Hieronymi Cardani, Mediolanensis, Proxeneta, seu De prudentia ciuili liber; recens in lucem protractus: vel è tenebris erutus [elektronische middelen]

발행: 1627년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

PRIDENTIA Ci VILIS. soraliter admonebis, ut per astantem, qui illum curaverit, assidue hqc refe- rantur: tum Vero quae acta sint, quae res ab alijs: videbis pharmacorum. descriptionem: nomen astantis, qui illum diligentius curat, condisces; ad illum conversus, omnia ordinabis. Quum redieriso non alia ab ini

tio quasi oblitus interrogare t requires 1 sed si oblitusὶ aliunde pet

tuorum aliquem scire curabis. De his ergo diligenter interrogabis,

quae intermedio tempore accidere potuerunt. Denuo etiam explorabis quae mutari potuerunt, licet non nova sint, ut linguam ac ventrem. Diligentissimus etiam sis in praecipiendo atque seligendo cibos, ac medicamenta. Namque diligentia circa

sex versatur. genera: rerum cognitionem, quantitatis & qualitatis illarum scietitiam ; numerum praecipiendorum, electionem illorum, Amodum. administrandi. In sermone sis blandus; tum etiam in auxilijs; ut quae placeant maxime exhibeas delicatis praecipue tamen iracundis, Y 1 ac

552쪽

so 8 Hi ERONYMI CARDANI ac mel anesi olicis. Eadem ratio in alijs, sed no adeo necessaria, utiti medicina. Et ubi amaris uti cogeris, ea dilutis odoratis condies. Pauca sint, percolata , fervida: nam fasti ilium

non movent, nec sentiuntur; celeriusque agunt, ac melius. In Medicina ergo quatuor equum sint ex ceu Ientiae modi: peritia artis, gravitas morum, diligentia, & sollicitudo , in uno horum saltem reliquos Omnes socios excellere oportet ; si potes, in pluribus. In potentibus unum e junioribus medicis prudentem praepone astantem aegro. Hoc

enim est utile aegro, & tibi gloriosum, & juxta Hippocratis praecepta:

Verum in tenuioris fortunae aegriS, sussiciet ut ille saepius eum invisat. Siquis quod nescis commemoret, nec ad dignitatem tuam percunctari pertinet, &c. tamquam nesciaS, ne, que ad aegri salutem, aut pietatem :imminuta enim autoritate apud aegrum & astantes , plus nocebis

quam utile J sit quod commemora

tur ue quod incertum est 3 itaque cu

pidi

553쪽

pidi potius est hoc, quam ph homi

nis. Quum proponunt aliqui auxilium non utile, nec Jprobum; si amici sint, non oportunum este dices ; si aemuli , norctutum; in utrisque periculum ex morbo praetendens: ubi perseveraverint, melius jam habente aegro, non necessarium. Ita eludes petulantiam , aegro consulens. In sulpicione autem veneni, ne dixeris Venenum esse: multis enim hoc ob fuit; sed cave: verum dic morbum pestilentem, aut materiam Venenosam, cum ventriculi imbecillitate. Ea ratione adhibebis alexipharma- ca: jubebisque hoc velamine ut soror diligenter degustet cibos, ac potus; unumquodque vitium testatus in hujusmodi magnam afferre no-Xam. Ita non audebunt ministri

s venenum propinare: J tum magis, si eo praetextu & ipsi degustare co-

zantur

In conficiendis autem libris, ut glorianes in exercitatione comp,ares, illud animadverte, quod qui persecte in una materia scripserunt, ab

554쪽

s Io HIERONYMI CARDANI his quibus id argumentum con VC-nit, praeseruntnr. Velut Crantoris litabet De consolatione in luctu; tametsi multa deessent; & Dicaearchi ae Animorum interitu ; quamvis

opinio illa parum grata foret his, qui

praesi alui essent ingenio, dc immortalitatis cupidi: imo quasi naturali affectui adversabatur, contraria legibus, inimica bonis moribus , odiosa exemplo. Et quamquam pauciores legant, ob argumenti tenuitate; plus tamen obtinent autbritatis , quod quidquid dici in ea caussa potuit, dictum putent. Eligere ergo materiam decet quasi familiare,& levem ; quae tamen In omnium usu sit; non admirandam , aut raram; sed velut si quis de Ptisana scribat, vel de Capitis dolore, aut Lienis tumore, aut Febribus pestilentibus, autHydrope, nihil aliud loquatur, nihil aliud sonet; sed

in eodem perseveret; donec unicus ea in caussa habeatur. Vbi eo pervcnerit, cuncta ad id genus deducat. Sed non sit ridiculum argumentum rvebit qui morbos omnes ad fascina. tionem

555쪽

PRvDENTIA CIVILIS. s Illionem retrahebat ;jubebatque cribrari omnium aegrorum lectos. Sed quid poterat aliud miser i ut qui omnino literarum esset imperitus Quantum ergo apud vulgum addebat in opinione , tantum tibi de verag'oria apud omnes praestantes viros, non solum artis peritos, detrahebat.

Sed lut solet contingeret multi prudentes vi compellebantur stultorum judicijs acquiescere ; permittere que sycophantam in suis etiam &de suo debacchari. Aaeo violenta res est opinio imperitorum: quae fausa quum sit firmior est prudentium

Vera. Itaque numquam intermittere oportet, ubi coeperis, tympanum pulsare: & ex uno in aliud transserendo, fac ut novi semper aliquid anserre videaris I turba, move, concute. Tametsi pleraque falsa sint, cogita quod falsis omnia debentur humana; & regna, dico, & potentia omnis. Hic liber PROXENET Eest; non de recta vivendi ratione. atque divina parte, ac summo bono.

Denique si verearis, alij id facient,

556쪽

sra HIERONYMI CARDANI tu vero illorum scelere jacebis.Nonne ergo licet dolum dolo, technam technae,flagitium flagitio opponere, ut te serves meliorem , non ut alios perdas Expergiscere ergo; ut tibi

non desis: sed primum quod i li

non habentὶ bonis artibus instructus sis. Sapiens ille ac tam laudatus Socrates eo tendebat, multi; fultus praesidijs, innocentia, forti tudine eximia, temperantia singulari, tolerantia admirabili, prudentia maxima , ossicijs in am cos. gratuitis. Itaque sine arte, sine opibus, ac sine nobilitate, nullo faeto egregio, ac sine magistratu tantum profecit, ut privatam quandam tyrannide exerceret. Licuisset, ut dixi, si ad privatam utilitatem isthaec tetendiisent: at postquam ob gloriae inane stu, dium, maluit fructu carere, atque alios docere ; tamquam medicinam, aut architecturam tractaret , non

fraudem ; nescio qua laude dignus dici possit. Est etiam finis in hujusmodi quidam constituendus ; ne semper colligas, colle stis numquam

557쪽

utaris; idque merito objici possit:

Semper avarus eget: certum voto

pete finem. In praedicendo paucis agendum est medico. Sunt autem sex modis quorum extremos vitare decet, nisi omnino tuta sit praedictio : in paene profligatis, Modica spes;ne dixerim,

prorsus conclamatum: in mitiori, Non magna spes; non tamen conclamatus: s secus, Difficillimus est

morbus, etsi non sine spe: in meliori, praedicas juxta Galenum: quaedam autem parva delicta exculare, quum res secus inclinaverit, tu id conqueri, & antequam apud praesentes spes decidat, plus quam cauti est. Quod si etiam te praedicente mortuo aegro, querantur, quum non primum vocatus sis, dices, Si pri. mum vocatus essem, & servatus fuisset, vos errastis: sin secus, magnae est Fortunae bonae meae, quod non vocer. In militari autem discis plina , in navigatione, in lite quoniam magis coiilio peritorum eventus su bjicitur,. dicere, oportet, quid

558쪽

PRvDENTIA CIvILIs & omnino deceptus videris: quandoquidem praedictio non ad solum morbum, sed etiam ad reliqua referri debet ; & illius gloria est finis, scilicet veritas. Caetera magis possunt excusari, quam quod laude digna sint; imo nec ut eam pare

queant.

Quod vero plurimum in hujus ' modi prodest , ita difficillimum spraecipue claris viris j est, ut conjunctarum ritum potentissimos sibi adjungant. Namque ut senes Iadulti eis eJ plantae inseri alteram alteri non patiuntur, sed senior, juniori, aut ii utraque juvenis extiterit; ita non facile cohaeret famosus procurator juvenis J seni judici; aut me. dico f juveni senex pharmacopola.

Plurima enim obuant, quoniam plurima desiderantur, quod potens sit: tum vero existimat, debere te illi, non illum tibi, obsequi. Eo- cum etiam consuetudine omnes illorum aemulos atque inimicos infensos tibi reddis; amicos non iti

dems illius tibi concilias, &c. J De-

559쪽

Hi ERONYMI CARDANI inde ut amicos evicias, & hoc arduum : existimantibus illis, cogi, si te receperint, relinquere quorum consuetudine potentia sua coaluit; amicos senes, notos, cum quibus tot fanda nefandaque perpetrarunt 3

tum etiam D tqt J candidos dies cum

Voluptate exegere, hujusmodi homines finquam , J ignoti viri caus-

sa sis quantumcunque artis operi in 'bus & nominis gloria excellens exigere e domo, durum videtur. Sed etsi te ut amicum eXceperint, durius est, ut gloriae, ut operibus,& existimationi tuae faveant, reclamantibus tot amicis eorum. Quod si non essiciant, tantum abest, ut utilis sit horum amicitia, ut etiam plurimum sit obfutura; cunctis, te e . rum in arte qua excellere putas

damnari judicio, atque destitui, qui&sapientissimi sint, ob aetatem; &quorum judicio acquiescendum si, ob potentiam; quiq; nulla alia causa,

quam tuam et te deserant; quum jam tu ex professo in amicitiam eos ex

560쪽

PR vDINTIA CIvi LI s. si & sapientia, & nominis celebri rate velis videri alios superare, no solum praecedere, auxilia ab inferioribus quaeras. Quas ob caussas multi hoc genus reliquerunt. Nobis autem, quibus artem perfectam tradere in animo est, non ita licet. sed & ad hoc ipsum, seu necessitatis caussa, seu commoditatis , deveniendum putamus. Necessitatis quidem, corruptis illis grandi pecunia per amicos: omnia enim iura illi cedunt. Nec donare bonum , nec tutum aut honestum; sed utendam tradere. Id

que factum est a pluribus & sapientibus; beneque cessit. CommoditatiS autem, quum in potentis divitis communem amicitiam , verum valde utilem, incideritis. Vbi denique eum pluribus fueris, ne clam etiam alios damnes, nisi jani

finem ex voto consequutus .Primum

quidem, quod plus ju verit ad famam& benevolentiam comparandam, te strenuum ostendere defensorem incolumitatis ejus , quam sociorum accusatorem: Deinde quod existimabunt

SEARCH

MENU NAVIGATION