Hieronymi Cardani, Mediolanensis, Proxeneta, seu De prudentia ciuili liber; recens in lucem protractus: vel è tenebris erutus [elektronische middelen]

발행: 1627년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

mhvDENTIA CIvILIS. 477 seu tumultum, seu vexationem, aut confusionem dixeris: sed ut omnia

s ista J simul verbum illud stravalia,

aut travaglio, J ita unum quodque minus expresse sisnificat. Melius e go est in his, qui amicorum sub numero sunt, anticipare, rem significando, non id adjicere cur non inviates e aut enim cogitur non semetipsum invitare , aut tam impudenter invitando locum relinquere honestiori excusatiori, quam fuerit sua invitatio. Multa vero sunt hujus

modi specialiter, f quibus honeste

excusare te possunt tui: J velut mo bus D omini,aut domestici, lis, rixa, conjuncti mors, aedificatio, jael ura aliqua insignis, detentio amici, defectus suppellectilis, nuptiae. Verum si cogaris omnino, ut tu pe fuerit detrectare ossicium, sint primo, omnia domus ornamenta,& supellex abundans, vina, panis, de quae in secunda mensa solent apponi. Praeterea absisit pueri, &feminae juvenes: adsint iustodes fidi, senes

prudentes, & juvenes validi. Non adsint

512쪽

8 HγERONYMI CARDANI adsint aegri: neque sis negotiosus. oportet; sed omnino liber, & de libertate securus : domus composita: divitiae: ut quum absis, alij relinquantur necessarij. Praeterea bonus coquus: lei hi apparati, & commodi aedes sumptu olae: omnia ordinata. Horum si quicquam desit, turpius r cipies hospitem, quam excusabis. Ob id ergo modus est: quidam civilis, in quo morem hospiti geras, mi-mne sumptu, & magis commode, nec tuas res turbes ; lcilicet ut permittas illum apud cauponem quam

diu libet f divertere ι J ut liberum illi

sit manere, atque discere: admonito eo f caupone, J ne pecunias ullassumptus caussa ab hospite recipiat. Ea liberalitate usus est Praesul Lexoviensis, vir valde prudens, vitans omnem turbationem domus,& m

Jestiam meam meorumque. Si quis dem longe liberius in caupona familiares mei versabantur, quam se .cissent .apud hostilem 3 praesertim non mihi alias cognitum , & praepo

tentem.

513쪽

PRvDENTIA CIVILI s. 47sC A p v T XC.D. Existimatione civili. UT vero apud multitudine nomen tibi & autoritatem compares Iluarte quidem, quu multae ex his opera sua oculis supponant, ac hominum

judichs , artificis In his cis favets aut artificij J excellentia. At vero es in chirurgia plurimum potest artis illius praestantia: non sic in reliqua parte medicinae: nec item in mIN litari disciplina, atque aliis, in quibus ab eventu sumimus judicium ;CVentus vero non pro artificis praestantia semper subsequitur, sed laepe

in arbitrio Fortunae repositus est: quae&plurimum deterioribus favet. Quapropter caute agere oportet.

Quumque etiam in alijs prudentia multum conserat, in hujusmodi &prudentia & prudentiae & peritiae a

tis opinio plurimum possunt. Porro opinio prudentiae ex tribus generaliter sumitur, ut ait Salomon, incessu , ornatu. & verbis: quam sententiam etiam exornavit Hippocrates in

514쪽

8o Hi ERONYMI CARDANI in institutionibus medicorum, D seu libro De decenti ornatu. J Atque in his tribus duo sunt generaliter observanda: scilicet ut morem sequaris aliorum 3 dc ut mediocris sis, ac ut ita dicam modicus. Ne ergo vestibus utaris a consuetudine alienis , nec immodici sumptus,aut pannosis aut alienis ab existimatione tua, vel arte quam profiteris, Velaetate, at-.que nujusmodi. Nec te jactes, aut omnino deprimas. Levitatis enim alterum,alterum stultitiae argumentum existimatur. Sed habeas fautores, qui te laudent, invehant, anteponant, egregiae aut*ritatis, ac minime suspectos, tum vero ad artem pertinentes: velut medico prosunx pharmacopolae, chirurgi, obstetrices, tonsores, quoniam hi sanguinem mittunt aegris ac cucurbitulas& hitudines applicare solent, atque alia hujusmodi. Adeo vero his favere oportet, ut cavendum sit ne umquam illorum munera faut munia Joccupes; quod in Riario mihi seu licitudinem attulit. Imo si quavis

umbra

515쪽

PRYDENTIA CIVILis. 48rumbra hujusmodi homines vocari. jusseris, magnum afferunt emolumentum ad excusationem, ubi res non pro voto cesserit ι & ut bene cedat, auxilium. In universum, nil prosunt literae, ni tympanum pulset aliquis. Infelix autem conditioi tua,

est 1 quum ipse cogeris pulsare. Li-

et autem interdum ob necessitatem

se ipsum laudare, vel aliorum facta vituperando, vel quum aliquis indi, gntΙS coram te laudatur; vel quum testimonium quaeritur a te ipso rei gloriose peractae .Porro temetipsum praeponere alteri, nisi quorundam importunitate immerito irritatus f sis haud licet. Praecipue autem caveas, ne ea quae in arbitrio Fortu- .nae esse apud vulgus existimantur,

tui juris facias: hoe enim ad stultitiam pertinere docuit Hippocrates

i. de Praedict. od si non praedi-

aeris rogatus, ignorantiae sulpicionem,maxime altero socio praedicente, subibis. Quamobrem parcum eme oportet in praedicendo, atque ita praedicere, ut oraculorum responsax imite-

516쪽

481 HIERONYMI CARDANI imiteris. Quid enim melius in unoquoque genere, quam Deos imitarii Altera in parte, Nilicet praedicendi,

alium fugere oportet errorem, ut ne velis docere astantes artis rationem,

ac distinctiones; sed simpliciter statuere quae oportuna esse putas. At ubi hoc necessarium fuerit, ut cibationis horam quum constituere oportet, juxta conjecturam indicabis , signo postmodum adjecto: Velut tertia hora noctis, si ita e re esse existimabis, vel etiam post, dices, Quum pectus tepescere coeperit, &pedes& manus eo fuerint calidiores, ut ipse aeger quieverit: hoc est per nota astantibus, tempus inclinationis indicare. Si te aliqui plene laudent; tamquam aliud agens, dissimula audire. Ad plenam enim laudationem nihil potes interponere. Adde tamen, quod quum in praesentem congerantur laudes, periculum est, ne irridearis, saltem adulentur. Nec recites miracula, aut auguria, . lnec artis alterius scientiam profitea- iris, quam ejus quae te honeste alit &Ornat:

517쪽

PRYDEN TrΑ CIvILIS. 48ι ornat: Nam apud eos qui opera tua utuntur, minus valere in propria videberisi apud alios autem contemneris, ut vanus. Et quum quis verbis bonis utitur , opera. metiaris, non verba ; quae illum neque liberali rem, neque mitiorem, nec meliarem reddunt. Sed merita tua, Virtutem, de consuetudinem cum opere ex pende. Neque enim, nisi Dominus ut, aliter obtinere sperat.

Porro quunt admirabile sit, Iuris consultos, quorum disciplina est in

opinione, tam exercendo, quam profitendo, juxta eruditionem existimari, quod etiam accidit Theolosis : Sic illos libenter audiunt di-Ω1puli; & civitatis cuiusvis Senatus eorum scriptis fidem nabet: θ Alijs,

ut Medicis,& Mathematicis, quamis quam in genere demonstrativo versentur, autoritatis non tantum esse peritioribus , neque in exercendo apud cives, neque in profitendo

apud discipulos; caussam thujus rei J

quaerere decet. Ea est, quoa regna titulo justitiae, ob contentiones ; MX 1 reli-

518쪽

tur. Nam in unum convenire necesse

est , quod uni parere debet: Si nulla justitiae imago supersit, fit J ne unus

alteri hominum parore velit; ut so- Ius tyrannus relinquatur. Vnderecte Cicero lib. 1 De ossichst etiam latronum collegia quadam justitiae specie contineri dixit. Id igitur Iuris consulti & Sacerdotes intelligentes, enixe operam fdant, J ut Leges MSacram Paginam quarum titulo summam potentiam adepti sunt in

maxama aestimatione retineant. Vna itaque conspirant, communis commodi caussa ue &juxta optimas interpretationes plerunque decernunt. Quo fit, ut necessario tam imperiti negligantur, quam eruditi in pretio sint. Quod cernentes homines omnia in horum arbitrio constituta, nec solum opes, sed vitam filios, magistratus, uxores, actiones, honores, quamvis Principes sint, his duabus visciplinis non dedignantur filios erudiendos tradere. Nam αpraeserri ob hoc humillimae sortis homi

519쪽

homines sibi vident ; & nonJ numquam etiam imperare. Itaque illi student totis viribus , ut evadant eruditi ue quum talas caeteris non solum, sed summae rerum praefici videant. Quamobrem 'nullis'essii

sionibus ab optimorum Doctis O quorumcumque sopinionibus J ,

velli possunt. Contra quum haec potentia & honos alijs diiciplinis desit, suon propositis eruditioni praei scertis, nec ipsi disciplinae, iisque

proses res una conspirant; nec cives & discipuli ad eruditos coi fluunt. Id sempiternum. Qui munere publico funguntur, non uno modo peccant, si existimationem non retineant. Velut qui quum profiteretur publice, voluit praesens assistere,ut discipulus, aegro. Quot autem modis peccavit Primum praetermisit mandatum Hippocratis ; unde non visus est illius praecepta intelligere: deinde judicio. carere: ipse etiam sibi conscius erroris ; & ad quos pertinet laesa f existimatio J erepto eis sibi proprio. mu-X 3 nere

520쪽

nere, & lucro, D ipsi J maledicunt.

Passus est etiam incommoda, & periculo se exposuit. Inde si pecunias recepisset, pecuniarum caussa feci nse videbatur; si non recepisset, cui bono 3 Deinde si eo animo egit, ut semper ageret, servituti se mancipavit, sine fructu; quum alij ignobiliores medici victum & stipendium ha

beant: si ut f id alijs J denegaret, ini

micitiam subiturus loco amicitiae: praeterque id, maximum subijt onus. Homines enim consueta, jam sua esse, sibi promittunt. Deinde quod alijs si idem praestare voluisset, & sine pecunia, amentiae simile hoc erat, imo amentia maxima; si pro pecunia, equus conductitius praestabat. Si denegasset, tot habiturus inimicos, quot fuissent illi, quibus denegasset, dum illius funius J tantum

amicitiam quaerit. Demum id ipsum. quod quaerebat, suo A isto minuebat. Nam fungens ignobili ossicio, minuebat beneficij existimationem rquo imminuto, ille minus ei debebat , tanto, quantum ex opera & labore

SEARCH

MENU NAVIGATION