Hieronymi Cardani, Mediolanensis, Proxeneta, seu De prudentia ciuili liber; recens in lucem protractus: vel è tenebris erutus [elektronische middelen]

발행: 1627년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

PRvDENTIA CIVILIS. I9tum maxime illi objiciendo socordiam , qui nomini meo studere se testabatur. Itaque sic respondi: Μ-cks tuis, ac benefici,s, qua in me plurima

sunt, nec mediocria, multumme debe. re intelligo: o eo magis, quod nullo beneficio antea a me assectus quidem esses. Libros,quemadmodum rogas, curabo ut habeas. Scio, te, ut scribis,inui fecisti iam, quantum poteris, causam nostram

defensurum: ob id etiam cupio singula ab aliquo ex his qui tibi sunt a libellis , diligantim mihi significari. Opto aurem potius, ut per alium quempiam Mum, quam per te ipsum ; ne hoc radium mei caussasubeas. Facile enim e tuis aliquid, qui prudens sit,inscribendi peritus , hunc laborem, te iubente, suscipiei ; ct id mihi gratum erit. Vale. Vides quanta industria illius errorem

texerim, atque imminuerim ; causae meae tamen non oblitus. Ita corri e- Ie potentiorum amicorum errata honeste convenit, quum ea dissimulare nequiveriS.

Si amicus, vel notus. pro aliquo qui tibi injuriam imulerit,supplicet;

452쪽

1 o HiERONYMI CARDANI si sit tibi utilis, aut potens , dicas, Cogitaram te in auxilium vocare pro hac tanta infamia, injuria, &jactura. Sin neque potenS, neque utilis, potes vel eisdem uti, vel dilemmate: Si mihi amicus es, debes me ad ultionem non solum accendere, sedjuvare: Si non es amicus, dimittas me juri meo. Si sit minax, improbus, petulans, dicas, Iure agendum cst mihi, ne plus noceat. God tua gratia facere possum, est, ut se subducat ex urbe per aliquot menses, ne praesentia augeat injuriam. Si neque hoc facere vult,pugnandum est caute, & armare sese necessit est. Idem in levi injuria, utili persona intercedeme. C A p v x LXXXI. De eonvestione cum Principib-.

V M Principibus sobrie agen

dum, paucisque admodum. Seis creta illorum ne quaeras.Innotescent tamen intimis, hoc modo : In se

mone familiari, dum quaerunt ab his qui

453쪽

PRvDENTIA CIVILIS. 42I

qui a secretis sunt, illi mussando significant: si enim collimaveris, non respondent, aut Verbum quo te recte existimare intelliges, aliter dicunt, Non prorsus,&c. Haec est notitia quae de arcanis Principum habetur,& in secundis personis extinguitur. Verum quum illorum conversatio

adeo periculosa sit, ob calumniam,& invidiam ; quanto magis consue ludo, & tractatio, & , quod majus est, gratiam atque autoritatem summam apud illos quaerere Praesertim quod in hac re magis stum generaliter in omnibus t plurimi inveniuntur, qui nulli labori neque periculo

parcituri sunt ut primas partes obtineant apud Principes ipsos: tum vero nec grave scelus committere, nec si occasio detur etiam vitam exponere verentur: ut quasi cum de- eratis certamen suscipere sit necessarium. Non tamen prudens Tirspem deponere debet, cum tot difficultatibus intentum obtinendi, quot res humanae dilabantur, consilia disiiciantur, studia refrigescant,

coitio

454쪽

422 HIERONYMI CARDANI coitiones dissipentur; ut prudenti& re iste viventi mora & tempus semper aliquid commodi afferant. Nullis magis favet tempus, quam sapientibus. Erso ut gratiam Principis consequaris ι & apud illum autoritatem , commune jam praeceptum illud servabis: . . t Virt- es vitium fugeres, is sepientia primas

Stultitia caruissera. Multa melius en praetermittere decora, quam turpe aliquid committere. Vtilius est, recte quae possis agere, ut Omittas 3 quam ut erres in

diuo. Diligentia & assiduitas, &

esta administratio.-Verborum paucitas.semper grata sunt Principibus : reliqua, etsi bona sint, varie pecipi solent. Contentionem fuge;

& disputationibus ubi necesse sit)

Acerrime pugna. Ne credaS aemulo. sum verbis; sed illos assuesce ut sine contentione pereant. Intimis quibuscunque Principis fave 3 & gratiam illorum capta. Gravitatem incessu, moribus, verbis, vestitu, con

455쪽

PRvDENTIA CIVILIS. 423 versatione diligentissime custodi:& cave, ne, alijs dum faves, ipse cadas. Non eripias aliorum nesotia: nec quemquam irrites', connius in Principis favore, vel beneficio. Cum communibus ministris quantum potes convenias. Denique versare studiose in dignoscendis aliorum moribus, ac tuis occultandis. Nam cum iracundis & indignabundis ne tantillum contenderis. in periculo enim versaris, ne contumeliose tetractent: aut, si id effugias, odia aeteIna concipiunt. Multa vero in hoc genere tradita sunt ab Aristotele , atque Cicerone . Soer omnia cavendum est, ne cum affectu quicquam loquaris 3 praesertim in offensa. Nam affectus levitatem ostendit. Gravibus autem circa causam sententijs age. Pessimum igitur, magno affectu, argumento nullo, uti. Pro periclitante filio, patre, fr*treque, affectus ad commiserationem decet. At is optimus, ut etiam ad illos proprius. - His duobus modis

quod raro accidere soletὶ contigit

456쪽

41 HIERONYMI CARDANI eos mutasse sententiam. Vbi autem dilemmate opus, partem iniquam extra suspicionem voluntatis ejus pone. Principem jam tibi amicum,

qui aliquid majus expectet, & de se

polliceatur, facile tibi oratione deis vincies : maxime per epistolam arteesregia constructam, verbis splendidis , sententijs gravibus , acutiS, pressis, quasi aliud agas, spe implendo: quod bonum eu, ubi jam voluntate rapitur . nec in periculum adhortatio impellat: vitioque careatvistola. siquidem sui alias demonstratum est nihil est in humanis solidum , praeter virtutem I sed specie

omnia constant: ut undecunque eam paraveris, nihil reserat. Quod optime norunt oratores 3 & caeteri

sed , illud sine deeet, quod,

qui in aetate non sit, metaptivo,servies,& illius ac sena - - Hectorumque mandato cogeris arcem aut urbem munitam alij Principi tradere, hoe utuntur strat gemate prudentes: Quum periculosum

457쪽

PRvDANTIA CIvILIS. 42s Iosum sit utrumque,&parere non parere, uni estis eorundem mandato restituant arcem: inde ille, ut certus nuncius, Principi illi tradit. Plures enim tradendo periclitati sunt. Consimili in casu, si de restitutione agatur, res ad totum regnum referenda est, non ad ordinem illum, in quo tu sententiam dicere consuevlui. Si ille te reprehendat, a calumniatoribus persuasus; ut negando, illum quasi stultitiae videaris coarguere; non negando, reum te facias 3 mediam quasi viam tenebis. Vt quum ego a quodam potenti viro perluaderer, ut quae perperam scripsissem, colligerem ac retractarem,

quum nihil indignius f sit, quam J

crimina multa fateri, ubi nullum esset crimen adduceretque B. Augustini exemplum , quod minime mihi conveniebat, quum & Augu- .stinus aliquando in secta haereticorum fuisset,& in Theologia scripssset: & si retracta iliam, sorsan in hae resin incidissem: si non acquiesce-tem consilio. periculum erat, ne eae amico

458쪽

416 Hi ERONYMI CARDANI amico' inimicum frustra fecissem; quod & ob potentiam, & amicitiam , & merita in me , ac urgentem tum occasionem, minime mihi conducebat ue respondi: Cupere is velle omnino , qua perperam scripta essent me, subiici religionis censeribus , atque

in hoc auxilium etiam me suum implorare : nihilque umquam cogitasse, quod

dissidium pariturum esset: quodsi ea

in duobu4 vel tribus aberrassem, aboleri illa oportere: nam me de huim modi nain suspicionem quidem umquam apud Pontifices incidisse. Ita modoste satis. factum est honori meo, & nihil fuit, in quo ossenderem illius volunta tem ; sed aperta est ei via, qua intelligeret, se a calumniatoribus deceptum. Quandoque voluntatem eius laedere cogimur. Tum vero mirifica industria opus est: nec tamen odium

occultum effugies. Quale illud Ciceronis, quum librum de Catonis laude, Caesaris inimici, scripsisset; legissetque Caesar ; inquit Cicero: Ille enisn non scripta poti s desiderat, qWam scripta non probet. Quod si saepius

459쪽

pius sic eum offendas, in immortale odium incurres . Quum aliquid petieris, & annuit, habeas e familiaribus unum, qui illi instante occasione suggerat: tui memoriam. Multis

enim distinentur DPrincipes J & gra

vibus negotijs; nec libenter curam hanc reminiscendi suspiciunt: ode Teque maxime, eos tamquam sui contemtores, aut plane uupidos,

qui quae per alios fieri possunt, nec edignitate sua sunt, illis relinquunt. Tum vero, si vel oblivisci, aut mi

nus accurate rem tractare vellet, . non habet quos excuset: ut etiam invitus persaepe beneficium praestet. Praeterea cave ne pro alio, qui non satis pro te firmus ut, roges, seu praemio , quod raro ; seu molestis quorundam precibus, quod frequenter evenit, impulsus. Levem enim aut importunum te existimabit Princeps : J tum 'etio magis, si, quod rogas, non plene sui juris est. Aut enim

repulsam passus, animum labendi abis tuum; aut consequutus, quicquid habebas gratiae, consumes. Gratia enim

460쪽

418 Hi ERONYMI CARDANI enim infirma admodum res est: quae dissiculter paratur ἱ aegre retinetur Iamissa numquam recuperatur.

Si quis tibi solus proditionem revelaverit faut soli, J utroque modo periclitaris, seu captus ante confiteatur, seu quum perfecto opere detegi complices necesse est: adhaec si non perficiatur opus, J & capiantur scomplices, J quomodo evades

Si dixeris, certum est, negaturum: hinc tormentorum repraesentatio ;proditor amici feris; J suspicione

falso accusaveris. Quid si damneris, ut falsus testis, poena talionis QUO- modo tutus este potes, si evaserit Quid si Tyrannus ille sit praecipitis consilij, iraeve, quanta mala fieJ manent 7 Quid fiet filijs tuis, fratribusque λ Ergo si amicus ille sit, & rem explicatam habeas, subducito te, dicens, aut ostendens, si times, non posse s te J celare. Ita omnibus satisfacies ; sed statim. Si Princeps es alius, subducito fle, J nec revelator. Neque enim cogi potest, ut te detegat. Sed si amicus intimus non sit ;

SEARCH

MENU NAVIGATION