Hieronymi Cardani, Mediolanensis, Proxeneta, seu De prudentia ciuili liber; recens in lucem protractus: vel è tenebris erutus [elektronische middelen]

발행: 1627년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

PRvDENTIA CIVILIS. exhibeant, ne larentur, aut spolient; ne corrumpantur literis, colloquijs , muneribus ue & si corrumpantur, ut praesentias : adversus ministros ; ut sint boni & tibi amici atque sapientes. Initia proditionum asceleratis , vel ira, Vel metu, vel inopia sunt. Canes, etsi iracundi, a proditione maxime sunt alieni, quod ira eorum brevis sit: contra pertinaces timere oportet. Prodito rum tria genera sunt: subjecti, oblati, & quaesiti, seu corrupti. Subjecti multi in bello inveniuntur 3 praecipue apud nos, qui mercenatio milite utimur. At apud Romanos, quamquam nullius flagith, quantumvis maximi, exemplum defuerit, neque apud Turcas umquam invenies, qui arcem vel urbem alienigeno hosti prodiderit. Sed hie non est scopus, nisi ut intelligamus, securiores nos esse inter noltros, quam

inter mercenarios. Illud inquisitione dignum, & ad rem nostram necessarium, cur in bello hoc saepius accidat, quam in privatis domibus squum

392쪽

HIERONYMI CARDAst quum tamen periculosius sit, id agere in bello, ubi duces vitae & necis amplissimum jus habent ue quum quantacunque suspicione homines illis occidere liceat 8 Hoc volui dixisse, ut intelligeres, majus esse prae sidium in non habendo graves hostes , quam in potestate: Majorque est in paucitate ministrorum securitas, quam in multitudine exploratorum. Nam nunc de suppositis proditoribus agimus, quorum copia primum minor est privatis, quam Principibus , praemia exiliora &incertiora in illis etiam,quam in his; pauciores custodes, sed diligentio-Tes , ac magis Ocnlati. Dum plures sunt, singuli in alios hanc curam rejiciunt. Quod parvum est in Principe, maximum est in privato: in quo etiam usus hic autem plurimum potest deest. Itaque oportet nec Principes nec potentes viros sibi inimicos facere, nec vindices, s aut vindictae cupidos, J aut vioIentos, tenacisque irae : Cavere etiam abiniuria, maxime gravi , ut nece fratrum

393쪽

PRvDENTIA CIVILIS. 36situm, aut filiorum ; aut publica, ut stupris uxorum, sororum, filiarum; tum vero sine caussa. In reliquis longa res , & dissicilis, & non parvi sumptus, tametsi ab initio secus videatur, supponere proditorem do mesticum. Quum bonos scorrumpere J non liceat, mali eadem spe, S 1ecuriore, prodere possunt insidiatorem. Quid si ille, ubi dixeris, recuset ξ an non perpetuo, donec vixeris , in illius potestate es, ut te detegat ὶ Quid si recipiat, nec agat; quid egisti Θ sumptus, periculum ,

anxia cura, nullo commodo. At amicus est . qui scisὶ At beneficia in illum contuli. ob id solent maleficio reis

munerare.' QRin etiam miramur tot

fuisse ingratos ξ & damnamus frustra saepe: multi quum beneficium conferant his de causis; quod ubi illi resciverint, merito ingrati sunt 3 ut iii quibus beneficium perierit & .injuriam acceperint. Propterea non tam

Deile facta, quorum causas ignoras, damnabis: sed potius vitam illorum iaspice. Sed erit conjunctus. tu ab

394쪽

36 HIERONYMI CARDANr

illo si sapias cavebis, quem tiroderis. Neque enim occlusis oculis recipere debet domesticos in domo,

qui sibimet parari insidias seu facto

tuo scit, seu ob invidiam, seu ob spem aliquam successionis. His enim tribus caussis homines hujusmodi periculis sunt obnoxij. Sed eui ille periculo se exponit, qui hoc tentare audet i Et quum successerit, minus facile illi exit quidquam essicere, in quem oculi omnium sint intenti, Muispiciones pro saetis habentur. Deinde quid facturus es: hic tuus conjunctus ' an hujusmodi aliquid alias fecit' & quomodo rescivisti pSi detexit, quo tu versaris periculo tsi non fecit, quanto te periculo exponis, dum errabit, dum titubabit Fac ut succedat: habes qui te perpetuo emungat 3 quemque timeas, Meui. Haec autem omnia in Principe cessant. Propterea a Prine inus Min Principibus magis tim dum phoc quamminime & rarissime a privatis, & etiam in privatis. Ob id cardinales, quorum vita multis de

causiis .

395쪽

PRvDENTIA CI'ILIs causas praecipue huic periculo obnoxia est, domesticos habent domi educatos, & benevolos, ac nobiles: a reliquis, qui novi adveniunt, ca

vent.

Succedit casus. Hac in causa ea Vere Oportet, ne improbos &scelestos in domo alas , lusores, fures, adulteros, Dei contemptores, iracundos , & qui iram conceptam diu retinent. Tu vero ne quemquam contempseris 3 multo minus injuria assicias, aut mineris. Sed si boni sint .& frugi, leniter illos admone: sin mali suspeetive, statim amanda. Ab his qui nihil didicerunt metuendum est. nam nihil scire, maximae ignaviae, aut improbitatis, aut inge-n ij perversi, aut stupidi indicium

est. Quodcunque horum fuerit, ii mendum est. Nam ignavi omnes, qui mente nou carent, spem in scelere reponunt : Improbis scelera etiam sine praemio grata sunt. Per. Versum ingenium, leu furiosum sit. seu impatiens, seu leve seu maliguum , facile ad omne flagitium impelli

396쪽

3ός HIERONYMI CARDANI pellitur: nec minus stupidum, ex ignorantia. Perversa ingenia,& stupida, & levia,& fallacia, solum quod

praesens est considerant, aut quae imminent; alia non vident , aut videre nolunt ; dicentes, in arbitrio esse Dei, alij Fortunae. Horum omnium con veIsatio non solum suspecta, sed plena periculi est. B aro invenies ho-h minem, qui ex qua vis industria laboriosa aut studio viveres obitus sit,

qui ad hujusmodi facinora impelli

possit. Propterea sceleratis hominibus talia contingere solent, quod . horum consuetudine & familiaritate delectentur. Itaqu e si hos excluseris, etiam a periculo liber eris. Prae stat autem hujusmodi homines ablegare : non solum ob hoc, sed etiam ob infamiam & exemplum caetero- Ium, atque societatem ; ne alij polluantur, multaque alia incommoda, quae ad hos sequuntur. Est etiam experimento deprehensum, Musicos

militibus longe ad hujusmodi patranda proniores esse. Quare qui ab his timet, eorum, & quorundam

397쪽

PRvDENTIA CIVILIS. sacerdotum pauperum, consuetudinem fugiat. Qui enim jam Deum spernere didicerunt, quomodo quicquam magnum esse . poterunt existimare ρ Sunt etiam instituto a laboribus alieni. Hoc autem docuimus esse initium omnium malorum;

ut prodigiosa uostris temporibus acciderint. Multique ex his c vix

alius ullus ad me veneruot, rogantes enixe , ut venenum edocerem.

Inter quos Mediolani unus quotidie ferme hac causa me vexabat, nescio quas fabulas in medium. adducet S. Et f erat J certe adeo in ceteris suavi ac lepida consuetudine, ut ego lplus angue hos homines odisse

- leo )tum non ausus sim cum tanto scelere illum pro lsus domo extur

barea

Sequitur tertium genus illorum qui corrumpuntur ab inimicis; quo- Ium major longe copia est & faciliatas. Vix enim pro centum hujus generis, priorum unus inventus est. Nam ut illa rara, quae ad casum, MeX constituto referuntur, ita hoc fre-

398쪽

frequens ; quia lut dixi facilius ι α

commune est principibus atque privatis: tum vero venenum magis timendum est. quum persona & causa vilior est , tu autem nobilior, & ab armorum usu alienus; & vis ipsa severioribus legibus vindicari solet. Omniu tutissima custodia est uxorum bonarum: sed si malae sint, ipsae sunt miniarae sceleris. Ob id sorores & filiae, optimae sunt; inde materterae, atque ejusmodi; velut fratres, filij que. Nullumque tamen majuS, quam ex hoc scelere, periculum et quum tam multa mors sit iplius familiae , quam etiam solius domini. Et non defuere qui praegustarent, seu muniti antea praesidio; seu securi, ob paucitatem. Qilis enim deprehendat aut coarguat hujqsmodi

hominem tamquam facinoris autΟ-rem Z Nec tamen censuerim uten,

dum in hoc periculo, Senecae consilio; qui toties perhi, vir fortis, ne semel periret. Sed juvat praemuni tum esse antidotis : incertum illis esse, quod edas: mandere sensim d

399쪽

PRvDINTIA CIVILI s. praegustare potum : odorari obsonia : communem habere patinam scamque postmodum dividere, sili bet. hoc autem in carnibus ac piscibus, licet non in ferculis, apud Principes consuetum est. Verum sumismum auxilium est in electione mi nistrorum , & eorum diligentia.

Tum vero in con versatione cura est

adhibenda. Tristes , cogitabundi, aut justo laetiores, suspicione pleni sunt, ubi caussa non apparet: states Jquasi deprehensos habeas, non Veneficij, sed sceleris saltem. quapropter statim amanda. Fieri enim non potest, ut qui ingens scelus patrare vult, animo & vultu, & verbis integre constet. Similiter ubi jactet se discede e velle, quum caussam non habet, nihil boni cogitat. Aut enim

extorquere pecuniaS a te vult, aut

scelus meditatur. Ob id enim praedicant multo ante se abire velle, ut patrato facinore liceat sine suspicione discedere. Praeterea, si retineas , invitas ad facinus meditatum; & quod tum perficere non audet , addis O caullatri

400쪽

caussam exequendi. Si simulat, malis Ius est . quid a malo boni sperare potes 8 Nulla te teneat misericordia, ubi volentes se praecipitant. Nullus amor, quum ipsi se odio habere , sua confessione testentur. Sed & qualiscunque inconstantia proditionis mater est. Securiores sunt pueri in hoc negotio viris, sed minus ad deprehendendum alios cauti. Vnus in ventus est, qui per puerum iacerum suum tollere conatus est : sed nota

successit. Submittere qui tentenis spectos, res utilis 3 modo rite peragatur : nam insontes in querelas erumpunt sine minis, aut apene; qui dolum meditantur, aud silant, aut gestu ac capite minantur , aut pauca obscura & ambigua verba profer Tunt. Iuvat& te praesente inimicum nominari ab alio: vix enim se continebit, ne vultu aut gestu quicquam

prodat conscius sceleris. Et prodest etiam saepius secreto cum apparitOribus colloqui. Nam qui conscius est tanti criminis, vix animo & lingua constare potest: nec tamen injuriam

SEARCH

MENU NAVIGATION