Hieronymi Cardani, Mediolanensis, Proxeneta, seu De prudentia ciuili liber; recens in lucem protractus: vel è tenebris erutus [elektronische middelen]

발행: 1627년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

PRvDENTIA CIVILIS. 37Ijuriam illi facis, aut te timere ostendis, quum plures adsint; Sc causam ignorat, qui insons est. Saepius accidit, ut ad venientibus iiistoribus, tanquam detectus est et, in fugam solus proditor se dederit.Fac etiam ut quilibet e ministris se fide praeferri putet ; & ut negotio praefectus, alios

observet: sic tamen, ut unum tantum suspectum habere te fingas. Cum coquo queraris saepe, cibos crudos este, aut nimis coctos, salsos, insipidos, amaros, ut gustare cogatur, modo huic, modo illi gustan

dum s quidJ offerens: quod facile

essicies, gladio succis salubribus, sed

pravi saporis, imbuto. Verum nulli acquiescens , multos non semel degustare coges. Maxima vero dili- - gentia uteris, dum aegrotas. Nam hujusmodi tempora proditores, ut oportuna, praecipue obserVant. Quo etiam errore sublatus est patruus meus Paulus Cardanus Antistes, &vir eruditus. At si non venenum, sed .fergum times, aut arcis deditionem, i necesse est scivisse. Igitur, praeter

402쪽

3 2 HIERONYMI CARDANr communes custodias , illud obse vabis , ut persona nulla incognita quemquam e tuis alloquatur: & si plus quam semel ad tuos Veniat,

etiam si puer sit, res suspicione plena

est. Solent capulis ensium aut pugio num literae condi. Dux peditum Su-succhus, dum Parmam circumdediciat Caesaris Exercitus, ipse sedens Florenetolae, per puerum capulo pugionis insertis literis, plusquam per duos menses continuavit solicita ' tionem proditionis cum milite in . urbe , quamquam non successerit.

Verum modus quo tantam rem ag

grcdiuntur, is est. Primum quidem observant ex his qui possunt, veluta secretis ue is enim optimus est 3 aut fratrem Praefecti, si tentare Praefectum in animo sit ; aut valde familiarem unius eorum qui alijs praesit: optimi autem ad hoc sunt lenones,& collusores j an illum iratum vi deant, aut pecuniae indigum 3 ip sumque per eum quem submiserunt

tentant verbis ambiguis, querentes

quod Praefectus vel Dominus ipse

403쪽

PRvDENTIA CIvILIS. 373 avarus sit, aut ingratus. Quodsi ille prorumpat, jam inimicum laudare incipiunt; tum procedente conspiratione scribunt, aut nuncium mittunt ad hostem. Sed si proxeneta est frater aut vicarius Praefecti, aut quisse cretis illi est, rem tentare solet cum Praefecto. Si mollem inveniat, si auscultet, jam res peracta est: proponuntur causae irarum ; spes ; liberalitas hostis. Atque hic unus modus est : cui obviam ire oportet per oculatos fidosque ministros; qui perpetuo de Domino querantur: quibus propositae sint spes ingentes. Filij. etiam Praefecti pro obsidibus retinexi solent. Atque in universum neminem sinere oportet in loco munito cum potestate, cujus vel non longa

experientia fides probata sit; vel qui non sit tibi conjunctus sanguine;

vel cujus filios in manibus non habeas; aut quem multis muneribus non demerueris, & certa spe majorum impleveris; aut illi idem uno ex his vinculis ei cui summam credidisti rerum devinctus sit. Quod si

horum

404쪽

3 HiaRONYMI CARDANI horum nihil facere potes, ministros omnes qui sub illo sunt,& secundam habent potestatem, e tuis constitue. Alter modus est, quum hostis apud se habet amicum ejus, cujus fidem labefactare studet. Nam si is in arce

est, tuto transmittit nuncium ad illam : si apud se, ab eo nuncius trannmittitur ad amicum quem tentare

proposuit. Eo fit, ut pauci ex ijs internunc8s propter has causas disi

crimen vitae subeant. Atque huic modo difficilius occurritur 3 Verumtamen eisdem rationibus. Sinis gulare tamen est in hujusmodi hoc observare , ne quisquam admittatur in locum munitum, nisi omnibus excussis ; capitaleque sit, quem quam privatim alloqui, aut audire. Vt vero tota Caroli-quinti Imperatoris vita plena fuit insidiis, quas illi Henricus Galliat rex, maxime per Brisacchum Proregem sui diximus Italiae, intentavit, tor opidis, urbibus ereptis, caedibus patratis; ita defuit locuples ejus historiae scriptor.

Verum inter tot exempla uniuS me minero S.

405쪽

inero ; quod tamen infeliciter cessit.Regebatur titulo Reipublicae Genua,sed vere auspiciis C saris, quum Ioannes Aloysus, e Principibus Fli scis, cum H rico rege, &Aloysio Farnesio regulo Placentiae, paciscitur, ut Genuam occuparet. Farnesius

quatuor millia peditum habebat, quos illi pollicitus est quum urbem obtineret: Massiliae habebat rex Gaialorum classem non parvam, & ipse

opem laturus. Omnes in hoc con veniebant, ut elluam e Caesaris manibus eriperent: cui cessura esset ; &quo animo inter se fidem servaturi, incertu est. Paulus Farnesius, Pontis Max. AloysjFarnesij pater, triremuFlisco concesserat, tamquamTurci-cas res depraedaturo. Hanc igitur

. dum armare se fingit, domu implet tercentis militibus , subditis suis:

Inde convocatis trigintaNobilibus, atque in coenaculo conclusis, literaS fictas ab Aloysio Farnesio ostendit: quasi ab illo moneatur, decrevisse Iannettinum Dauriam per Centu- Iionem Lexcarum eum occidere: Eade

406쪽

HIERONYMI CARDANI de caussa velle pr venire insidias Eo stis: Andream Dauriam in extremis Iaborare : occiso hoste urbem in libertatem redigere velle. Quumque ad haec verba illi & novitate rei Mmagnitudine periculi obtorpuis sent, eductum pugionem tradidit illis ; rogans, ut potius eum occiderent, quam paterentur a tam indigno hoste interfici. Qui aderant, timore potius, quam spe adducti, eum se- ' quuti sunt. Itaque in civitatem ex currit ue Giannettinum interficit, cum stodumque partem : sed dum classe solvere satagit, maris profundo mersitur. Illud mirae saevitiae indicium ruit, quod pridie Andream Dauriam alacri vultu quum salutasset, filios

Giannet lini, quos occidere destina.. erat, chare amplexus est. Sed audi . dolum d0lo relatum. Mittit Aloysus Farnesius gratulatu ad Α ndream Dauriam, quod euaserit, legatum Augustinum Landum, Placentinum optimatem, Andreas Dauria publice . quidem eum laeto vultu excipit: interim clam promissa ejus filio filia

407쪽

PRvDENTIA CIVILIS. 377Giannettini, cum dote ampla, paciscitur cum eo, ut Farnesium occidat:

quod & effecit. Apparet igitur, Fliscum nulla injuria, lad invidia solum

motum, tantum patrasse facinus.

Nam quamvis ab initio injuria magis ardeat, semper remitti solet: at invidia contra perpetuo crescit. Injuria beneficiis & ossiciis extingui solet;illa tam benefletis, quam etiam offensis augetur. Ita ut invidia: n hil tutius sit absentia : praesentia enim, & laudibus civium, mirum in modum augetur. Injuria praeterea metam in ulciscendo sibi proponte jacturam aut damnum illius; invidia sine misericordia est. Caeterum illud mirum, quo is tot Principes nullis ferme privatis injuriis, nec inimicitia Regum pressi, cum tot stipatoribus, interfecti sint; Andreas Dauxia, Regi Gallorum antea inimicissimus, modo Pontificis, occiso filio, vir decrepitae aetatis, per urbem cum puero ambularit, ultimaque sene- cta, atque multo post, in lectulo suo obierit. Cujus rei causam, quum saepius.

408쪽

HIERONYM1 CARDANI pius mecum expendissem, eam sere. credidi; quod inimici proprias ulci- scuntur injurias, fer venti ira; Regum ministri, alienas, nec irati: unde ai et piti animo & timido opus aggrediuntur ; ut nisi aperto loco, vel minus custodita urbe , vel sub ipso Principe, aut complice, non audeant talia. Principes etiam ipsi non adeo irritantur lob multitudinem nes ei orum ab injuriis; nec irritati adeo 'saeviunt, ob honorem ; & quoniam verentur liis vindicare modis, quiabus ipsi sunt obnoxii et verum potius ad ea recurrunt, a quibus non timent. ea sunt falsa judicia; quibus

etsi raro insontes occidunt Mntestamen dimittendo, spemaudaciae faciunt: atque sic perimunt reos, odii ignaros . . Qua de caussa pauci Ty- , Tanta nostra aetate occiduntur: olim. plures , quod si ne judicio interfice-xent cives. Ita qui etiam nostra aet te, Ob iram, antiquorum vestigia sequi voluerunt, a subditis occin sunt. Ergo eos qui manus illorum effugiis uni, exilio damnant, inde prostri.

409쪽

PRvDENTIA CIVILI s. 379bunt: ita per sicarios ex lege sine leget damnant. Hoc autem ulciscendi genus, quum adeo lentum est, paucioribus damnum affert. Quod si etiam pergant sin ejudicio ulcisci injurias, carnifices hi sunt noti, & viri

temeritatis improbae: unde ab amI-cis admonentur: observatur ex aula discessus, apparatus, ignota caussa adventus in urbem ; ut plerunque inanis conatus reddatur. Verum qui

sic suspicione laborat, devitet Aequentiam immodicam hominum, loca quaecunque obscura, consuetudinem cujusvis loci, solitudinem,no stem, homines ignotos, porticus, subgrundia, ollas pensiles, reditum per easdem Vias, pompas,& ubi mis-stia jaculantur, ubi machinae exonerantur, equis hastisque certatur. Vbi quis appropinquat, mentem adhibe- tos maxime dum praeterit. Plurimi

praeteriendo occisi sunt. Quem cum isque qui te sequitur, vel etiam pro cui, etiam pueros, jube observare. Solent enim hos ut minus suspectos pro exploratoribus mittere,

410쪽

3go HIERONYMI CARDAMI qui tua observent vestigia. Denique si res magna agitur , praemitte qui videant, an tutum sit iter ; ac consti- . tuto signo indicent, antequam inlaqueos incidas. Quit sic cavet, omnes evadunt. Neque enim quemquam oppressum vidi, nisi qui non praeviderit, aut qui contem ierit, seu non curarit, seu recte nou curarit. In litibus autem multo saepius exploratores submittunt: idque minus execrabile videtur ; quoniam non alienum malum, sed proprium commodum quaeri videtur. Neque adeo periculosa res : imo nec prorius legibus interdi et a: & ob id multo plures exploratores in veniuntur, quam in tanto scelere. Ergo illi qui minus mali sunt, adversario renunciant quae aguntur; alii male consulunt: pessimi sunt; qui etiam impediunt. Hos etiam facilius est deprehendere, quam alios, quod in minore periculo minus caute agant ues& tu non adeo timore praepediaris. Caeterum& ab hujusmodi insidiis cavere oportet, de longe facilius, quoniam alien OS

SEARCH

MENU NAVIGATION