Hieronymi Cardani, Mediolanensis, Proxeneta, seu De prudentia ciuili liber; recens in lucem protractus: vel è tenebris erutus [elektronische middelen]

발행: 1627년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

PRvDINTIA CIVILI s. 2234 rdinariis 3 duobus violentis. Circa beneficia ergo collocanda, tum etiam ossicia, copiose Seneca

libris septem, Cicero tribus scripse-xe. Sed nobis duo haec praecepta sufficiant: Eum qui multum potest, in

multos conferre debere ; qui minus, multos in spe retinere; & imprudentes maxime; nam qui in stultos, convenit ei illud: facis Oenone' quid mandassemina armar

Verum quidam impudentes petunt: a quibus, & ob impotentiam, & ob improbitatem, non est quod speres quicquam si denegaveris, tamquam debeas, maledicendo obsunt. Genus hominum quod in lingua quaestum posuit; voluntque timeri. Si fallas, eum infestum habes: ideo infelicis hominis est, occurrere hujusmodi. Quos devitabis, si artem arte deludas; & non attingas ; vel si

commode uti didiceris, aut perterre- feceris. Et tum magnum malum est; quum sit instrumentum quo prycla- 'ri viri evertuntur,& asilus delphino-K Ium.

252쪽

aa 4 HIERONYMI CARDArritum. Sed si possis essicere, ut poena unius aliosideterreat, optimum est. Specialiter autem , quum maximum sit in humana vita, bene collocasse beneficia; ideo ingratos cave xe oportet, ne in illos conserantur. Qilo modo autem eos cavere lice-

bit , si non eos cognoverimus Sunt ergo ingrati quidam ob ambitio-l nem, praecipue reges; ut Artaxer- xes in Metrodorum, Alexander int Clytum : parvi sensus, ut dictum est, velut pueri. mulieres, rustici invidi, in eos quibus invident: avat ri, ubi de pecunia agitur: perfidi, iri i constantes,&conluetudine vitiati denique duri, qui beneficia non se

tiunt. C A P v T X L V. Scientia animi.

T I Vivs rei duo sunt capita digno-λ steti di amicum, inimicum, adulat'remque animum, sermonem habentis tecum. Amicorii igitur pro

pria nota est, formido. Vnde illiud:

253쪽

' Res es solliciti plena timoris, amor. Ideo periculi tui opinionem injicies .: Videbis quam alacer veniat in auxilium. Vel, si rem tenere se dicat,

alienatus animo est: aut enim non

vult intelligere, aut tibi fidem non habet: Aut si non credere se simulat; vel si cogitabundus manet, nullo effectu deinceps fuccedente : Et . quum Verbis eorum quippiam subest, quo nec firma, nec sincera pollicitatio reddatur: At si rem conatur, quae adhuc in spe est, revellere ex animo: Vel si non curat quid actuin sit, diligentius intelligere. Et haec quidem alienati animi, aut non alienati, indicia sunt. Sed quantum alie

natus sit, aut amet, ex commotione

illius observabis; praecipue in periculo. Nam commiserationem in amico quis ignorat esse jucundissimam Magna res est, ac paene divina, animum hominis internoscere:

sed & utilissima, & ad quam omnibus alijς plures sint machinae. Casum miserabilem defleas apud illum:

si amat ue idque non composita quasi K 1 inten-

254쪽

Hia RONYMI CARDANI intentione facias; fieri non potest ut vultus D ejus J non mutetur. Verba sine animi molestia mutari possunt ; vultus non potest. Si pectiniae inopiam ostendas; qui amat, ultro pollicetur aut habere alium pro te, dicit: si odit, oculos intendit: si amicum simulavit, anticipat, ut non credas illi adesse quo indiges ; modo

casum adversum, modo graves impensas, aut redditus imminutos, re-sest. Omnia etiam eo tendunt ab inimico, ut magis ornatum se velit,

quam tibi prodes e. Q gam mollis erit, & callidus, qui & saltat in calamitatum tuarum relatione, ut non

gestu, vultu, actione, si non verbis, se prodat λ In discessu, quum graVemalum tuum est. laeta frons, etiamsi spem magnam injiciat, non boni animi indicium est. Verus enim amicus non solum in calamitate tua, sed in periculo tuo laetam frontem retinere non potest. Caeterum qui mente minus firma praediti sunt, amare ponsunt, & ridere 3 quum id persaepe agant, etiam in proprijs malis: Sed

nunc

255쪽

PRvDENTIA CIVILIS. 227 nunc sermo de sapientibus est. In omnibus denique prudentia opuSest: adeo ut aliquibus, velut iracun-,dis, aut nimium cupidis, persaepe nescivisse praestitisset. praesertim quum ambitiosus amicus, aut frigidus, panem ut Seneca inquiti lapideum, id est, beneficium quasi invii us, Icsero tibi praestat. Statuendum go quod proponas utilitatem,&tunc nescire praestat ; aut honorem. 3c tunc scire. Si in electione suffragiorum certus numerus sit necessarius,

abesse idem est, quod suffragium iu

contrarium ponere et secus, sisenpenths pugnatur : nam absumus aliquando, ne metu potenti isadversari cogamur: ut Cicero quum abesset a Senatu, ne ob Caesaris potentiam Pompsanis & optimatum, tum Rei p. cauta nocere cogeretur. At, ut dixi, quum votis solum ac su D staghs res decrenuntur, summum malorum est in eo, quod causam evertit. Duobus autem gradibus inferius est, non adire, quam suffiagium adversum ponere. primum,

quod

256쪽

quod non praebet causam erroris: secundum, quod cxemplo alios non movet: quod etsi dum non venit, ut fidem amico contra te faciat, ejusdem faetionis socios cogat pro te sum asium mittere in urnam, amici ossicio fungitur. od autem multum facit ad animum dignoscendum non amici, est: ut si proponas quae esse non possunt: exagitant enim hujusmodi illum tum admiratione, tum contemtu : adeo ut

Iaxatis quasi claustri sanimi, diffluant secreta. Velut si quis dicat cuipiam, cui mortuus sit frater, optimum habens sacerdotium: volo tibi tuum suscitare fratrem, atque illi reddere sacerdotium; improviso adortu, cΟ-gitansque, quae verba ; facile die urus est: Etiamsi resurgeret, sacerdotium non recuperaremus. Ex quo mens illius erga fratrem, & mores.

Rursus, & illud maxime pro familiaribus, historiam consimilem de alio narra, differasque finem, & exitum. Si intentus est, autjudicem se facere 'ult, crimini obnoxius est: si non

curata

257쪽

PRvDENTIA CIYILIS. 229 curat, sed abit, aut sermonem abrumpit, nequaquam. Nuper auriga, quem in domum receperam, studiose audiebat me narrantem furtum

an cIllae,&quod capta esset:judicium etiam de illa, tamquam suspecta, quam jam ream esse constabat, se-TCn S; ut non possem ambigere, quinfux esset. Hatienus de majoribu Srebus , & manifestioribus : nunc de minoribus, & magis obscuris neque enim semper de vita, de fortunis universis, aut de existimatione agitur dicendum est. Velut de quotidianis negoths ; tum maxime quum cupias ante periculum hominem experiri. Tum ergo rem auge, & Iucem : ita enim exposita melius videtur. Quid est, augere lucem y id est, ut commoveas illius animum spe multa,aut jucunditate. Quid est remi augereὶ ut tuum casum augeas et ab

: omnibus derelictum ste J ostendas.

' In exigua re occupatum convenias:

videbis quanti te facia'. Illum ad ser-ὶ monem longum provoca: fieri non potest, quin labatur. Denique si ni

258쪽

x3o HIERONYMI CARDANIhil potes hoc modo habere, per ami cum tibi, illi insidiatorem habebis aut in pocula. QAodsi non ex illo ; ex filijs, fratribus, parentibus, uxore, amicis, intimis, servis, concubinis. Iratum observa, & adi: optimum commentum est. Alij majus etiam habent : ad iram consulto pro Vocant: sed hoc in magnis viris periculosum est; in necessarijs inutile. Ergo diligentissime ac minutatim omnia tecum conferes ; VAba, genus, vultum, actiones : invenies, si odit, si insidiatur, si contemnit, si fa

stidit, si gravis sis ei, si suspectum

habeat: aut contra, si amat, si ma

gni facit, si gratus es illi , si cupit tibi

benefacere. Et paulatim denique ad unguem expendendo singula minutatim, animum illius, quasi tu intus in illo esses, introspicies. Non tam dissicilis res est, animi secreta scutari, qirum versari cum homine potueris: sed aditu, & ut ita ditam in ostium invenire, dissicile est. Magis autem cum epistolis animum illius intelli-

gς , quam coram J verbis quoniam illae

259쪽

PRvDENTIA CIvILIS. 23 Iillae manent, haec di fluunt. Adeo Vero res est illa certa, ut quanto magis occultare se nitatur, eo magis eum

agnoscas. Vides quod nil J dissici - .lius sit notis illis falsis & subdititijs:

& tamen aliqui homines inveniuntur, qui eas facillime & ad unguem dignoscant ac legant. Ergo ut hac in re locupletibus exemplis utar, rides quid scribat Cicero ad Atticum Epistolarum lib. 11.) Hic autem se etiam tribuere multum mihi putat, quod scri- . pserit, optimum consulem. enim ieiunim dixit inimicus' Ad cetera ve-vo tibi quemadmodum rescripsit Z Tantum rogat de S. C. ut corrigas. Hoc quidem fecisset et iam Ramio , si admonitus esset. En vides, quod, qui Oderunt, jejune non plene, sed aut vitiose, aut dubie, aut admisto aliquo quod laudem elevet, aut ubi excitare possit invidiam , aut importune, aut in re quae beato fini adversetur, laudent te. Vnum praeterea habes exemplum

ibi: Rescripsi, patrono illi nihil opus esse, quon iam Casaris, propinqui eius, omnis potesta esset, viri optimi, hominis inberalissimi;

260쪽

231 Hi ERONYMI CARDANI beralissimi: me tamen eifauturum. Habes insuper duas epistolas perpulchras Antonij ad Ciceronem, & Ciceronis ad Antonium, plenas verbis

humanioribus f in i libro. J Sed in

priore verba illa odij animadvertermam ob causam vereor ne absentia mea levior sit apud te. Et rursus: modsi duriorem te eius misera is a ictasse

runaprabes, non contendam ego adve fus te: quamquam videor tueri debere eommentarium Casaris. Haec ad minas; priora ad diffidentiam: ut super- biam in humanis, odium in blandis verbis subesse intelligeres. Quae vero in sine, onerosa sunt haec: Nihilenim non tua causafeci. In respon- fione non minus livoris latet; ut ab initio ipso quasi exprobret Antonio malum animum, qui conspectum ejus subterfugerit: ut in hoc laboret, declarando Antonium sibi esse inimicum et ex quo lege Naturae intelligitur,etiam te Antonio vicissim .Deinde in causa odiosa laus propria expressa his verbis: Tum do etiam humanitati o natura mea. Et illud: Interpeia

SEARCH

MENU NAVIGATION