Hieronymi Cardani, Mediolanensis, Proxeneta, seu De prudentia ciuili liber; recens in lucem protractus: vel è tenebris erutus [elektronische middelen]

발행: 1627년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

PRvDENTIA CIVILIS. 2 3 defendat. Dives pauperi aliquid semper donet, Sc lucri occasionem praebeat: Pauper diviti, ut quae cupit , commode explere possit, & quam celerrime. Nec generaliter tantum , sed unicuique etiam juxta votum L adjumento esse debes : JAvaro, guloso, libidinoso, doloso, studioso, gloriae cupido, Venatori, aneoni, aleatori. Multa quoque iu usmodi dissimulare necesse est. Conjunctionem, quam separare no- Iis , quorsum debilitare, aut vellicare, nedum sauciare ξ Quaedam vero

per singula L considerabis, J juxta

naturam vitiorum. Vnde naturas

etiam secundum munia distinguere oportet. Velut paedagogi avarissimi sunt, ambitiosi, imperiosi; stulti denique & improbi non ita. Viths vero occurritur bifariam; vel expledo; velut avaros pollicitationibus implere ue &studiosos se sui lucri osten dere:alijs cotraria viiijs ratione Lobviabis;J ut abitiosis summa humanitate i vel humilitate. J Stultos fallere necesse est. dic implebis,& cedes. L 1 CAPYT

272쪽

x HIERONYMI CARDANICA P v T i XLVIII. Tentandi homines ante necessitatem. Ρο a R o ut scias quantum profeceris, nec improvisus opprimaris , singulorum animos tentabis, antequam opera illorum tibi necessaria sit. Nam si non praestant leviora , dum liber es, aut aegre, aut cunctanter , Rut non acriter, etiam melius est illos mutare, si potes s aut, si non licet, ita agas uti opera illorum quam minime sit necessaria. Versa vice improbi tentant in parvis, quam aequo animo feras injuriam , aut damnum, aut dedecus. Quapropter ubis hoc animadverteris, praeter improbitatem, calliditatem, atque timidum animum adesse in

deranda.

QVAE V ei'. in eo quod quaeritui consideranda, sunt haec: quale,

273쪽

PRvDENTIA, CIVILis. 24squantum, quanti, quando, cuju sit aetatis Z si ex eis fit quae Veterascunt, ut domus, mole trina, Vasa , instrumenta , jumenta quot illius species, aut principales parte Si qua ratione ; an habeas rem, an solum usu in Θ & quomodo paretur φ Quod si rem omnino majorem, quam promeritis aut amicitia patere &c. velis,

Scottos ut dici solet imitare: quis primo, J ut liceat in vestibulo de

ponere hastam, rogant: inde eo deveniunt, ut dominum domus, quam totam occuparunt, depellant: Ita primum quae negare non posi unt. obtinebis: inde adeo sensim singula invades, ut commissura f& artificium J deprehendi non possit. Qui

modus & in ineundis amicit ijs, & in obtinendo autoritatem, locumque in colleghs non legit timum, caeteri ue arduis rebus,&utilis est,&necessarius. Manifestum est autem , quod summa patientia opus est in hujusmodi, non solum in expectatione temporis opportuna & diutur

274쪽

serendis, tum industria, summo si dio , humanitate, sollicitudine; judicio denique ; εc si necesse etiam fueriti liberalitate. Minima quoque negligere decet et

tum quia homo non Ham cit tot rebus ; tum quia humilitatem animi declarant: hoc autem plurimum obest existimationi : Tum etiam quod plurimos offendere cogitur , di plebejos, quibus parva pro magnis sunt: Demum quoniam gra*iS

domitius esse videatur. Oportet tamen interdum minima observare,

vel ob indicium, ut in furto; vel ob initium. ut in dissidio; vel ob exemplum, ut in contemptu.

Plurimum autem confert in bene consulendu dilemma repetitum :Velut, quispiam gravi injuria me affecit: voeor a mincipe, ob eum aut alium ue quum Princeps permise- iis affici injuria: Hic, inquam, expetendum &c. ibo : δc sanabitur. mo- Iieturve r 3c similiter, si non ibo. Duo optima , duo pessima : opti- mum, & non pessimum 3 & non op

275쪽

PRvDENTIA CIVIM . 247timum, δc pessimum: & neque optimum neque pessimum : maxime

dubium. Inde quid ad animum seu tutius seu honinius , quid melius ,

comparata aetate, peIlanae, tempori. Vnde innumerabiles consideratio- nes oriuntur.

C A v v T L. Cum quo negotium sit advertendum. C C i R E etiam expedit specialiter, cum quo negotium sit , perito , an imperito 3 potenti , aut mitero; ava- 'ro, vel magnifico hunc enim utilem habebis amicum, re gravem inimicum e contra autem avarum, etiamsi

plurimum possit: essi caci, vel segni; sagaci aut stupido;levi an gravi;iracundo, vel miti; tardo, aut celeri. Et si certandum sit, & par sis, eadem ratione certa ; si impar, alia ; praecipue contraria. Propera cum tardo, celerςm remorare. Quidam prorsus mali, cum quibus nulla ratione tra

chare potes: sed devita. si non licet, qu utuna potes repugna. interim L tempus

276쪽

1 8 HriRONYMI CARDANI tempus forsan spem aliquam ostendet. Aliqui prorsus boni ; ut Atticus runde Ciceroni nihil obfuit: imo neque errata, quae multa erga illum &gravia fuere. De caeteris, qui maxima pars sunt liominum, cave illosqui contemnunt & qui te jure contemin re pollunt, vel potentes nimis, fe- TOceS, miseros, conjunctos, & qui procul absunt; &ne tu causam praebeaS, qua te contemnant, vel nimia patientia ; vel rursum recipiendo quem emiseris, vel socordia tua, vel . ignorantia, vel timiditate ; vel si pignus dederis , velut infantulum fi lium nutriendum. Nam huiusmodi viris nihil ex tuis fortunis committes, ut nec genero, maxime Vivente

filia. C A p v T L I. Metiendas e se proprias vires ante omne

negotium, Θ quomodo. a D neque solum in singulis actio-

nibus, verum in universo Vi Ven- di cursu, vires suas expendere Opor-

277쪽

PRvDENTIA CIVILIS. 24'tet: animi nempe, corporis, Opum, amicorum , conditioni S , &,Vitae. . Multi ea inchoant, quorum finem exspectare non possunt. Seue S aggrediuntur mutationem vitae: Cat QGraecas literas: alius uxorem ducit. Sed forsan hoc ut inutile, civi, altius rem expendenti, necessarium & atrumque &c. sit. Illud Poetae lauda

Verim. .

- Vita summa brevis spem nos vetat

inchoare longam.

Animi vires. expende; quantum ingenio, memoria, usu valeas; quantum exercitatione. Quam ridiculi suia, qui senes se aulicae vitae applicant : hoc laboriosum, & incommodum: turpius quidam honores quaerunt in ea aetate, in qua quiescere deberent. Corporis quoque robur, sanitatem ac opes, amicos, ut dixi, dc quem gradum teneas, considera. Vulgare est hoc in pugna obserVar ut etiam litibus, ac disputatione: sed in alijs hoc idem non faciunt Vitae humanae actionibus ι quum tamen tota 'ita humana, pugna una

278쪽

xso HIERONYMI CARDANI

sit, nihil potes habere, quod ab alio

vel non eripias, vel ab alterius spe ac voluntate. Et non solent nisi bona, quae dixi, considerare: mala in nullo pumero ponunt I quum tamen pluribus inimicitiae, aemulatio, morbi, casusque sortuiti obfuerint. Nec solum ut obtineas, considerandum est; sed ut retineas; deinde ut retentum

tibi utile sit, nec majora impediat bona. Ego quoties fugi aulam, honores , potentiam, divitias, ut stu- dijs vacaremi Pingue sacerdotium alius adipiscitur laetus, quum non , animadvertat in hoc ipso se, cum tota stirpe, periclitari. Atque haec generaliter. Specialiter autem spectare vires proprias ex similibus ca-sbias oportet, bona bonis conferendo , velut aetatem, robur, micos, peritiam Ierum, opes, personam: &mala malis adversariorum, illorumque potentiam, morbosam vitam, casus, aemulationem: indeque sucincessum expendere,& quanto super . veris intervallo : inde caussam causae conferre ; justam injustae, aut in

justam

279쪽

iustam justae. Victum denique etiam

in priori s si te videant, hoc J pluri .

mum addit animorum adversarijs rvicisse nihil juvat si non noceat:

nam aemulos auget, & industriam illorum, ac conatu S, qui tecum pugnant. In una militari disciplina, vi- oria prior, Viam aperit ad poste-xiorem ; in caeteris non ita. Sed quod ad calus attinet, a fine considerandum est. Quidam enim adeo sunt felices, ut quum jaceant, sors tamen illos adjuvet: quidam quum

se in apice rerum esse existimant, ac prope victoriam, tum maxime in sperato vincuntur : veluti accidit Comiti Pithiano, Venetorum Duci, adversus Prosperum Columnam

olim Carthaginensibus a Gelone; Atheniensibus a SyrMu's. Principaliter autem in reliquis desiderantur fides, potentia, essi cacia, petitia; in te ipso essicacia, & potentia ; in ministris peritia, essicacia, &sides ue in amicis omnia. Est etiam virium aestimandarum pars, non quod plerisque cognitum est, ad adipiscendum

280쪽

xs1 HIERONYMI CARDANrscendum M obtinendum, sed etiam

gaudendum ι nempe, J ut diu,

quiete, & cum voluptate uti queas. CAPYT LII. De Simulatione.

Doli autem praecipua pars, & qua

maxime proficimus, ac delecta. mur, est simulatio. Sed hi cest error. quod non cum simulantibus simulaatione utimur, sed cum innoxijs, f&J' cum his qui nobis ob simplicitatem fidunt. At praeceptum erat Poetae: 'simulat verbis, nee corde esis s

quoquesacsimile: sic ars deludi- .

tur arte.

Duplex est: in . factis, & in verbis. Quae in. factis est . , quum amare quae odimus, sperare quae timemus, velle quae nolumus, aut contrario modo fingimus. In verbis, quum scire quae nescimus; aut nescire quae scinius, fingimus. Necessaria est valde simulatio ; praecipue cum poten tioribus: ideo in aula maxime in usu est,

SEARCH

MENU NAVIGATION