Hieronymi Cardani, Mediolanensis, Proxeneta, seu De prudentia ciuili liber; recens in lucem protractus: vel è tenebris erutus [elektronische middelen]

발행: 1627년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

Velut quidam, quum laudare amicum vellet, dixit: Magni faciatis hunc. nam etsi eum sui contemnant, Vir tamen egregius est. Nam primam partem te1tatam habuit, quod ab amici ore proficisceretur; secundam quomodo probabit ' Multum interest, utrum dicas, Hic facere novit , etsi non tam bene dicere: &, si dicas , Bene dicere novit, & melius etjam facere. hoc ad laudem faciet; illo inimicum evicies. Quodsi magnanimus sit, tum ut in alijs omnibus plurimum juvat beneficia commemorare accepta, offensarum non

meminisse. Vt vero illorum animos seu aliorum explores, epistola historiam gestorum tuorum explicabis; unde tibi commodum magnum, aut incommodum evenerit: ex responso autem deprehendes qualis sit. Coram multa pericula incurris. Quare& in epistola, in qua librum dedices illi, & in alia omni publica, ne nimis,

Vel ne) une, vel non Oportune, vel ea in re, in qua nollet, laudes, aut irrideri , aut vituperari, aut turpe Iaudari

242쪽

xi Hi ERONYMI CARDANI laudari a te putet. Laudare praeterea ut vituperaturum, aliquanto molislius esse constat, quam Biantis illud,

Ama tamquam Uursu.Cave etiam, ne ' omnino te ostentes, seu verbis, seu

diligentiae specie , in amicis adjuvandis. nam, ut plus niteris, forsan minus pr stabis. Et,si non successerit

Ies, palam hoc adulatore aut imp tentem te declarabit. Horum altero contemneris , altero eris odiosus.

Quod si obtinuerit, videberis alijsi quibus ille se debere etiam pluriamum putat beneficij meritum &amici gratiam erga illos eripere velle. At Cicero, inquis, ita faciebat: ut in epistola ad Lentulum. Multum possunt vitia temporum & civitatum : & tum ille omnia posse eloquentia videbatur. Ideo licet his, qui causae domini sunt: Imo curare

debet, ut ille intelligat, hoc fecisse. Magis enim delinqueret, si id non ageret, quam qui quum non possit, . nimiam tamen praeferre vult diligentiam. Si coram aut publice laudes, memento illiua Poetae:

243쪽

PRvDENTIA CIvILIS. 2Is Ddias, neque me valde laudes , ne que vituperes. 3c Ciceronis: Nolo esse laudator, ne videar adula

& Euripidis in Hippolyto: Hοι est quod mortalium bene civit

res conditas Et domin perdit, nimis elaborata orationes. Neque enim auribus iucunda convenit dicere:

Sed ex quo aliquisgloriosus fit. Hoc intimum est illud quod nos iuvat , & illum. Abest enim ab adulationis suspicione, quum tamen Valde placeat. Velut in epistola Archimedis, & Apollonij Pergaei. De qualitate considerandum est:& praecipue quinam sint apti maxime ad amicitiam. Memoratur servus Rectionis, nominaretur, non dominus: quum

ab illo vinculis constrictus, &mginatibus in fronte notatus L fuisset. tamen J dominum . proscriptum, quem peἷdςze lucIum erat, magno dignior ut ipse

244쪽

HigRONYMi CARDANI suo pericula servavit. Quod & in mulieribus visum est: Velut in Antonia; quae tam diu luctum retinuit .

Multa apud Tacitum fejuscemis dil

adducuntur exempla. Deinde quomodo tam arctam L amicitiam J cou- flare possis; inter Epicurum & Metrodorum. Et natura quidem eligendi sunt constantes,& melancho

lici , & qui non facile ab affectibus

distrahantur. Hos vibebis a pueris uno aut duobus socijs contentos: atque cum eis assidue conversari. Arte quaerimus ossiciosos, patientes & qui jam amoris igniculos erga nos ostendunt, similes moribus , benevolos, misericordes. Plerumq; autem molliores animos amor occupare solet, ut in mulieribus, Madolescentibus, & lenibus moribus. Plurimum etiam potest assidua consuetudo, & longitudo temporis, ut experientia docet. Avari Vero neminem amant: cum his tamen quandoque firmam licet contraherc societatem, utilitatis causa. quanto ero minus avari sunt, eo magis cum

245쪽

PRvDENTIA CIvILIS. 2IT eis amicitiam contrahere aliquam licet. Avaro amico niti nutilius semper: sepe etiam damnosus est italis amicus. J ideo omnino fuge.

C A v v et x LII. Occasio. PRAETEREA occasionem in omnibus actionibus ac sermone observare decet. Nihil enim in humanis majus est, seu propere agendum sit, ubi celeritate opus est; leu differen- .dum, ubi cuntiatio est necessaria. Et plerunque in actionibus majus est periculum in mora, in verbis autem, si intempestive. cuum enimanticipaveris, aut obliviΙcuntur,aut vim amittunt verba & preces: quodsi repetas, gratiam haud habent, Sejam auxilia adversum illa compararunt. Quin, quod maximum est, non percellunt animum s in quo spes est omnis seu acroamatis seu sabulae , seu exemvir aut orationis Vehementioris, vel artifici osae. Sed jam ad singulorum generalium praece-

246쪽

xi 8 Hi ERONYMI CARDANIptorum tractationem deveniamus

C AP vae XLIII. Quomodo animi , eorporis firmis,

servetur.

M T primum doceamus quonam in pacto valetudo firma servari posisit tam animi quam corporis. Videntur tria nece staria nobis: Vita, usus,& ut non impediantur excrementa. Vsus vitae eu niaxime in externissensibus atque internis. Ob haec igitur tria cusso dire oportet: oculos, aures, cerebrum. Impedimenta excretionis maxime circa Vesicam,

fiunt, propter urinas. Vnde lapis, scabies& similia, per quae flagrat mictus, aut impeditur, aut supprimitur, quod est mors. Vitae instrumenta tria rursus: Dentes, Ventriculus , jecur. Omnia igitur septem. Servantur quinque rationibus: Somno prolixo, in strato non calido, sed velut e serico , vel fronde: Evacuatione eXcrementorum: Exercitatione tum generali,tum unicuique horum

memin

247쪽

membrorum propria: Victu: & Aere. Aer si pravus sit, cubiculum ac tri clinium emendantur igne,&his quae odorem reddunt maximum & jucundum inter quae Belzoi, seu dulcis assa, & styrax, & si quid aliud state. J Hujusmodi ergo in pluribus vasis apertis cubiculo incluso habere oportet. Etenim & hoc accedit ex pnilosophiae naturalis scientia, ut intelligamus, quum odor & per Vapores & speciem multiplicetur, &contenta in aere, & substantiam emendari. Sed & flantibus validis& frigidis ventis apelire' saepe, imo etiam singulo die , semel saltem, cubiculi fenestras: & exercere se in libero aere. Demonstratum enim est in libro De venenis, aerem etiam pestilentem modo non set ventus)ia dimidio horae, vel hora, aut duabus nullam impressionem facere ejus qualitatis qua inficitur: adeo exigua est, & insensilis. Victus vero parcus,

simplex; e rebus bonis, bene mandendo, & fi duri sint cibi, diu coctis:

248쪽

1Σo HIERONYMI CARDANIctio, si cibus sit durus, aut malus, aut homo debilis, aut vorax O & ab exercitatione et Et exercitatio purgatis iam excrementis 3 itaque ut undique sentiat se vacuum, & cibi appetentem. Deprehensum est autem subtilissima ratione, & experimentis certis, inediam exactam. esse verum aurum potabile, quo vita omnino sana , usque ad centesimum, ferme annum, deducitur. Vt apparet in Aloysio Cornario e qui nonagesimum octavum agit an num, integra sanitate; & alijs. His vero qyli eam normam observare non possunt, expedit, ut quam pauco Vino utantur, ac lenis aqua autem plurima, si bona sit. nam aquai utilissima capiti est: jecori quoque& ventriculo melior 3 quam Vinum ;& mentem servat, Vtatur uva passa,

amygdalis 1 α si fert, avellanis: si

senex, pistaths, ovi vitello, ruta, petroselino, absinthio, pane optimo, paucis carnibus assatis; non caseo, nec elixis, nec farina. Vtatur melle,

de saccharo. Cibus sit simpleas pi-

249쪽

sces squamosi, leves, assati; modia

cus.

De insidijs vero inimicorum suo, loco dicetur. Tertium genus periculi est a proprijs. Propterea praeter quam filio, 3c fratri haeredi , non cohabitabis. Muliere autem haeredem habere , longe periculosius. Multi enim talibus occasionibus inhiant. A casibus ut tutus sis, optimum elige locum in his quae consueta sunt: ut in via, sub fornice 3 in carpento, an gulum extremum; ut etiam excus-1us, decidere non possis. Hujusmodi haud levia sunt. . CAsvet XLIV. Ωuot modis homines in osseis contineamurict de bensese collocandis. Veneratio quid' Va1T post haec cura continendi in homines in ossicio: quae maxima ut dixi esse debet: ut etiam illorum Voluntatem augeas. Praestant

250쪽

112 HIERONYMI CARDANI Metu in pueris solum utimur: quam quam & in his amorem miscere, peropportunum dixerim. Sponte autem tribus modis : ut omnes sint . quinque : Natura , consuetudine,

misericordia; spe etiam: Est autem spes, voluntatis inconstantis stimulus. Quique spe serviunt, varie ossicium praeuare solent. Medio modo, qui ratione, aut memoria beneficii,

aut verecundia, aut precibus mo- Ventur. Preces enim nonnumquam

fatigare solent J homines: praeser

tim eos qui non tam norunt negare, 'uam non praestare. Et composito

modo ;J qui optimus est, Veneratioque vocatur. Constat enim LVeneratio J amore , timore , pudore.

Hunc filii parentibus; & regibus

bonis subditi 3 tum vero omnes Deo ac Sacerdotibus praestare solent. Continere autem singulos Oportet, . augendo in illis asctus causam: utpote beneficiis, pro oportunitate, & frequenter, sed levibus ; maxime .humiles personas. Tribus igitur modis extra ordinem, totidem ordinaia

SEARCH

MENU NAVIGATION