Hieronymi Cardani, Mediolanensis, Proxeneta, seu De prudentia ciuili liber; recens in lucem protractus: vel è tenebris erutus [elektronische middelen]

발행: 1627년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

PRvDENTIA CIVILI s. 3II offeruntur, meliora esle, & perseetiora, quam quae quis industria sibi

paravit, utpote quasi divinitus oblata, & in finem illum ordinata. in his vero actionibus, quas semper facere licet, infectas numquam reddere, ubi par est periculum , melius est, quam diu licet facere, non fecisse, quam fecisse : ut in dubia curatione, ubi sanguinem usque ad quartam diem mittere licet, ad quartam uiaque non misisse, quam misisse, prae-Mat. Exequutor, praeterita prima occasione, aut si quid novi emerserit. aut detectum sit a mandato, si tempus habet θ consulere debet principalem. Quo praecepto praetermisso, magni errores sequuti sunt. Si tempus desit, exequi praestat, aut generaliter in in determinatis actionibus quam lente procedere: scilicet ubi

certus boni finis exitus non est propositus e Sc in determinatis etiam, antequam media ad obtinendum nondum collegerit, ut concursus .fiat. V bi autem ambo illa adsint, celerrime pioperandum. C AP v T

342쪽

3ri HIERONYMI CARDANIC A p v e L X I. Verbis pluribus quando uti liceat.

AT Qv ε illud primum aggredia

mur, de sermonis multitudine , 'quam necessariam quandoque esse .constat: & primum inter veros amicos , quavis de caussa , seu relaxandi animi, seu voluptatis, seu facti enarrandi , seu conlultationis: & inter

fratre&, maritum & uxorem, patrem& filium, amantesque ; & quum fallere imperitos, sermonis multitudine studemus ; aut vendere pro rebus erba, aut nugas pro pecunijs dare:& quum praeoccupamus sapientio- . res nobis, locum dicendi ac tempus eripientes : & quum verba pretio Venduntur, ut apud causidicos, &procuratores : .& proxenetis nugari semper consuetum fuit: & parasiti de lenones apud comoedos ut garruli introducuntur. Nimium quoque in oratione fuisse Ciceronem constat. . Et certe in quibusdam multitudo ι Verborum vim quandam affert; praesertim si ordiuata, concinna, cum affectu

343쪽

ΡRvDENTIA CIvILIS. 3Isaffectu dc de re non magna sueris stum vero apud leves auditores: talis autem populi turba. Generaliter autem in partibus suis , quum oportuna est, diserte & subtiliter loqui,

non est extra rationem. Maxime autem nugacis nomen Verendum est, Quum de communibus multa loqui

mur.

CA pux LXII. De dolo dignoscendo. A T in agendo non decorum, sed potius utilitatem inspicere deincet cloquor autem de tractationi bus. Id fiet, sine decipiaris, caveas. Primum igitur scire oportet, cum quo sit negotium; an animo sit dologo: dignoscitur autem ex intentio

ne, de qua superius c cap. in tracta

tum est, & ex natura hominis, α'uemadmodum erga te se habeat; demum ex proprijs signis. Ex natura quidam sunt impudentes, improsi, audaces, leves, perfidi, nugaces. Se

nes quoque callidissimi sepe sunt, J

344쪽

3r4- HIERONYMI CARDANr deceptores apti; verum ad eludendum maxime accommodati .Indicio

est, quod senes, quum sint effoetis vitibus, & ignavi, raIissime tamen, nisi vi aperta, opprimantur. Vt palam fit, esiam in humanis prudentiam, robori atque potentiae praestare. Galli etiam & Hisp.ini ad fallendum promtiores Germanis: sed nulla magis gens, quam Afri atque Graeci. Circulatores quoque & mimi, & lenones, perjuri sunt & fallaces ; &pauperes divitibus magis. Inspicere igitur oportet regionem , sexum, aetatem, educationem, mores, & siquid ad rem facit j formam. Puera enim, & mulieres, & rustici, simplices ; mercatores & artifices mala fide sunt. Neque tamen omnes homines similiter ad. singulos se habent. Gabriel Fundulus, quum esset

proditionum fons, unum tamen ob Iervabat atque solum Facinum Canem. Itaque ne credas omnes homines tam callidos esse, ut tu es; neque animo adeo improbo ad decipiendum. Quidam boo fide agunt, etiams

345쪽

etiamsi a natura improbi sint, quod

naturam non patiantur homini violentiam perpetuam iv ferre. Plures casu pleraque faciunt. autem

ad decipiendum invitant , potissimetria sunt: audacia i sub qua contemtus continetur, o spes. & necessitas. ini enim putat, etiamsi deprehendatur, inultam sibi fore fallaciam, audet omnia: & qui necessitate cogitur 3 & ubi spes est, occultam rem fore. Sed plus potest consuetudo omnibus: adeo ut cogites quaestuosos numquam quiescere, cita ad decipiendum sunt consueti ; maxime mercenarij, & qui minutim vendunt , Velut lanij, caupones, vestia th nisi deceperint vel numero, vel quantitate, vel genere rei, vel 'pecuniae computatione : Finisque tecti sui, est corrasisse. Tum vero Vi

dentur f sibi J ex aequo rem peregisse.

Alterum igitur est, ut tunc ex aequorem peregisse existimes, quum irascuntur; & moestos reliqueris: hoc enim injustum est: putantque sede

eptos, si nihil praeter jus omnino

346쪽

316 HIERONYMI' CARDANr corradere potuerint, nec in ullo de cipere. Circa quod etiam animadvertendum diligenter, hoc illos scire, alios si quidem id scire: atque ob

id etiam quantumcumque dederis,& quantumcumque in parte decepe-1int, querentur. At si oculos inspicias , facile deprehendes : horum enim ridentibus similes ; illorum iratis , rubentes & flammei. Vexba quoque cum impetu gemituque prolata. Si ergo quippiam emturus sis ; dimittantque, inde revocent, &sub eodem pretio, quostrecusarunt, merces offerant ue suspicandum est de dolo. Quamobrem intente inspicere

oportet: juvabitque digito clam , dum discedebas, lignum impressisse. Etenim pessimus dolus est, quum,

mutata re, ac simulata poenitentia, emtorem revocaverint. Speciatim

autem signum deceptoris est , quum diversis ambagibus te circumvenit. AEdificatores in tabella exponunt plus quam exigatur rerum, & majore pretio: ubi deprehenderis, cur est

ut in illo amplius confidas 3 itaque

347쪽

PRYDENTIA CIVILIS. 3r7 Ex ungue leonem. Stultum est, ubi semel conviceris, in alijs existimare meliorem. Avida quoque conditistios aut condictio, J Sc sollicitatio nego iij, doli signum est. Quinimo, si diligenter inspicias faciem, vix fieri sPotest, ut vel non oculum deprimat, laut conniveat, aut rideat, quamvis in suam malam rem. Adeo natura

humana fallax est, ut etiam de spe . Concepta, laetari soleat. At in prae- dijs vendendis duplo locant; tutumque reddunt conductorem.

Captatores quomodo eludendi. D V M vero captare aliquem pro positum est ; aut ob lucrum captare Oportet, aut iit obtineas quod aliter obtinere non potes. Captare enim solum ut irrideas, non tam ma

ligni est, quam etiam stulti. Captant te praecipue, dum contrahis ,& dum a contractu discedere cupis. Vt vero contrahendo fallas, non est propositum docere ι sed ut eos qui fallunt O 3 . devites. i

348쪽

318 HIERONYMI CARDANI de vites. Cavebis ergo mercatorum, artificum, operariorumque dolos, hac ratione. Est in rebus materia, labor, quantitas, numerus, pulchritudo, ac pretium. Perdiscere ergo primum omnia haec a peritis in arte,

decet: nec festinatione opus est in hujusmodi negotijs, si non errare 'velis. Cicca materiam quidem ipsam considera J genus, spe etem, locum,

tempus. Aurum enim arstento nobilius, & purum mi sto ; Orientales

margaritae Scoticis; & novae Vetustis majore in retio fiant; & rotundae informibus; & illustres hebeti bus; & leves asperis: multaque hujusmodi similia, quae in artificio desiderari solent, quum res ab artifice elaborata est: at hic artifex est Natura. Finge igitur, aut pulchrius, aut minore pretio potuisse ab alijs haberire: ipsim et se detegent; objicientes viliori pretio merces etiam ignobiliores, melioribus pretium majus.Ita facile cuncta deprehendes. Lodsi curam hanc suscipere velis, edo istus ab illis, potetis aliunde emere ele

349쪽

PRut pNTIA CIVILIS. 3Τ'zantiores, & viliore pretio. Cave etiam ne redeundo, merceS quas ostenderunt, commutent ; M viliores sub eodem pretio exhibeant. Quum prope pretium accesseris , maxime fi res non admodum Venalis est, dices, Hoc offero: qu*e alium qui plus dare velit: conditio haec non tibi deesse potest , modo non provisum sit mihi. Haec enim verba biaximam inducunt suspicio

nem poenitentiae, & opportunioris conditionis. Cum artificibus autem convenies de materia cujus particulam tecum auferes, quantitate, qualitate artificij, partibus singulis. tum numero et praestituas quoque tempus. Arrha enim accepta improbi litigare solent: eam itaque Jquam tenuiorem potes dato: si fallat, eam potius ei relinque , quam ut dolo fe

sellisse te gloriari s queat. J I nde post

diem, aut paulo post, submitte enale enim prostabit quod non recepisti qui emat: nam viliore pretio redimes, quam si quadruplu arrhae

ademisses vel adjecisses. J Ita illum

350쪽

3ro HIERONYMI CARDAMI .propria techna conficies. Cum axis chitectis autem convenies, ut singula quaeque scribas, genus, quanti-1atem , numerum, formam, ac reliqua, tum operas , atque impensam.

inde petes, quanti λ ille, ut te intra dat paullatim negotio, multo minus c ut solent omnes j proferet a tum vero illi offeres locandum opus 2 atque se suo & ille dolo deprehendetur. Quod si antea plus postulat, negabis te suffecturum impensae: quaesturum qui minoris te facere doceat. Perfecto opere, quantum p O- te S pecuniarum retine ; donec siquid deficiat, aut male concinnatum est, aut doli subest, aut non apte fabricatum, S juxta personam tuam, deprehenderis. Idem cum omnibus

artificibus: quos ubi constiterit dolo aliquid subripuisse, ne excandue ris, plus enim oderint, & minus timebunt sed coge ut ad quadrantem usque restituant : quos,seu furentur, seu dolum intendant, vitare decet in posterum. Sed etsi nil tentarint,

non magis illis fidem habeto; sed

SEARCH

MENU NAVIGATION