Hieronymi Cardani, Mediolanensis, Proxeneta, seu De prudentia ciuili liber; recens in lucem protractus: vel è tenebris erutus [elektronische middelen]

발행: 1627년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

PRYDENTIA CIvILis. 3s, tua collusone, velut cum pharmacopolis , tonsoribus, chirurgis, obstetricibus. Hoc enim pactione repecunia honestius esse ducunt: nam& ad existimationem facit, & amicos comparandos. Vbi ergo magi stratum, aut profitendi munus obtinere velis, diligenter considerandum, quis possit praestare. In congregationibus enim soIent munera

esse distributa; singulis in aliorum

fraude conniventibus. In collegiis similiter, in quibus publica res, aut pijs locis addicta tractatur, vendunturque aut loca latur praedia, singulis solent addici sua: cum quibus si pae istaris , rem actam puta. Quit hoc non intelligunt, frustra quaerunt talia. Quodn modo, quando titulo h stae, es proclamante tubicine, vendi& locari solent, ad illos perveniant,

carius emunt multo , non modo

quam illi, sed etiam quam res ipsa

valeat. V t ergo in colliriores recidat hac arte utuntur. His qui emere auτconducere se velle fatentur, submittunt qui varijs modis rem infament;

382쪽

3s 2 Hi ERONYMI CARDANI& conditiones etiam intolerandas proponunt, aut illi, non alijs: quas etsi quicum eo ςonnivet, invitus recipiat; ipsi tamen hortantur, pollicentes quod & praestant conditionem dissoluturos ijdem 3 etiam qui submittuntur , longe minore pretio facturos ut habeat promittunt, alios non plus obtulisse , interim res aheri datur. In obtinendis etiam cut dixi muneribus publicis , cum uno qui possit paciscaris oportetialios ne alloquere quidem, nisi jubente illo. Nam ubi commodum unius agitur, quoniam

singuli qui possunt quidam enim

sunt qui nihil possunt, aut omnino nolunt in eadem navi sunt, omnia alia silent: dico, amicitiaejuS, preces, intercessiones, & conjunctio nes necessariae, & potentium etiam minae. Metallo enim pecunia constat: & ob id mentes hominum pecunia lapidescunt. Haec enim Me

dusa est quibusdam ex his: quod

ferme totum negotium in his utum

est ι & ipsi constantis fidei cogimur

antea

383쪽

PRvDENTIA CIVILI s. antea numerare. Nil violentius, nil certius horum negotiatione, quum

omnino rem conncere velint: nam

nec retinere, irrito successu pecuniam volunt ; & reddere tam puder, quam piget: Si tamen contingat ut praestare non possint ue aut reddunt, aut omnino in aliam occasionemrejiciunt compensationem. Solent sub cervicali qui dant condere. pudet enim manibus accipere. Longe hoc tutius & holi estius existimatur, quam promissis agere 3 quae nec urgent, nec secura esse putant, nec ulla via, ubi obtinueris, si non dederis,

exigi possunt. E si autem haec incognitis via paratior, quod persaepe ab amicis recipere pudeat ue & sine

pecunia tamen , quod illis venale est, praestare nollent. Dices forsan, Quae pessima conditio rerum , &maxime egregiorum virtute VirOzum 3 postquam non nisi emtis honoribus licet asscendere t Sed habent tempora quaeque sua peccata. Atque haec minora sunt, quamqu'olim, quum omnia vi ac scelere gergentura

384쪽

HigRONYMI CARDANIre,mr: nec honoribus tantum fraudabantur, sed vita eripiebatur innocentibus, virtuteque praestantibus. nunc sunt ad avaritiam versa. Sed mitius est longe hoc malum s quandoquidem, ut dixi, necessarium sit, quamlibet aetatem suis viiijs labo-Tare: maxime quod virtute praeditis haec eadem via patet, & eisdem loci. ge facilior est. Gods amici poten . tis opera uti velis, nec tamen in illius arbitrio res est, insinuatione opus test: velut si dicas: Scio quanto studiorem tractaveru, se quod Principis causa, tum mea , id per te facturus eras; nihilo secim id escere non debet, ut beneficjaecepti obtiυiscar. Tum vero sic

te geras, ut omnes actiones tuae liberalitatem & magnificentiam redo- Ieant. Quum Bononiam Venturus essem, potentes quidam nuncium Senatus corruperunt, ut nefanda de me retulerit; ut vix, & turpi condiatione, receperint. Et quum omnes actiones in me in culpatae ess cnt, in

illo foedae; fortuna quoque secunda mihi, & Principum favor, ipsi

. Omnia

385쪽

PRvDgNTIA CIVILIS. . omnia adversa; vix tamen tum aequa conditione 'retentus sum ue nullam

aliam ob causam, nisi quod error

alienus, qui ex aetnulorum dolo oriaginem traxerat , eosdem magis inisTensos redderet, quod mea integritate convim essent. Itaque tantum ille solo dolo assecutus est, quantum ego cum tot non poenitendis dotibus, Principum favore, & bona Fortuna. Quid futurum erat, si aliquid defuisset Est etiam genus intermedij nobilius in hujusmodi causis, quod nihil

non posse videtur, religionis fultum autoritate. Nam & blandiths deli- niunt,& rationibus suadent; dc quod majus est, deterrent; ut si non cedas, impius videaris e tibique non solum metus suppliciorum a Deo, sed a legibus Principum incutIatur. Sunt autem Coenobitat in hoc fgenere, J mendicantes ; non omnes,

sed pauci quidam praecipui, & ob

opinionem vulgi formidabiles, re ob legis autoritatem observandi, scob jura sacra terribiles. Incredibile est,

386쪽

Hi ERONYMI CARDAN rest, quam levi ex initio gravibus te periculis objectum videas. Itaque his domestici ad bonam frugem a Principes ad concordiam revocan - tur. Vide in Itinerario Indiae, Fratrum Iesu modum; & ut ipse didici ab eis Vide & Seet. io 6.ὶC Α P v et L X X I I. Res periculosa quomodo tractanda. TN fravibus rebus & periculosis dissicile est proxenetam invenire, ac impellere: tum maxime, Ruod levibus fidere haud tutum cus prudentes refugiunt. Oportet igitur eli

gere iratos illi cui male vis; J &

quia invident, avaros: Nam & prudentes his causis desipiunt, & constantes evadunt leves. Quodsi solus hoc non potes, fuscitata factione, Opus aggredere. Verum teipsum

haud detege; sed per alium id age;&sic, ut unus uni congrediatur.Versabiturque amicus ille tuus cum ΡΟ-tentibus palam conjunctissime; ut qui cum illo tractant, uultum majus immi-

387쪽

imminere S malum J sibi intelligant,

quam si per eos dolus detegatur. In tentando autem id essiciat proxeneista, ut ille prior se prodat. Tum vero quasi per gradus illum sequere, arra, bonem ex pollicitis arripiens r Onerabisque eum promissis , tantaque

spe implebis, ut nihil ad cumulum possit accedere: quin imo, si apollicitis deficiat, ab alio nil hujuunodi

se consequi sperare queat. Res autem ipsae per necessarios tractentur. raro enim sic deteguntur. Duo enim sunt maxima in humano genere vincula conjunctio sanguinis, & consuetudo. Iuvant etiam affectus acres, Verba generosa, causae, honestae observationes. Et ut in deteris

rendo prima ratio a fine ducitur ita in exhortando multum valent J exempla, dolor injuriarum, spes. Vbi vero persona negotio idonei desit, compelleris autem improborum conspirationibus δc periculi metu ; aut de honore periclitaris, velut de dedenda arce: ut majus si

'. dedecus .

388쪽

H1IRONYMI CARDANI dedecus in autoritate, imitare piscatores, dum trudunt pisces in retia; circumscribe difficultates, ut semel detrudas in cassem. Si subterfugit, ves imperitia, vel quia te oderit, lubstitue personam ad quam confugiat. Si ad te redit, levibus difficultatibus objectis quasi invitus eum recipe. Si recusat personam,abjiciendus est: si ardenter in eam fertur, consilio probato , difficultatibus gravissimis ex persona objectis, illum vi deturdes in vota tua. Haec via securissima esst, atque honestissima. ν' CAPY et LXXIII. vomesticorum sollicitatio: eautio Γ Ο R R o domesticorum sollicita-- tio, maximum scelus est, & ad

proditionem refertur; nec usurpan da; nisi ad tutelam suam suorumque; εc ubi gravissimum vulnus injuria: sine causa acceperis: neque scio an liceat. Eadem vero ratio est sollicia

eandi domesticos, dc amicos; sed

389쪽

PRvDENTIA C LIS. 3ssnon idem modus: multiplex autem finis: venenum, vis, furtum, dolus, α secretorum cognitio. inum omnia versaveris animo, cogita

etiam illud: quod homo es, quod brevissimo tempore hic mansurus; ac simul de aeterno, ubi rationem sis

redditurus. Si nihil profecisti, quid

superest y periculum, infamia; cou- scientia quoque teipsum multo esse- cisti deteriorem : Deum offendis Optimum Maximumque. Denique pro qu o Z pro felicitate λ nulla in homanis est. pro injuria r proditorem te facis, ut minorem labem' eluas. Si occulte; quo 'doῖ si apertamvis esse ultionem; cur eris faut conaris J occulte sumere 3 Si pro utilitate λ plurimi periclitantur: Sc la tronis opus est,insidiari opum caus. se. Si securitatis; cur vis majori periculo te implicare 3 Denique quorviaisti ex hoc selices Oderunt a tores scelerum, ministros ; ministri, autores. Vnus suit hac in re singularis artifex, nostia laetate, Brilacus

Prorex Henrici Gallbium Regis:

390쪽

36o Hi ERONYMI CARDANI qui in illius odio perhi, quum omnia non solum scite, quod sui muneris fuit, sed etiam feliciter administrasset. Reges tamen caVent, quasi comis muni quodam consensu , hoc no- stro tempore, a veneficio 3 quoniam hoc malum commune est,& eos retidit subjectos cuicunque vilissimo scaloni: tum vero quod adversus tot spraesidia niti nolunt. Ministri vero horum non solum Deo ac daemoni- lbus, sed etiam ipsis autoribus sceleris, & magis quam alijs invisi sunt. Nam per Dei favorem protrahere etiam diu vitam licet; per scelerum autores non licet. Seditionis occasiones oblatas recipiunt ipsi, non quaerunt: eadem causa scilicet, ne obnoxij sint poenae talionis. At in bello arces sollicitant, & urbes adseditionem et omnia praeter veneficium & principis caedem lieere sibi existimantes. Porro cura haec multiplex est: adversus ministros, & illorum corruptionem, & opus. Vtpote adversuSPpus , ne occidant , ne venenum exhi-

SEARCH

MENU NAVIGATION