Hieronymi Cardani, Mediolanensis, Proxeneta, seu De prudentia ciuili liber; recens in lucem protractus: vel è tenebris erutus [elektronische middelen]

발행: 1627년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

PRvDENTIA CIVILIS. 399 amicitiae, necdum longa consuetudine& officiis confirmatae. Observandum est etiam, ne in adeundis

amicis, vel aliis, intempestive quid

agas:& ne tam diu maneas apud eos, ut cogantur vale tibi dicere. in potius, quum Vides illum aliena curantem, aut tacentem, aut Oscitantem, aut cuipiam rei necessariae incumbere Volentem, antea discedendi veniam petas. Cogita id tecum pnegotioso viro eripi quicquid petie rit faut perieritJ temporis: Aut enim lucro aut tibi deputatum esse: quod

si lucrum non adfers, importune advenis 3 nisi sua causa: Nam periclitanti succurrere, pro lucro poni debet apud civilem virum. Si autem discessuro te, & veniam petente,n O . os aggreditur sermones, intelliges quam cupiat te manere. At qui divites sunt, hoc non cogitant; sed patientia impeditorum absque fructu abutuntur. Hos eludes, dicens, nuncium epistolam praestolari. Sed si notae sit petulantiae vir, per nuncium hac excusatione illum ablega, ante-

432쪽

4oo HIERONYMI CARDANI quam ad te veniat. Potes, si libet, praefatus per internuntium temporis angustiam, & negotii necessitatem, admittere; & dum dimittis,tum gratias agere: nam etsi hoc invitari videatur, fatigatus tamen intelliget,

non redeundum. Amicos autem veros, & ad amicitiam veram aptos, diligenter retinere coneris. Res enim maxima est, ut dixi, in humanis vera amicitia. Cur autem tam

pauci sint, quum res sit adeo utilis, non aliunde quam ex ejus compagis imperfectione accidere potest , &natura fluxa. Adeo ut summum opificem nos potius admirari ex hoc deceat, qui ex hac tam sordida colluvie elegantissimum fecerit animal; quam quae desunt & rara sunt, quaereres aut queri de his. Civis autem inquilino ne nimium se insinuet;

quoniam suspecta est illis horum amicitia. Quod vero ad actiones attinet , illud primum perspicere debes, summum bonum esse in amicitia; quo maius inhumanis non invenere sapientes: QSodq; praestantissimum

433쪽

PRvDENTIA CIVILI s. 4oItissimum in humanis operibus est, est benefacere. nam hoc ipso gaudet Deus, a nemine recipiens. Quicunque enim beneficium petiit, se illi subjicit, & testatur suam humilit

tem. Hoc igitur persuadebis amico, maxime potenti, ut eum benevolum habeas. Quum vero in benevolum conferre beneficium vis, si totum tui muneris sit, nec occasio urgeat, serius praestato inisi rependasJ ut majus videatur, & majorem praestitisse diligentiam; ita tamen, ne panis lapideus fiat: sin alterius, quam ce terius potes , ne in periculum adducas , aut adduxisse videaris. Si cognitus,qui nihil praester impudenter officia exigere perseveret,quem tum partim speinartim metu gratiet, quam promeruisse credis, amittendae abigere dubitas, aperte commemoratis in illum osciis c modo obesse non possit: tunc enim subducere tacite se praestati ingratitudinem illius ex-' probrato. Nam hoc pars est gratiae:

quam rependere tenetur. Nec dis-Hmulabis te nescire, qua natura sit: intel-

434쪽

4OL HIERONYMI CARDANI intelligetque, te no metu, nec ignorantia praestitisse officia, sed propria liber*litate. Tum vero memineris, quibus verbis ad hoc opus sit; αquam personam reseras, lacerdotis, togati, nobilis, & ejus qui mansueti nomen sibi vendicat. C A p v x LXXVIII.

De negotiatione eum amicis, magi

s tibin , ct absolutione impe .

tranda.

TN impetrandis autem beneficijs maximus est illorum usus, quum res quae quaeritur, a nullo alio quaeritur, & munus id exposcit in quo excellis; ut profiteri jam claro in profitendo viro: Secundo, quum etiam adversus competitores : Tertio, quum quod quaeritur, proprium non est tibi, nec in eo excellis; sed tamen praemio & honori, labor, industria, atque cura conjuncta sunt, ut in magistratibus: Ultimum est, quum est merum donum ; ut in sacerdotio, & pensione, ac bonis exu

lum.

435쪽

lum. Maximum est enim pro alio quaerere: quod est, ae pro se ipso impetraret. Nam & gratia exhauritur nihilominus; & locus non relinquitur ulteriori petitioni. Fallit, quum specie bene meriti consulitur ι amicusque illos id e reipublicae utilitate esse docet. Est etiam hoc in Princiape minus honestum, nec sine suspi. cione venditae gratiae, sed facilius r. Quum Vero a populo petitur, honestius, sed dissicilius. Vnde conan- . dum est, ut aliqua in re si singulari excellas, aut Principem, aut Multitudinem ossicio aliquo praecipuo demerearis. In precibus ad amicum pro amico , unam lassiciet caussam amicitiae adducere, sed omnia comis plectentem; velut in excusationibus unam & evidentem ; ut quum amicus ad coenam Principalem me in vi lasset, dixi ; Non par esse tussientem cum Principibus edere. Si amicus aberret, coram astantibus dissimula: si testimonium tuum poscit, ride Iquasi animadverteris illum joco dicere : interim, si sapiat, commutabit, sermo-

436쪽

sermonem : numquam tameta re

sponsum dabis, sed magis ridebis. . Si autem a senatu vel collegio aliquo quid impetrare cupias , considera an factionibus laborent , &, si duae sint, aut plures. Si spluribus Jfactionibus laborent, potentiorem ex illis vere amicum habere melius est quam septem ex dimidio; tum quod in multis, dum unus alterius ossicium expectat, nullus praestat 3. tum quod singuli languide serviunt, res autem eae cacia indiget. Vnus autem, qui potest, dum essicaciter agit, non obsistentibus alijs, quum factione non perturbenturi sine impedimento obtinet. Quiod si duae

sint f factiones, J Principes tibi conciliabis ; certiusque negotium obtinebis, quam si sine factione essent. At si sine capite. & multifidis laborant dissidijs , melius mediocriter omnibus placere, quam admodum paucis Vehementer; quod tum hostis unus plus impediat, quam duo amici adjuvent. At si non de obtinendo magistratu, vel alia re utili,

437쪽

PRvir NTIA CIVILIS. 4 ssed liberatione ab accusatione agitur, semper melior est unusacris defensor, quam pericliteris in duobus inimicis exitialibus. Summum ergo est auxilium, habere potentem , acrem defensorem ; sed, si potes, nullum talem hostem. Quum vero res

vel sic pro deplorata habetur, utile fuerit, non solum in civilibus alte cationibus, sed etiam in bello, aliquos habere amicos, qui hostis ossicio fungantur, qui ex inopinato tibi adhaereant ue tumque statim decernere seu manu, seu suffragijs, detectis consilijs, hostibus attonitis novitate facti: etiam quod exemplo

moveantur, & quod caussam potentem reputentet,& quod tempus

consilij ereptum sit. Sed de his etiam alibi diximus: i Sech. & si. Est

autem quoddam praecipuum, quum omnia ferme adversantur, ut pugnes quasi a latere. Cujusmodi ego in Senatu Bononiensi, a principali utilitate; Plus est servasse unum e vobis, vel uxorem, vel filium, aut se trem , decem millibus aureorum co-

438쪽

os HIERONYMI CARDANIronatorum; quae summa major est quovis stipendio universo meo, etiamsi victurus essem annos Nestoris. Hoc autem falsum existimare quum objicere licuerit , in tot annis praecedentibus quis obhi in manibus meis e vobis, aut necessarijs

vestris 3 Vocaturque, a comparatione emolumentorum: taut comme moratione. JQuum vero suspicaris persuasum

Principem aut magistratum, aut amicum potentem ab aemulis, de salsa accusatione; illum autem ad tuas partes trahere speras e ne deneges factum, quod non obhcitur ; de

quod defendere, non praesente aec satore , vanum est: forsan enim in suspicionem novam venies r M si pauca dicas, non lassicient: si plura. videris abuti amici existimatione; ut inimicum tum tibi compares, quando amico maxime opus erat. Sed

lassiciat i quod etiam in usu est apud quoscunque graves & prudentes viros dixive: Non me latet, quae dicant quidam: sed ego paratus sum

439쪽

PRYDENTIA CI vivis. 4Ο7 ostendere, quae feci, aut coactum egisse aut optimam. Tationem

De amicorum vitiis.

QVo o si ab his, quibus amicum

te esse contingit, quosve colis, opes cut solae a pauperibus , mutuo, a potentibus ossicia exigantur, hae resin vado. Nulli si concedas, ambcos perdes: uni, non althesi, si des, pro uno amico plures essicies inimiaeos: omnibus si des, illos non ob id servabis; temetipsum absque dubio pessum dabis. Ergo ne deSi rem, caveto ; ossicia praestabis ; sed hujusmodi, ne te evertant, nec gravia snt. Ab amicitia igitur pauperum peta-cium, avarorum, & impudentium cavebis 3.& eorum qui, tua produgunt immodice; maxime autem obisurictorum aerei alieno. Excusabis,

non habere; mutuo dedisse. si petat pecuniam, offeres pignus; .s quod Jfateberis te habere, sed corruptum,

440쪽

os HIERONYMI CARDANI

vitiosum. Demum, si dare cogeris, alacri animo, non ut invitus, dabis. Vbi tardaverit restitutionem, occasone simulata repetes. Multa dabis parva; eo animo, ut done S , non ut mutuo des, & non audeat majora petere. Sic ego duos aureos coronatos amico dedi, ut non auderet quicquam majus petere: & bene cessit; quum etiam multis officijs mutuum abunde pensaverit. In magnis, cautionem aut pignus si offerat, accipies, causatus incertos vitae eventus: si non offerat, te excusabis. Melius est, parvi prech amicum amitte-xe, quam magni prech rem. In ossi-

chs nihil cuiquam denegabis ; sed

promte, alacLiter, ac etiam non rogatus, modo' monitus, praestabis.

Quidam hac techna in absentes utuntur: Post duos menses scribunt;& sub praesenti die, quo ille requirit;

ut literae videantur fuisse interceptae , & in mora. Tum videntur satisfecisse bona voluntate: ille tamen, tamquam praeterita occasione, pe

SEARCH

MENU NAVIGATION