Hieronymi Cardani, Mediolanensis, Proxeneta, seu De prudentia ciuili liber; recens in lucem protractus: vel è tenebris erutus [elektronische middelen]

발행: 1627년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

PRvDENTIA CIvILIS. 273ma fit comparatio, ut Aristoteles pro se sene exule deprecaturus Antipatrum: Si euiaranquit, sic fugere compellas; ut nullibi consistere possit, in quo mortui illi invidere poterunt; tuum nil plus habeant , quam quod consistere pbssint. Eiqissim id agis, quod agere te posse negas: cujus pulcherrimum habes exemplum apud Ciceronem in epistola ad Valerius lib. a 3. qua vult commendari L. iulium, rogante P. Cuspio: mirificum sane, quod vix ulli intelligunt. id enim agit, quod agere posse te negat. Cujus verba sunt: P. Cussius singulari sudio contendit me, ut sibi

quam diligentissime L. Iulium commendarem. Eius ego studio vix mirior

mihi satu facere posse, si utar verbis his, quibus qsum diligentisime quid agimus , uti solemus. Nova quadam po-βulat estputat me eius generis arti cium quoddam tenere. Et ego pollicitus sum , me x intima nostra arte deprom- rurum mirificum genus commendationis. Id quando assequi non possum; ture velim escim, ut ille genere mearum si M s terarum

302쪽

1 4 HIERONYMI CARDANIrerarum increbili quodam perfectum arbitretur. Id facies-omne genus liberalitatis, quod Θ ab humanitate O potestate tua proficisci poterit, non modore ,sed etiam verbis, vultu denique expresseris:qua quantum in provincia valeant, medem expertus esses. Et si conditio addita, augeat crimen: ut, Ma .nus continere debet judex ; quum palam sit neminem debere furari. Et quum duos quasi colludentes, proditionis insimulamus: ut, Te legationem agente, tyrannus Vrbem occupavit. Et quum inducianus respondentem quae volumus , inde confutamus. Quod si longior sit disputatio, Socraticus est fucus &c. olim magna in moderatione, &c. vehit: Soc. Divitias reliquit tibi pa- . ter, o pueror P. Sane. Soc. Sapientiam non reliquitὶ P. Non. Soe. Quinam divitiarum usus erit 3 Ita facile obtinebimus quamcumque causam,

eo respondente, quae volumus. Tum vero quum in unam partem cIiminis incumbimus, in eaque expugnanda commoramur. Quo strata-

gemate

303쪽

PRvDENTIA CIVILI s. . 27sgemate invictos antea Lacedaemonios vicit Epaminondas in Leuctris. Toto enim robore exercitus in cornu sinistro collocato, Jussit eos im-sressionem facere ; caeter S omneScaedendo pugnare. Et si meliori comparemus 3 ut quicquid deest adglo. riam alterius aequandam, ei pro flagitio imputetur. Velut si Adrianum Trajano coparantes laudemus, sine benefactis ; quod non iratus fuerit, non saevierit, non rapuerit, non potitus fuerit occasione praebita. Et generaliter, periodus - -ν priore clarissimo, posteriore gravist simo, significantioreque , quod ex priore aperte pendeat. Verbis quoq;

sed id in serijs persaepe ridiculum

est res augemus. Praelertim monosyllabis miserentis , admirantiS, VO- cantis, dolentis, ullapud Graecos ia, oia, materna lingua a Dio. Sed, adversativa praepositio, auget:

Ipsa .sed in somnis inhumati venit

imago.

In eodem quoque genere apud Graecos eiicliticae sunt, & gravitatem addunt,

304쪽

1 ε HI3RONYMI CARDANI addunt,&c. Similiter per figura: quuconcionem procellam appellamus. Et quum duo vitia simul una voce complectimur. ut quum parricidam vocamus,& patriae & patris proditorem. Et ut proprietas servetur , ut vecordem, qui flagitia aperte admittit : dolosum, qui occulte: & majus est dicere dolose, quam dolosus; ut contra improbus plus quam improbe. Et si tegere velle videaris, pudorem tuum testaris ; & in illo flagith opinionem auges. Et per hyperbolen : Exitium ille in caput adduxit 3 pro periculoso bello. Initium vero su mit Aristoteles a paeone primo i cujus tres breves primam longam sequuntur: Finem autem a secundo s- cujus longa syllaba, tres sequitur

breves. Sed Cicero narrat: Exceptum magnu clamoribus a populo patris diarium sapiens temeritas comprobavit.

Quod si dixisset, comprobavia Mityle- meritas, decidisset, ut fit. Initia sinesque dicendi & ornata & valida esse debent, & elegantia r quoniam in principia anima nuda est omni

305쪽

PRvDENTIA CIVILIS. 27 TCogitatione, ac maxime attenta his

quae dicuntur: fines autem nihil habent quod eosperturbet: media tecta obliterari magna ex , parte solent. Tota autem oratio debet esse usitatis ex verbis, & maxime clarat & ut non solum cola, sed & dictiones &syllabae subjectae rei accommodentur. Mollem enim &'dulcem efficiunt f orationem verba quae V Ocalibus constant ue ut heu r& si s Sce addant Ur , mollis, dulcis, suavis ferit.JAspera α & reboans r: longe Vero frigida me ut, magnarum laudum tuarum. Tacendo etiam significandoque crimina augemus, quoniam minus inimici videmur. ut Plato, quum odisset Aristippum & Cleombrotum, eos dixit fuisse in AEgina, quum Socrates esset in carcere. Constabat autem , AEginam solum xxv M. P. distare ab Athenis. Adeo vero Gorgiamtin Dialogo omni autoritate ac dignitate artis dicendi

in qua princeps habebatur spoliat; ut ille quum Dialogum legisset, dixerit: Pulchre novit Plato

306쪽

2 8 HIERONYMI CARDANI

male dicere. Est & prosopopoeia: cujus pulcherri naum eXemplum apud Ciceronem in epistola ad Octavium ; ibi: Itaquesiquid ilia maiorum nostrorumsepulta reliquia. Et repetitio , quasi minantis ; ut: o cives, eives s Aut quum diversis epithetis futimur, J absque conjunctione: ut: Ambulat buccis insatis , elato supercilio, torvo vultu. Et quum nihil dicimus, volumus tamen videri dicere, obscure innuendo, insimulando , gravitatem e iungendo. estque vitiolum, verum aggravat aliquando. Illud vero ad rem pertinet, quum

dicit quae praeterire simulat. ut illud: Olynthum, o Methonem, eis Apolloniam, ct triginta duo oppida capta omitror tamquam longe majus aliquid dicturus. Sic viiijs utimur in oratione, ut Medici venenis: aride ; ut: Phalaris Agrigentinis molesus: frigide; ut: curios cripsit Aristoteles: in v erso modo ; ut: Plato fabulatur de Diis. Multa etiam fert casus. Cuidam dicenti, Fers inertem puerum;

quasi objiceret impudicitiam ejus, respondit:

307쪽

PRvDENTIA CIVILIS. 279

respotulit: is diu patrem tuum tuli. Bonos enim semper ; malos, quamdiu mihisunt usui, retineo. Ita depulit calum o iam in illius patrem, qui sutor furax erat. Atque haec. in levibus etiam nunc: olim omnibus in causis plurimi aestimabantur. At in maguis aetate nostra persuadebis, corruptis pecunia judicibus ; aut si e re sua id esse ostendas , autjure agas. Prodest& in nobilibus aliquando etiam aD sectus vehementia ; si non omnino perditi sunt judices. Illa vero magni facere, paedagogi, quae supra diximus, solent; & gravibus viris

stomachum m Vere.

Ex his vero quae vehementer persuadent, est commemoratio gratiae illius apud Deum: ubi constet eum esse bonum, aut injuste oppressum. Perfectio rursus animae ex operati Ο-ne: gloria apud homines, fides in eo:& quod reponit. beneficium, tamquam thetaurum, magno foenore sidque multis explicare. Quod si di

exempla majorum illius adsint, non parum mΘmenti habent. Ἀ His

308쪽

2go Hi ERONYMI CARDANI His omnibus etiam construitur accommodata, brevis & promta ra-

tio fac oratio. J Velut illud: Quidam emercitus dux, quum jussisset suspendi puerum, duodecimu agentem annum, non pietatem cujus ille expers erat, i non injustitiam squa fuisset irritatus potius , quam flexus j commemoravit : sed inquiit: Quum omnia facias gloriae causa; cur eam maculare vis turpi facto 3 Optimum autem dilemma est, quod ex contrarijs texitur: velut si inimicus exul, in urbe sit , dicasque: Si te olente ; quae gloria est, me a te deceptum λ Si nolente ; quam turpe, te domino, vagari per urbem exule S, non solum tuto, sed cum civium periculo λ Si nescis, cur satellites non dant poenas Oportet autem in hujusmodi l quod non modo ad accu- sandum, sed ad defensionem potissimum esto non solum se exercere, sed etiam, ubi opus est, scribere, cogitare, mutare: ut scilicetessicacissi. mum sit, perspicuum, & apud Principes praecipue quam gravissimum.

309쪽

Veluti edi camus non test esse felix. Nam aut cogitur eXi stimare, nil ab obitu superesse , aut animam. Vtroque modo incumbere intelligit sibi perpetuum malum. Hoc est dilemma. Partes ostendere oportet, si requiarat. Sunt autem septem. Felicitas est cogitatio Vera perpetui boni, cum te: Infelicitas maxima, perpetui mali sola cogitatione consistit: Si mori malum est, non esse malum: Si non est matu, numquam esse perpetuum malum. Si non cogitat umquam,

quamvis & hoc dissicillimum non potest esse felix ue quum felici

tas consistat in cogitatione perpetui boni: Si perpetuum bonum vita ipsa' δefiniamus, quum terminum intelligere cogatur, & cum eo malam perpetuum , est infelix : nam de poenis perpetuis non opus est probare, quod, malae sint. Aut igitur expectare certum matu, aut majus timere cogitur. Epistolarum autem communis ratio est: ut sitessicax, seu nervosa, Ordinata, pura, clara, emendata M

ornata.

310쪽

18α HIERONYMI CARDANI ornata. umnque primae sirtes immutabiles sunt, nisi quod in historia necessaria prima non est. quum enim epistola st discendi causa; dc id quod docere volumus, vel actum est, ut historia, vel narratio, vel de agendis, seu in genere demonstrativo, seu deliberativo, seu judiciali 0

palam est suasoriam esse oportere: & huic convenit elle nervosam ra- . tionibus. Ordinem alle quimur rescribe udo saepius : ut etiam libros. Pura si sit, erit etiam perquam brevis. Claritas legenti lumen affert; & non fatigat illum. Oritur ex recta dispositione sensus integraque notitia illiusdem; tum congrua dispositione, absque ancipiti interpretatione, tum verbis usitatis. Emendata vero secundum regulas Grammaticae , dc usum illius temporis ; qualiscunque lingua sit. At in ornatu , multipleX varietas : tituli, epithetorum, figurarum, troporum blandiendi, atque adulandi. In hujusmodi duos scopos

constituere oportet: naturam, consuetudinemque , violentam regi

nam.

SEARCH

MENU NAVIGATION