Hieronymi Cardani, Mediolanensis, Proxeneta, seu De prudentia ciuili liber; recens in lucem protractus: vel è tenebris erutus [elektronische middelen]

발행: 1627년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

cum Graecis ac lupis rem esse scito ;prioremque probitatis specie, escam esse in hamo, ad securius graviusque fallendum. Sed neque confidas his, quos beneficijs iaffecisti. Propterea ne beneficium alterutra electione amittas, seu eorum opera utaris, seu non; finge summam in eis fidem : proxenetam vero submitte, qui alia via idem tentet: simulque fidem amici explorabis, & tutus erisa j a stura. Vbi enim deceperit, dices ab altero te jam accepisse. Duo denique quum sint Hodi negotiandi:

Unus tacite ; alter ut aliud nngas: similiter quatuor emendi: ut intelligant te velle emere, & statim; isque pessimus est : secundus ut videaris,& tunc nolis, tamen non concurrent multi venditores certatim: tertius,

ut videaris etiam, sed pretio valde vili oblato, omnino e spe decidant: quartus, ut aliud potius velle videaris : Horum secundus maxime est in usu : optImus tamen est ultimus: tertius vero in his quae vendere corguntur. Vbi artifex aut vilis persona

352쪽

,11 Hr2RONYMI CARDANI plus petit, non lassicit iustum pretium obtulisse, sed longe minus ; inde quod contemserit, objurga. Si innumero, aut pondere, mensurave falli te existimas, honeste consue-Verunt repetere numerationem aut

mensuram, quasi minus dederint, aut plus acceperint, ut videant an plus dederint, minusve acceperint. Si actio cum inconstanti viro sit tardare oportet eo usque, ut actio cum . promissione conjungatur. Optimum est in his, eos aggredi imparatos, Scopus simul cum oratione conjungere. Quod si nequeas, cautionem exige, pignore accepto, aut arrha: vel partem nego iij prius absolve, aut fide publica interposita, magistratusve autoritate, aut juramento, Vel testibus:ubi mutaverit, minu S agen dum est. Neque vero minus gloriosum est, se tueri a dolo, aut utile ;quam dolo fallere. Primum quidem, quod majore damno & dolore assi iaciatur deceptus ; quam voluptate atque utilitate deceptor. Captando etiam multis modis peccatur : fide

i . ' eversa,

353쪽

PRuta NTIA CIVILIS. eversa, quod non licet evidenter, quod non decet: in levibus, animi potius nequitiam detegis, quam fias ditior; s non assequaris, periculO- sum, praesertim cum potenti viro,

aut vindice t veljudice. J Obstant leges, infamia premeris, si viduam, si

pupillum, miserum, amicum bene meritum everteris : quid foedius , aut detestabilius' impietatis, non solum flapiiij, haec plena sunt: non secus ac si contemseris sacerdotem, aut sacras virgines , aut templum spoliaveris. At in deludendo captantem , quae dulcedo, quae securitas λ Est etiam illud conssideratione dignum, neminem recte fallere scire posse, qui nesciat quomodo recte

captantes vitare liceat. Vtrumque enim simul necessarium est, & captare , ut non capieris 3 3c captantes eludere, ut captare possis. Noli igitur nimium confidere; nec rurius

metuere. Caeterum, ut ad rem re

deam, summamque detegam, omnis emptionis , Venditionis , ac per mutationis, tum solutionis, praestitaeque

354쪽

314 HIERONYMI CARDANT taeque operae; in duobus constiti

tam esse noris.. Vbi litigandum esse intelligis, fac

ut ex adhore reus fias. Hoc multum xefert. Nam impensa minuitur, minus temporis absumitur aequiores

habebis judices. Id ergo continget, ' ubi rem possederis. Itaque ubi improbitatem animadverteris, omnia pollicearis: sed ostenta potius simplicitatem, quam ut blanditijs ut xis. Vtere potius blanditijs, quam pollicearis. Hoc cave quantum potes. Sed, si necesse est, verbis fallacibus, & nemine teste; aut saltem eorum altero. Vltimum est syngrapha, sed, compositis certa structura

verbis, ne possis convinci. Ita arduum non erit,ut rem mobilem, non fundum, ad te transferas.

In emendis equis, quum vitia snt occulta, sed exigua, ut pavidus , cibi parcus , sed manifesta, ut caecita S, tumor pedum , vel occulta A, magna: primis parum laderis: secundi generis vitiorum admonebit te equiso peritus : tertio subvenit lex

355쪽

PRvDENTIA CIVILIS. 32s Iex municipalis, in qua communi ter excipiuntur asthma , gravedos quae in equis valde lethalis est morbus, Graeci felicius

vocant, ut laborantes dolore per circuitus, seu dolorem redivivum νο - μα m . Itaque re ste consultum fuerit huic rei, modo equisonis periti opera fideli usus fueris, & restitutioni pecuniarum locus detur, ut scilicet a cive emeris, & eo qui linvendo sit, nec sit litigiosus, aut potens , aut qui nolit legibus parere. Est etiam aliud genus, quod ex coogitarunt, vi quadam decipiendi emtore S. Dicunt enim, tanta emisseis

Quod quum falsum esse conjecta-xis, dimitte illos. Si secus facere pote S , non violentus dolus est. Aut enim cogeris dare quod volunt; aut

debere illis pro suis nugis : quo nihil .

est turpius. Id autem agunt, quum sciunt neminem etiam alium ejus mercis venditorem: perindeque ac si dicerent, Cogeris accipςre, si vis. Sed hoc turpius putant, quum fallantur: nam ea excusatio vera est

Verum

356쪽

HIERONYMi CARDANI erum autem semper honestius est mendacio. quod si repente eos destituas, compensabis dolum. In prae- dijs vero , ubi pluris locaverint, ante locationem fructus scire oportet ue Mquis is sit cum quo colludere potu C- rit. Vide etiam vicinos agros & dominos, atque colonos et sucus enim subolet his. Demum tantabis, an velit paulo minore pretio, perpetuo conducere: ut sit hypothecae domi

Quum librum conscribere velis timeasque ne exemplar aliud conficiant, multa in margine annotabis, aut charactere obscuro I maculabis Jautographum : Scribes autem Omnino aliqua non in eo contenta, sed

in folijs alijs scripta ostendes, quae . interseri cupias post medium libri, aut etiam passim ; testatus, oportere illum haec apud te scribere, desperationem injicies sessurandi. Sed si cupias exemplum libri, qui his viiijs omnino careat, tranu cribi sne suspicione, multa passim cerusa &tenui graphio obscurata, ut non

possint

357쪽

PRvDENTIA CIVILIS. 327 possint legi , jubebis apud te trans-lcribi; primum permittendo ut absens in multis, Iedleviter, aberret. Ita opera alicujus ex tuis, tamquam monitore te aut custode, rem ab

que periculo & suspicione ablata

C Α γ v et L X I V. Luando a conventu discedendum Q V v Μ vero jam captus es, & a conventis cogeris discedere seu captare consilium est, seu captantem eludere ; ostende primum,' te maxime cupere, quod ille pollicitus est: gloriare de lucro, optimaVeconditione : finge timorem , ne a conventis ille discedat; etiam submisso proxeneta , qui se meliorem conditionem pro illo effecturum polliceatur: urge, pete importune, quasi verearis, ne a pactis discedat, Ut tandem praestet: tacite enim fiet,

ut aliquid plus illa postulet: quod

etsi non satis videbitur, praesta I ac rursus per eadem conare illi persua-

358쪽

318 Hir RONYMI CARDANIdere, pinguem esse tuam conditionem, atque optimam ; illius tenuem atque exilem : donec illo augente postulata, liceat honeste tibi a conventis discedere. Quodsi haec via

non procedit, submittes novo S negotiatores, qui meliorem tibi conditionem offerant , aut quem tecum in hi contractum vituperent: donec

ille tandem poenitentia ductus, aliquid dicat, faciatve, quo pactum abrumpatur. Sed si nec in hos casus incidat, tum ad turpia descendere cogimur ; ad jurgia, irae provocationem: donec fatigatus &'toedio affectus, dissolvat pacta etiamsi publica fide tabellionis coaluerint. Velut apud Diodorum de Dionysio majore, tyranno: qui quum a Reginis, ob

eorum culpam, discedere vellet, frumentum ad alendum exercitum postulavit ; ut si non darent, eorum amicitiae renunciaret; si darent, fame eos subigeret: quorum utrumque obtinuit. Dederunt enim; inde cessarunt: sicque obsidibus remissis, urbem eorum cepit. Ita a

quod

359쪽

PRvDENTIA CIVILIS. 32'quod non numerata pecunia det,postulabis. Talibus uti licet adversus inimicos, insidiatores, aemulΟS,.quique gratuito te persequuntur 3 quibusque coiitroversari &c. aut oportere suspicaris. In omnibus autem , tam externis, quam domesticis, honeste excusatio sumitur coram eis, si ex eorum facto videaris laesus, vel in corpore, vel in re: ut si horam praestitueris, alia ille veniat. tum impeditus impingas ex celeritate, vel illi intentus, in januam I aut Vas pulcrum , licet exigui pretij, frangas. CApvT LXV.

Proxeneta.

QV AE vero per alios agenda sunt, auxilio proxenetae indisent. Eligatur ergo vir impiger, callidus,

tionibus , venditionibus, famulis conducendis, verba loco preth h bentur essicax in rationibus & argumentis, promtus, &occasionum

360쪽

33o Hi ERONYMI CARDANI maximus captator i solet enim in proverbio Genuensibus esse, Debueras, quum calidus essem, recipere snunc cogitavi ; exercitatus in Om

nibus hujusmodi negoths , quod

summum est denique. Hunc ergo tibi amicum, tamquam te ipsum eE-cies : si fuerit ille in amicos suos gratus & fidus, & nunc non abhorreat ab amicitia tua , & qui honoris ac existimationis majorem quam Opum curam habeat, tenaxque sit

amicitiae: f& qui J non nulla in re

excellat, sed in omnibus mediocrissi : nam qui plurimum excellunt, & adeo in singulis minutis attenti sunt, maximos solent admittere errores. Hunc sic ad amicitiam tuam allicies. Α P v et L X V Ι

Proxeneta quomodo in amicitiam alliriatur. IMvLA te oblectari omnibus, quibus ille delectatur. Curabis ut tua consuetudo ei non sit inutilis, , seu

SEARCH

MENU NAVIGATION