefeceris, nisi ut te serves. Exempla habemus in Psalmis plura de hoc. Quiin tu, ut tamdiu sinamus illorum corpora periclitari, ut numqua animae obliviscamur, ut docetPaulus ad I Corinth. cap. s. Sextum, ut sciamus fidem exigi adDeum:&, ut considamus illu gratia divina posse praestare ue ut in Evangelio Marci, cap. 6. Si e Sancti illi non omnes sanabant

238쪽

2IO HIERONYMI CARDANI

qui offerebantur i fuisset enim infinitum,ὶ sed in quibus fides & merita constabant. His ipsis si ergo quempiam amicum gratia exempli) pose

sis sanare, aut monere,autjuvare, n5 sine periculo tuo, ut ille te non dete.'gat, & res communicetur cum suciscessu, quae tibi nota soli emolumen-to erat; si non succedat, ut irridearis; & quum alij eo singulari abutantur , si ipse plenam in te fidem non habet, non teneris. Fides enim si exigebatur in Sanistis , quamvis opus naturale sit, aut civile, non te magis potest praegravare, quam San- 'ctos, quum solum ex pietate & religione tenearis; licet sine fide possit operari: Si autem plane de te confidit, teneris: sed tamen quum perfectam possit erga te observare fi dem , nullum subis periculum: nam secretum non promulgabit aut deteget.

In sociorum conversatione quaedam sunt, quae solum ad te pertinent; in quibus lassicit ut recte tegeras & modeste: alia sunt communia

239쪽

nia eum alijsi in quibus necesse est praeteridui alijs molestiam non parias. Exemplum hahes ejus qui cithara pulsat solus, & qui cu aliis c nit ; quique solus edit coram alijs,&qui cum alijs sedet in convivio. Por- 'ro quod maximum est in ossiet- ,

ut scias cui reddere debeas; nearis, etsi non possis, reddere. Trii autem sunt, quae te obligant: Voluntas, labores, aut incommoda, vel impensa, etiamsi non sponte id susceperit; & bona fortuna, quae ex actione illius subsecuta sit. Secus, si velis videri obligatus, adulatoris est, aut stulti, aut plane deceptoris. Itaque gratiam praeter haec agere non licet, ne irridere videaris. Licet tamen se

cus ossicium praestare, non tamquam

persolvas acceptum, sed quia probus ille sit, aut dignus cui impertiaris. Vbi dubites an reddas, melius est

reddere immerito, quam non reddere merito. In verbo , contrario modo. lim . 'De vitare in universum oportet duo genera hominum: qui celeriter loqu9

240쪽

1 Ii HIERONYMI CARDANI loquuntur , ne quicquam eorum fidei committas: quum enis sit c loquuntur, cogitare diu quod volunt, nequeunt: quare ut consilio careant, necesse est Ea bestijs parum differunt & quanto illas cognitione superant, tanto sunt ob humana vitia nequiores: dico avaritiam, iram, luxuriam, crudelitatem: inconstanistia vero pares. Valde etiam magnost evita , J ne in illos beneficia conferas: sunt enim natura ingrati. Atque hujus rei experimentum magis cognitum , quam ratio evidens. Etlcias, quod omnis loquax est deceptor, si ex sententia loquitur 3 aut stultus si incaute profert. Et ista sunt signa certissima; quae divisione demonstrari possunt. C A p v T X L I.

Amici. T N amicorum autem conversatio in ne primum caveas ; ne dum laudare illos cupis, quicquam, quod in malam partem trahi possit, dicas. Velut

SEARCH

MENU NAVIGATION