Hieronymi Cardani, Mediolanensis, Proxeneta, seu De prudentia ciuili liber; recens in lucem protractus: vel è tenebris erutus [elektronische middelen]

발행: 1627년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

PRvDaNTIA CIVILIS. 389 usque statim rediturum se pollicetur, sed non redit. Si igitur ille tuo beneficio evaserit, aut aliquid adeptus sit, ad occasionem symbolum paratum habes. Sin de condition recipienda agitur, tunc tribus opus habes ; ut persuadeas ; ut praemium accipiat; ut respondere possit. Vt ergo persuadeas, ab injuria, a tyrannide ; & contra, ab honesto , ac liberalitate , & promissis, & a facilitate, atque securitate , ut respondere possit, transmittat fidum cum symbolo ad forum. Tunc tu per nucium cuncta declarabis: qui ubi estis sit, jam es in tuto; si alienus, nil fidas. Partibus concordibus facile est cuncta tractare. N e tamen sit in utramque partem proditor, obsides accipies sub eventu, filios, aut fratrem: si facturus est, sua nihil intererit; si gravatur, ancipiti est fide. Mas nitudo tamen praemij, & dolor ostensae,& vanitas hominis quandoque sufficere possunt; aut necessitas facti cogit. Si vero praetentaturus sis Principem , quem avaritia laborare in-

422쪽

3yo HIERONYMI CARDANItelligas, per intimum id agesi sed non ut illum , verum hunc ipsum. solent haee fieri per eos quibus tuto

arcana committere possumus: ne

que id importune,aut palam, sed sub justitiae praetextu primum; inde illo quasi eon dolente ad pollicitationem

devenitur: tum si certus es de fide, dabis teste non teste arcanorum cu-.stode. Si dubitat expositum , dabis chirographum sub quo velit trape-Σita. Summa autem rei est, ut justum sit quod petis. Nam injustam rem

pretio emere, turpe est, & duplex Icelus. Plus autem est in actione, quam in praeceptis.

Verborum vis.

F Vxτ A id dubitare expedit, tum etiam, quia docuimus tam dili genter habendam esse rationem eorum quae dicuntur; an omnia verba plurimum noceant, autjuVent. Certum enim est, plura in irritum excidere : alia tamen multum juvant:

423쪽

sed plura longe sunt, quae plurimum obsum. Scire igitur praestat quae sint,& cur haec plurimum juvent, aut noceant, alia in irritum cadant, seu bona seu mala. Quae igitur apud amicos, aut non inimicos, nec aemulos,

nec se periores, nec ab illis suppositos ad explorandum proferuntur, pleraque nisi omnino improba sint, - aut affectus plena in in irritum excidunt. Vnde rursus error eorum, qui hujusmodi personis sua narrant a quibus neque auxilium neque jacturam consequi possunt. Ad inimicos & aemulos directa, tum Vero ad amicos & potentes, si extra rem sint, juvare nil possint, &plerunque in irritum & ipsa excidunt. Possunt tamen obesse apud inimicos & insidiatores ; tum prodesse aliquando, si simulata amicitia contrario sub sensu proferantur. Quae autem plurimum possunt aut prosunt, J sunt quum ex composito res tra statur apud potentes, aut a potentibus subnaissos, aut apud eos cum quibuS ne gotium peragitur ; aut si cum explo-R iatoribus

424쪽

HIERONYMI CARDANrxatoribus sermo est, aut inimicis ,

tunc verba ad normam componenda, & plurimam habent essicaciam. Quae tamen iuvare deberent, sub iniquo auditore, & quae obelle possunt apud illum qui amicus est, eniluunt saepe inaniter. Ob id plurimis

visum est, verborum observationem non tantam esse debere. Verum talia Iuntur. Etenim si quis unam tantum gemmam magni preth, inter multas consimiles falsas obruptas cinere haberet, aut plantam aconiti in horto ; cogeretur & cinerem totum cribrare , de herbas singulas horti explorare, ne vel gemma periret, Vel Venenum inter cibos per incuriam misceretur. Ita quamquam non semper necessaria esset haec Observatio; ob periculi tamen magnitudinem, ne aliquando inter tot occasiones verbum unum excidat incompositum, quod ruinam afferat, aut omissum, quum dici oportuerit, perdat nos, summa diligentia opus est, ad verborum & sententiarum collo. cationem , tum praecipue in locis

publicis.

425쪽

publicis. Deinde quum sermo est

cum Dominis potentibus,aut magistratibus;tum quum de negotio agitur, seu ex composito, seu fortuito. Nam saepe accidit, ut quod fortuitum videtur tibi, ab illis ex comis posito agatur. Oportet autem animadvertere, quod qui captant, saltem duo sunt, leu simul veniant, seu

c quod artificiosum magis est unus

post alium , aut si se in audito collocent, aut si cum inimicis vel insidiatoribus, aut aemulis aut his qui ab illis submissi sunt, & maxime sub forma salutandi te, negotium sit. Porro in colloquijs maxime ordo facit admo vendu, tam ad laudem, quam vituperationem.Velut si quis dicat, Amo te, quod me alas, v euias,&erudias. Meditari autem oportet hoc, a fi- neoriginem ducendo, conversa ratione Verborum. Maxime autem si

dendum est hujusmodi verbis, quum beneficium quaerimus, & quum res est cum magnis viris, quae verecundiam illis movere possunt. Eam enim solum vereri videntur. Qua R et obrem

426쪽

3 4 Hra RONYMI CARDANIobrem ad illam componenda est animi ratio 3 atque illi insistendum.

Exemplum autem verborum compositorum ad essicaciam, quum sententia eadem fuerit, tale est; ut si cui . persuadere cupias, non oppugnan, dum amicum tuum, dicas, Displices amicis tuis, atque illius; quasi dicas, omnibus. hoc est dehortari. At quasi hortaberis, si dicas, Displices amicis tuis, atque inimicis. Quis enim inimicis displicere non cupit Illius tamen amici scilicet, qui oppugnatur ) inimici sunt ejus, qui oppugnati

Homines quomodo eaptandi, iuxta conditionem unim cuiusque.

DRo singulorum igitur administratione, quinque haec observare decet. Primum, ut propriam atque hic descriptam tractationem attingamus; inde ad generalem deveniamus, in qua praecepta continentur ue post ad singulorum tractatio

427쪽

PRvDENTIA CIVILIS. 39snem generalem ; deinde ad similia, ut pro amicis, de sochs, pro his qui extra patriam sunt, ad exilium; demum , quod omnibus maius est quandoquidem singula complecti infinitum fuisset ad methodum, qua

tractatio illa inventa est, omnia redigere; & ex unaquaque minutissima scrutari, atque invenire. Pro ponamuS autem quomodo quemq; captare liceat. Id su mendum est a praemio ampliore juxta conditiones hominum, mores, se um, atque aetates. Captantur ergo trifariam :Rut quia proponimus quod praestare

possumus, sed non praestamus 3. aut

quia pollicemur ; supra quam praestare possumus , aut praestamus; aut

quoniam praestamus pollicita, sed illa non sunt ei quantum persuasimus utilia. Ergo simplicibus plus pollicemur, quam praestare possimus 3 credulis , quod praestare nolumus; imprudentibus, velut pueriS,adolescentibus,mulieribus, quod utile eis non est. Avari simplices persaepe redduntur desiderio magnitudinis

428쪽

396 HIBRONYMI CARDANI dinis praemij obcaecati. P Otentes sa-cile captantur:sed captati periculum asserunt grave. quapOpter captar . eos convenit in nis quae illi non. magni faciunt: aut ubi captaveris ,

alio eundum. Ob id ab his qui sedem

firmam non habent, omnes caVent.

Pauci enim quum possint evadere ne captentur , summum praesidium est in ultione: quam quo modo sumes de eo qui circumvagatur 3 praesertim incognitus , & mutato nomine, atque praenomine: quod facere solent circulatores, & sycophantae in demum ubi captatus non potest re- stire, se captatum ; aut quo captatus suerit Propterea magna industria utuntur deceptores, ut plures id agant: quemadmodum &tu resatiam; praecipue domestici. Scio unum esse e tribus: sed quis sit e tribus, nescio. Captantur facile singuli in his, quia hus delectantur: mulieres in orna mentis, senes in lucris, juvenes in ma's. unde Comoediarum origo.

Ob id magnitudo lucri,praesertim ab ignoto vel advena proposita, plena

429쪽

PRvDENTIA CIVILI s. 397 , est suspicionis apud cautos. Utuntur autem captatores multitudine Verborum: non solum ob rationes quas adducunt , sed ut obtundat audientem, ne possit cogitare. Quamobrem

hoc praecipuum est signum captato-

ris, praeter conditionem, &c. Cap-

tare solent nos imbrobi ex improxi- adorti, tum magis quum illos tu

conveneris alia causa: nam maxime, .

ni caveris, inconsultum adoriuntur, i lde tuo negotio cogitantem: in quo forsan illum sperabas meliore con- ' .ditione aggredi. Ideo supremae calliditatis indicium est, quum a pro- posito te divertunt, tum quaerut quae concedi non possunt. Vbi tu nega- ,

veris , statim subhciunt, ut saltem , hoc negare nolis. Id autem est quod lconcupierant: Duplicisque generis esse solet: aut minus tibi grave, quam primum; aut etiam, si omnino simplicem te existimaverint , gravius etiam, solumque quod alteri subjectum sit, & dictione illa, saltem, α 'fuco aliquo verborum,&importu petitione, atque imprudenti, tum

430쪽

398 HiERONYMI CARDANI improvisa nimis, & nullo temporis spatio ad cogitandum dato, in tanta anversione rerum j levius visum. Ob id exspectare solent, ut tu,siamquam imparatos,prius illos aggrediaris. In remunerandis benenciis aut os.ficiis, te ipsum exhibe datorem, ubi uantum oportet dare velis. Nam

u per alios dederis, jam iiji excogitabunt te sn0M id saltem dedisse;

plus forsan etiam' dedisse, retentum. ministro. Vnde cogitatione maius

ossicium vel beneficium s concipiunt.J Vbi resciverint non plus datum, statim minus quam conveniat

tum existimabunt,atque contem' nent te ι aut saltem . aegre serent, sa-,

tisfactum non credontς . . .

CAPUT LXXVII. Amicorum Um . ctfamiliaritaM. ΛvE N D v M insuper est; ne nO- vas amicitias in ortune peten do, auxilia & pecunias, aut mutuum

SEARCH

MENU NAVIGATION