Hieronymi Cardani, Mediolanensis, Proxeneta, seu De prudentia ciuili liber; recens in lucem protractus: vel è tenebris erutus [elektronische middelen]

발행: 1627년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

pRvDrNTIA CIVILI s. 33I seu lucri occasiones offerendo, seu donis saepius exiguis maxime eduliorum alliciendo. Si ambitiosus est, extolle, si laude simplici contentus sit. Coram teste ne umquam cum illo contenderis; nedum ut queraris, aut reprehendas, vel accuses: solus quum sis,licet modeste atque amanter admonere, hac forma. Emit gratia exempli l pluris aliquid; dicas,

Bonum est, ac commodum, licet aliquanto carius , aut, Melius forsan fui stet conditionem priorem recepisse; aut, Si occasio tulisset, praestabat aliquantulum expedi are. Suos

utpote filios ipsus, J & uxorem

juva, quum potes; & , si merentur, lauda: aliter, ne eorum feceris mentionem. Eum saepius ad communem mensam invita. Nihil enim hoc lenocinio ad conciliandam benevolentiam accommodatius. In domum ne receperis. Nimis enim familiaris& assidua consuetudo, Odij aut con- . temtus semina parit: tum maxime propter suos, tuosque: nam conjuxquos diligit, uxor odit: nec tantum

362쪽

HirRONYMI CARDAMI apud alios fidei habebit in tuis nogorijs, ut qui servam operam habe-

Ie credant. Iuvat tamen uxorem

uxori,filiosque tuos suis conciliasse,s probi sint. Blandus erga illum sis,

ac comis: in eoque genere sermonis saepius versare, quo maxime illum gaudere ac delectari animadvertis: tum maxime ex obliquo, & a latere quasi , commemora quae ille prudenter tractarit, & utiliter tibi. Nihil magni feceris clam, quod resci- 'scere possit, cujus illum prius non admoneas: aliter occulte prorsus id age. Si tandem sciturum id coniecte-TIS, nec e re tua sit, ut sciat, tum prius

age ; deinde accusa temeritatem tuam. Equidem mala merx est, si non

pati velit quicquam te sine illo pos-ie; quum & tu, praeter tuam negotiationem , omnia illi libera rel1nquas. Quam potes cum illo familiariter Versares atque sic, ut nulla ex parte amicitia illi tua gemitus sit. Secreta, quae tuto potes, illi communica: & quantum illi gratum est, non tibi, utere cohsuetudine ejus.Neque . illum,

363쪽

pλvDENTIA CIVILI s. 333 illum, neque suos umquam contemnes, aut irridebis. Non jurabis: & si tibi non credat, ridere satis est. Neq; enim amicitia patitur, ut juramento indigeas. Secreta narrantem tibi, auis dies ; non exiges, nisi necessitas coingat. Sine illo esse nolis in rebus jucundis: deducitoque tecum ad ve nationem, piscationem, atque aucupium. Nil triste quod evenerit, commemora ι nec si in aliquo erraverit. Ludo latrunculorum, aut fritilli,aleae ve, cum illo,sed nulla pecunia laut perquam exigua)proposita,

certa. Levis enim illa certatio amorem fovet. Quum quid recte tibi ipsius causa cesserit, fac ut omninollius portion ' habeat;ue umquam te ossicio, au lucro, quod ingratus rga eum fueris, suspicari possit. Ininicos illius fac quam maxime id ibi tutum fuerit ut odio te haberea telligat. In ejus casibus adversis OIeas. Mutuum quum dederis, eo a imo da, ut dones: sed, si major pernia sit, publica fide interposita,usatus mortalium casus. CAPYT

364쪽

Proxeneta us . T ergo Proxenetae opera utariS, exemplo docebo. Fac ut vicinum agrum emere in animo tibi sit. Proxeneta per alium sibi notum tentabit, an venalis sit &, si venalis sit, quanti alij licitaverint: quam vero pinguis sit; quanti locaverit ue liberne sit, an alicui pensione addictus :tum Vero, an commutaret, si alius ager ipsi proponatur: sic ut, quod animo est, semper sit, quod rescia scat. Inde illius procuratoreS ac amicos promissis corrumpe i & agri mensores , si opus sit, pecunia data s& generaliter, qui vel mensura vel aestimatione sallere philunt. Solent autem in emptionibus, ejus quod infra justum .pretium est, in venditionibus supra, certam portionem

illispolliceri. Memineris aurei illius dicti : Auro nihil Eine impervium. In hujusmodi tractationibus saepe

occasiones occurrunt, ut alios eliga . proXenetas. EX proxenetis enim,

a. amicos

365쪽

PR DENTIA CIVILIS. amicos ; ex amicis proxenetas facere oportet. Nec mireris, hujusmodi negotiationem totum requirere ho-naanem, quum in Illa existimatio,

opes, salus, amici, denique tota humana felicitas consistat. Expedit autem scrinium habere cum loculis: cujusmodi nunc magna est copia: in quo separatae sint rationes agendorum: quas vesperi aut matutino considerare oportet ; atque inita ratione negotiari. Semper autem memineis ris, nihil in humanis melius esse obia servatione occasionis, seu oporteat

differre . seu properare . Atque illud cogita ; quotquot felicitates tibi evenerunt, si vel paulo plus distulis-sAS , quantumvis mUnae essent, iunihilum redactae fuistens Vixque ulla est tam constans occasio quae commode J per annum proferatur;

paucissimae, per menses; non multae etiam, per dies: plures etiam sunt, quae momento evanescunt. Quamobrem oportet hominem, qui velle bene esse fortunatus , intentum in singula momenta esse: & proxene-

Disti.

366쪽

HIERONYMI CARDANI tam similiter haec observare. Sed ut celeritas est maxime necessaria; ita nec oportet tantum silli J assuescere, ni differre non possis. Fraepropera enim festinatio, multorum errorum praeter id quod causa sit, etiam facit, ut qui tecum negotiantur carius Vendant, tamquam cupido & morae impatienti. Itaque modum in omnibus servari oportet, & non solum J medium tenere, sed potius versipellem esse. Porro proxenetae usus & probatio quincuplex est ut apud Demosthe

nem de salsa legatione postquam

legati & ipsi veri proxenetae lunt , etiamsi privatorum fuerint: P renunciatio verorum: consilium utilium:

executio mandatorum recta : tem

367쪽

Capuae LXVIII G uomodo eum tanta improbitate , ho- mimum conversatio flare possit.

QVvM vero mortalium genu Sadeo pravum sit 3 animisque alii viperinis , alij vulpinis , certe

quam paucissimi lut dixi in qui hu

manitatis aliquid retineant , sed prorsus omnes ferini sint ue licet alio atque alio modo feritatem illam suam explere nitantur , & pro lucro tam anxie & crudeliter , tum pro ambitione vel odio minimo irritari soleant , quasi de vita decertent omnibus viribus, atque consilio; nisi pensi, non Deum, nonjma, non

fidem,aut aliud quidvis boni h bentes e sed omnia illa decora risus, blandimenta, gestus sint, velut eo rum qui feras occidere, aut boves in macellum ducere volunt, plen insidijs, &summa crudelitate; idcis,co dubitare quis merito posset, quo modo societas humana, cong gartionesque ac commercia tamdiu manere potuerint quae licet intM: Ρ diver-

368쪽

338 HIERONYMI CARDAN et diversarum urbium & regionum accolas gravis sit, & valde inhumana , ac etiam antiquo tempore deterior, imo sane durissima atque miserrima, nihilominus qualiscunque tot seculis durat: &, quod majus est, rarissime ad illud extremum improbitatis atque saevitiae devenit. Videturque hoc malum simile suctibus maris: qui ubi se attollunt, antequam ad summum deveniant, sponte concidunt e ut videatur , quemadmodum in illis,quod a natu-xa retrahantur , contra naturam

emergant, habere in se aliquid, quo subsidat & deprimatur: leu quod hominibus meta constituta sit consulto: quam quum quis excedere nititur, corruit fervor ille animi, &se . xitas hebetatur atque' retunditur eseu quod ipsa rerum series hoc postulatue mortalis homo, imbecillis, 'in supra vires solum audax. legibus, Teligione coercitus, opum cietate obtusus P labore assiduo fatigatus,

inconstans, ferociam tantam retine

Le nequeat. Quibusdam laudis cura

369쪽

PRvDgNTIA CIVILIS. prosuit. Advenae etiam ipsi habent, quod tueatur illos: conveniunt cum principibus civitatis, communicato

lucro. Velut hodie Iudaei. Expedit enim tales esse. Nam praestare posse sunt, quae non possunt clyes ; &volunt id, ad quod cogi possent: ci-

es autem contumaciores sunt. Plu

rimum etiam posse credo ad tutelam miserorum , eorum defensionem ,

qualiscunque sit: qui etsi non possunt ferire, multis tamen ictibus, defatigant victores, hebetant gladios; ut eos postmodum tardeat longi laboris , segnioresque ad alios aggrediendos reddantur', quamquam inermes. Vtcunque sit, experientia ipsa docet, non es se infinitam nostram hanc nequitiam; sed retundi aetate, casibus, pugna ipsa. Quo fit, ut numquam supinos nos offerre praestet, misericordiam implorantes; sed pertinacia effugientes calamitates, & potentiorum oppressiones , nihil habere tutius, ad quod refugiamus: resistentes enim virili-t CT, Exemplo edocti, discedere illos ueP a. &ad

370쪽

3 o HIERONYMI CARDANI& ad molles, segnes, & qui in misericordia & fide spem reponunt , Opprimendos se conferre : tum ob id praecipue, quod, ut in Fabula Sibyllae apud Meschinum, de vitent ne sub proprijs formis bufo num & viperarum videantur, & ut illae visae maxime indignentur. Solum contigit ad extremum improbitatis devenisse , in populos Novi Orbis quod Reges latrocinari permiserint: illi vero un- diquaque rudes & imbolles, & exemplo suo damnati Anthropoplaagi: siquidem & spes pecuniae maxima. Verum praecipuam causam, & quae invicta est, consuetudinis & amoris hominum squamquam labefactata

tot modis esse reor, naturam communem : vehat in belluis ipsis conspicere licet. Quum enim omnia beluarum ornamenta in homine sint praecipua, consentaneum etiam est,& hanc maxime necessariam & de coram , juc damque in hominum natura eminere. Indicio cujus, est conjunctio sanguinis, quae potentissima est apud omnes gentes, etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION