Hieronymi Cardani, Mediolanensis, Proxeneta, seu De prudentia ciuili liber; recens in lucem protractus: vel è tenebris erutus [elektronische middelen]

발행: 1627년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

PRvDENTIA CIVILIS. 26stis sumtis J a facilitate . securitate. atque utilitate, magis quam ab ho- nelio , glorioso , & Jucundo. Deficit enim in his sensus voluptatis enec tam sequuntur jucunda, quam incommoda fugiant; nec tam diligunt honesta, quam tuta. Adducere in persuadendo exempla, non parum prodest 3 maxime apud imperitos, &timidos . Nec copia sententiarum desit. Multi enim ad validas rationes immoti, a parum firmis persuadentur. Non etiam rationes adduces, quae supra ingenij vires sint, illius cui persuadere conaris. Dissua- sio enim est quodcunque odiosum est , aut non integre percipitur, quoniam metuunt decipi, & suspicaces redduntur. Nec majora in medium adducas, ut minora obtineas;

praesertim apud prudentes; de his

enim solum agitur:) reliqua pro ratione eis sunt accommodanda. N am de singulis dicere, metamque dicendorum pro personarum & casuum varietate praHnire, quum infinitum sit opus, stultum est. Anxiam enim

curam

292쪽

16 Hi ERONYMI CARDANI curam ostendunt: ut minu S persuadeamus, & nos judicio carere L appareat: J quod contemptos emcit.

Docuimus enim antea, maXime nos

fidere prudentibus : atque ab eisdem facile ac vehementer persuaderi, quibus confidimus. Summum est, unumquemque his aggredi artibus, quibus illς alios : velut humiliter dissimulatorem : aut, si ad contrarios modo S te Vertas , extrema amplectitor, ut callidum detineaS, flectas violentum . ita opprime S eum

qui te fallit; ut liuelligat, alijs moribus opus illi esse ad amicitiam retinendam. Exemplorum autem tu ratio , tum exercitatio , adjuvan

da f ope J praeclarissimorum in arte

virorum : Ciceronis, cujuS Oratio . . nes facundae, eloquentes, suaves,

plenaeque sunt ό tum Demosthenis, quae nervosae magis,& spicula acrius infigunt. Inter quas praestantissima est, quae inscribitur in Mediam : in qua illud admirabile maxime, ac supra mortale ingenium , quod quaecunque ad illius defensionem facerent

293쪽

& crimen ex eo auget , & severius puniri debere ostendit. Probationis autem modi legitimi quatuor: a justo, seu aequo ue a severitate, scilicet a Iegibus; in quibus& includitur juramentum judicum; cui orponitur misericordia; & ab honesto. Illegitimi , quibus pravi

utuntur oratores , boni non nisi ad confirmationem; sex: utile, tutum,

facile, ab effectu, & quum suademus invido , inimico, irato; & ab exemplo , dc a fabula. Atque haec in omni genere causarum , demonstrativo, deliberativo D dc judiciali etiam privatim.

Per species autem ita se habet. Reges .& potentes brevi oratione, αγα sensus habeat validos, persua- rdebis. itOmnes enim hi sapientes sunt, ob magnarum rerum assiduum usum. Repetitionem in his maxime fugere decet. Praecipue juvat, ut in 'telligant, sed ut non dicas, gratum 'hoc tore atque utile his quos amant. Vegum cave ne oscitanter rem M tractes:

294쪽

166 HIERONYMI CARDANI tractes : plus enim oberit verbum inconsul e prolatum, quam decem juvent oppoltu ne dicta. Memine

ris semper illius dicti: Quae pro te sunt, teste indigentis quae adversus te, jam probata iunt. ob id laudoillud quod non illepide fertur dictum ab eo quia Principe&c. jentaculum

quaerebat , uno verbo

Apud judices. etiam hoc dilige utius observandum , quoniam huic negotio magis intenti sunt. Quod etsi obtin eant aliqui, hac ratione id conis tingit, obtundendo scilicetjudicum ames. Accidit enim, velut in Medicina, ut quo S. dolores rectra Iactione curare nesciunt ignari medici, stupore invecto mitigent : Ita victi nonnumquam importunitate, aut

miserico idia flexi judices, aliqua levia indulgent. Quod etiam plerun- quae illis exitio cedit. Nam in graviubus & serijs ae magnis, dum hujus modi ab uo persuadendi generi confidunt, magnam jacturam & his beluat: praesertimuero, quum judicea tibi fuerint subinfensi, & acuti

295쪽

ac suspicaces: leves enim rationes, ac dubias, adversum te torquere solent. Ex his etiam qui sunt rapaces . rationes& eloquentiam odere; quod vel a flagitio eos impediant f vel quod precario extorqueant, quod vendere destinaverant. Porro affectus in civilibus causis remittere oportet; rationes & facundiam exacuere: At ubi de poena agittar, astectus & gestus apud multitudinem semper plurimum ς apud judices etiam l praeseriim patris, filiorum, fratrum J persaepe prolant. Discipulos autem alliciemus communibus orationibus f semper enim id praeponere oportet: tum etiam, si viderint nos in disputando acres, Mpromtos ; in operando diligentes ;atque in utroque genere essicaces; in profitendo claros, facundos, copio sos, pressos, moderatoS, ordinatos, subtiles, & gravia utiliaque sectanistes : In moribus autem modestos, sedatos, majestatem habentes. Alliacere oportet maxime nobiles, eruditos , & qui multos habent sequa-

296쪽

168 HIERONYMI CARDANIces. Si imperitus te obtundat est, enim quandoque Vehementer Inolestum o submitte qui occupet : aut per amicum tibi, illi autem familiarem , postquam ferre non potes quum non semel tantum obgannie- , 1iti mone eum his ferme verbis: Novit professor hic ingenij acumen tui, tuamque eruditionem ; tibique

congaudet : Verum ut a munere

cessavit, jam Jaisus cuperet a dispu- , lationibus aliquantisper interquiescere. Interim vero ne alium quemquam per aliquot dies admitte. Quum vero aliquem qui perturba - , tione agitur, iratum. amantem, aut

alium hujusmodi, persuadendo fin

sententiam tuam perducere J vis propositi finis ne mentionem feceris. plus enim commemoratio ejus. quod tam anxie cupit, eum moVrae poterit, quam rationes illae, quas omnino jam perturbato animo non intelligit , in contrarium Vertere poterunt. At summum studium etiam adhibere oportet, quum con troversa res est . ut fautore S tuos in- flammes 3

297쪽

PRUDINTIA CIVILIS. 269 flammes; & quanto potentiores fuerint, ut causam jam non tuam, sed suam peragant: idque eo melius, quo

periculosius : Nam id obtinebis, si

ostendas, non jam te contemni, sed illorum autoritatem : quantoque id damno illis, atque dedecori: Aut . jam non te neque causam tuam illis odio esse, sed ipsos Principes. Id facile obtinebis, si causas aliorum, in quibus se dissiciles reddiderint, amicorum I aut faciles, inimicorum; aut alia si ratione obtinuerint, quam autoritate sua, docueris. Quo in casu non solum testimonijs, sed conjecturis , criminationibus , coloribusque abunde licebit uti. Nonis numquam fabulae multum juvant. Melchiori medico egregio, quum is me solitus esset vocare ad tenuis fortunae aegroS, adeo ut tarderet, nec locupletaret ; dicenti; Nonne ad multos te Voco aegros ' respondi, Sane; sed ut Dantes ad pisciculos: narravique illi roganti fabulam ex secundo libro Fabularum nostrarum, fab. 81. Itaque in posterum vocavit me

298쪽

h o HIERONYMI CARDANI

ad divites : profuitque ad lucrum mille Philippeorum aureorum, &plus: ὶ qui rationibus, ut hoc ag

ret, antea numquam potuerat persuaderi. Illud etiam optimum est auxilium ue quum non potes persuade re, es e utile illis, ut ad religionem confugias , ubi de vita hominum agitur, ut in fabula 86. Quum vero proponere aliquem apud multitudinem inter plures vis , Moguntini Pontificis exemplum sequere. Is enim Gallorum Regem Carolum,

Hispanorum &c. ut est fab. 86.) &Germanos Principes proposuit: singulisque damnatis, debiliorem fecit

accusationem Caroli: inde non tamquam utilem , sed ut necessarium collaudavit; atque obtinuit. Nam sic nec addictus nimis videberis, nec locum contradiccntibus relinques.

Argumentorum autem tractando

tum alia humilia, alia magnifim: atq; in utroque accommodatae debent esse sentcntiae, verbaque, atque dicendi ratio, seu constructio. Sed haec

parum variat. Intentum est autem, Eraviter

299쪽

graviter & ornate dicere: & utrumque eorum eo spectat, ut res utiles persuasioni augeas ; contrarias diminuas. Quocirca in demonstrati- vo genere solum auctione indiges; in reliquis utroque. Vtrumque arte sit. Sed in extenuando etiam erroreSadjuvant ; ut inartificiosum videatur, quod exquisitissima arte inve citum est. Dicemus ergo primum de alictione in sententia. In hoc primum genere collocabimus etiam, praeter verba, gemitus, suspiria, lacrymas, vultum, habitum, gestus, . exanimari si liceat, proprie in pei na deprecantis 3 ad ultionem autem nimis saevum. Memento enim Ciceronis : qui ferme numquam accusavit, saepe defendit. Quod enim odiosum est, nisi omnino in proditores , moderate eum facere, e De est.

Ergo tota ratio in tria dividitur: modum, causam, & personam. Modiduo sunt ; quos accusare licet, Vis, δίdolus: laudare autem virtutem, pru dentiam . Causa, magna, vel nulla, cxiguaque. Persona, nobilis, inno-

300쪽

1 1 HIERONYMI CARDANI-cens. Ad personam pertinet , ut . sit e Republica, utile, atque hone--stum : Die , in foro , ad vim ;noctu, loco deserto, ad dolum: at que ita hujusmodi. Augemus ergo a contrario: Exiguum scelus punivit: per hoc magnorum initia tolluntur

in Republica: quid in majore factu--Ius essetὶ Victoriam parvam conse-

'uutus est a communibus ι & in dif--ucilioribus strenue pugnavit, sapienter ordinavit; & exiguum exercitum bene partitus est; hoc enim di sicilius est, quam magnum. Sic ab

actu ad potentiam transeundo, rem augere facile quamcumque licet:&si futura, tamquam praeterita nuper, aut praesentia, narremus. Velut, Quid tum agam quum hoc acciderit, cogit te. Et si Ieries facti narretur: Mo- . Vetur, ducitur, terribile spectaculum offertur, denique securi percutitur. Et quum conjungimus plura sine conjunctione: Contra lege S, contra Rempublicam, contra te ipsum denique facis. Aut: Si ex ordine, ut scrip n, monui, ad ij. Et quum extre

SEARCH

MENU NAVIGATION