Hieronymi Cardani, Mediolanensis, Proxeneta, seu De prudentia ciuili liber; recens in lucem protractus: vel è tenebris erutus [elektronische middelen]

발행: 1627년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

661쪽

cib H1IRONYMI CARDANIgendo ut assentiantur. Turgidum autem illum medicum coargues, de Veterum autoritate . palam. Quodsi pei severet ut plerumque contingere solet: Omnes enim hi contumacissimi sunt, atque etiam impij, ac crudelesὶ dicas non venisse te ad certandum: hanc esse veterum senis tentiam ;& si licet alium tibi ami- cum advoca, qui clam cum astantiabus conveniat. Ita sine strepitu autoritatem illius elides. Observare autem cum hujusmodi viris occasiones oportet, Velut in venatione Abello. Namque qui hostem inconsulte, aut feras aggrediuntur, hi quidem vacui praeda redeunt, illi vincuntur. Errores igitur manifestos,& successus infelices, tum in eo aegro, tum alijs, ejusdem observabis, ac deteges. Nimiae enim patientiae

est ne socordiae dicam o falsa illum opinione laudari; & te, longe illo

praestantiorem, & humano generilalubriorem, posthaberi. Cave tamen, ne tu prior illum carpas, vel ulla ratione irrites i sed veteratorem depre-

662쪽

PRvDENTIA CIvILIS. 6 II deprelaenium tua testata innocentia

publica,&c. odsi in aemulum ambitiosum & stultum incideris, dissicile est recte facere. Magni enim infortunij est, pugnare cum prodigis

vitae ; & contendere cum his qui ut te evertant, seipsos negligunt. Nam urceus urceo frangitur; nec unius damnum affert quippiam alteri c5- modi. Id vero accidi Cimmodice ambitiosis praecipue viris: atque eo magis procedit, si tu labores invidia multorum, occupant in inscriptionibus, consilijs,ledilibus, pompis, adulationibus, familiaribus, loca indebita, & non tam illis decora, quam tibi turpia : quae si negligas M pzaeter dedecus, in illis augent audaciam, ut jam nihil tutum tibi sit, quod praeripere non audeant. Quum enim omnia vitia nullis terminis coerceatur, ambitio. tum & avaritia praecipue; sunt natura infinitae. -m hoc ergo sit arduum negotium, meminetis illius dicti, Quu non potes facer quod optimum est; optimum esse puta facere quod minus est turpe m

663쪽

HIERONYMI CARDANI periculosum aut damnosurn. In inscriptibnibus, tum etiam alijs, si ille

primum occupet locu, tu extremum , accipito ; si supremum, tu infimum. Semper enim extrema eandςm habent autoritatem: aut si non, conis

fundis ordinem: quo sublato, nul- Ium tibi dedecus provenire potest ;nec ille quicquam obtinuit. Deo tribui solet α; & itu: quoniam principij ac finis eadem est ratio,& ambo praestantissima. Praeterea nimium & parum ad arrogantiam pertinet ; & Lacedaemoniorum vestis, linquit Ariaitoteles 4 Polit. cap. 7. θ &c. Vbi ergo primus esse non possis, ultimus sis. Sensm etiam per amicos & modeste resistendum est illi, ut discat

nihil ei esse tutum ac sine controversa, etiam in minimis, ne majora audeat. Extremum enim malorum est,

sinere ut gratis faut impune J insaniat: sed paulo minus, si contemnendo excites risum inscriptis, plus laedit irexistimatio; quoniam scommatibus locus non est: per quae saepe

quum reliqua non tibi importune adsunt

664쪽

PRvDENTIA CIVILIS. 3

adsunt in illudes illius temeritatem. Quale illud, Vbi sedet Pontifex, caput mensae est; at non, si in capite mensae sederis, Pontifex eris. Quod si actius illum mordere velis, dices,

In mensae capite sedent aut Principes, aut morioneS. Semper autem in hujusmodi viris obiervare oportet, ut summam retineas gravitatem sutia istis geuerosis excellas; ut illum Perpetuo per amicos inquietes ; ut

illius fugias cocisuetudinem; ut quia sermo de ipso habetur, contemptui eum habeas, ac negligas, risu tantum levissimo testatus illius improbitatem;& quam parvae apud Omnes debeat esse existimationis, nec ejuSullam rationem habendam. odsi, praeter ambitionem, minime malus sit, cede, at subride ἡ Sed rara avis est haec, In universiim, cum

ςmulis aut gravitate tanta esse oportet, ut illos ad tui reverentiam compellas ; aut tacita morum suavitate , ut illorum acerbitatem edulcores,ac ruborem eis injicias;aut tanto splendore, tum artis praestantia, tum F

665쪽

61 HIERONYMI CARDANI

tunde, ut eos obruaS I aut tanta potentia, ut te timeant ue aut tanta calliditate, ut illos eludas. Hoc solum ut facillimum est, ita omnibus alijs minus tutum est auxilium. Quoniam vero improbi debacchantur, nihili facientes necem hominum; luduntque in capita miserorum tam impie quam nefarie: ut gratia exempli quum multo S tentando occidant . ut sanati tua industria videantur 3 tu quum jure quiescas, quoniam ea sola spes salutis relinquitur, in alterum duorum incidis; vel, ut, si moriatur aeger, negligentia & imperitia tua mortuus videatur ; si sanetur, casu sanatus credatur, quum nihil circa illum peregeris. Crimen hoc, ut patentem viam ad falsam existi mationem, aperire debeS, tum queri quam late pateat ad falsam gloriam ex tam scelerato facto via . Tutissimum hoc solum, interquiescere : tum ea ages quae nihil movent, nec culpari possunt. Magnum tamen videtur restare periculum ex perperam facto. Interim attentus

666쪽

PRvDENTIA CIVILIS.

tus esto. Nam etsi faeger J liberetur, non sine terribilibus casibus id contingere poterit: quibus tum opportune occurres 3 & praedictione casus facta, rursus comparatam funesto scelere gloriam, tamquam periturum servaveris, e manibus illius eripies. Rursus fi auxilium in morituro , antea astantibus proponant

quod noxium sit; deinde instent, &assentiaris, hoc nihil peius excogitari potest: qui mos est Bononiae multis imperitis. Nam si assentiaris,reus eS paenae capitalis : neque enim lex quicquam excusat qui causam mortis dederit, etiam animam 'agenti: Praeterea, si sanetur, ab his sanatus creditur: si pereat, & dieas obfuisse, ut qui nullus sis, nec audeas contradicere lias qui perperam consulunt , contemneris: si probaveris, videberis imperiti arbitrio regi.Si dicas, obstitisse vim morbi, quod rectius dici potest uel quaerent , cur non praedixeris at hoc ipso etiam mendax fies. At si resistas, quum jam sit moriturus ue ubi mortuus fuerit, te ignorantia:

667쪽

sis Hi ERONYMI QARDANIrantiae & studij contradicendi ac C sabunt; dicentes, non periturum

fuisse, J si permisisses. Modsi illos '

damnes coram astantibus aegrim Maesocietatis, reddes tibi inimicos.Hoc tamen tutissimum est, postquam jam

pessimos esse deprehendisti, palam corripere Deos J autoritate flua, quodJ proposuerint malum auxiliu;

ut si fita J facias, s a calumniaJ absis ;

si non facias, & moriatur, calumniam subeas. Nam si aegruiri deseras, odium conjunctorum subibis, &contemtum astantium : & si sorte aliquando quum omnino certuS non fueris de illius morte)reviviscat, Vituperaberis. Rarissime quide vidi aegros utiliter quovis casu aut caussa deieri: quamu is hoc jubeant clariores medici, nostri non tamesi serunt mores. Exgo illo reprehenso, dcxei obata , relinquς illi judicium , ficiat ut volet. -dsi liceat, paucis mutatis, tuto adhibere. testatus

parvam spem, de postquam illisumme placet, admittes.Domum, si non adhibitopraesidio, te retractantes 'el

668쪽

PRYDENTIA CIVILIS. 617 detrectante, J moriturus moriatur; illi vero te accusent; dicas illud omnino obfuturum; sed aliud esse aiio dilli non intelligebant, ut si pro uitione spinae in distensione, ustionem insutura coronali fadhibuerint, J pro attonito morbo, vel, quod gravius est, Vtinam me celerius advocasse. tis, ante illud auxilium t alio ab eo facto commemorato. Sed si adeo Irofuturum confidebat, cur non &oc adhibuit sed postquam vidit obfuisse, hoc commentus est, ut Velaret factum. In summa , in hujus

modi quambrevissime fagereJ opti

mum est; ut multi intelligant illorum errata; nihil distincte prosexendo , sed in quo maxime errarunt, detegendor velut si dicas, Optarem ut mei ante sectionem venae vocassent: fhoc J licet contra tales sycophantas. Na pessimo nihil est peius. Uodsi querantur , objicito imp dentiam eis, Sc illos malae societatis argue. Nam hos aut vi, aut nullo Milo modo tibi aeqv os reddas. Cavere debemus in aemulis insectandis , ne nimia

669쪽

618 Hi ERONYMI CARDANI nimia insectatione pro contemptisessiciamus gloriosos ; vel ne no S carere judicio deprehendamur : velut

Valverda ; qui dum singulis figuris adjicit, quomodo differat a Vesalij figura, prodit vanitatem propositi ;ut non docere veritatem quaesierit, sed nil aliud, quam utVesalium everteret. Itaque tantum abfuit, ut id 'consequutus sit, ut stultitiam suam prodendo, & perturbato omni ordine, pulcherrimum opus si quidem

in exprimendis figuris valde telix aere fuerat Pinutile prorsus reddiderit:& quem nimis anxia cura deprimere concupierat, assidua insectatione, & stulto opere suo magis illustraverit. Adversus autem aemulum ambi-iosissimum, imperitu, per icacem , malignum, ac nequitia omni plenum, potentem, fastuosum, non aliis ter quam adversus incompositum &magnum exercitum , cum minore, sed e veterano milite, certare Oporin

670쪽

PRvDENT IA CIVILIS. 6 I9 ad contradictionem reducendo. Vbi terga paululum verterit, admone,

accusa, coram increpa; nec una cruam

desinito, fantequam eum J profligaveris. Quodsi ad maledicta probra devenerit ; dic, non esse his locum; sed de salute aegri certari: ad illa omnia, se suamque domum respiciat rsatishabere domestici mali, ut non necesse sit, quaerere aliunde. Antea Vero aegrum, ejusque domesticos monebis, quod salutis ejus caussa hoc solum facturus sis; aliter vitam illius in periculo versari: ob hoc ex- peista occasionem gravioris morbi. Illud praeterea semper contra hujusmodi viros in ore habendum, etiam extra propositum, adesse ibi non contentionis caussa, sed ut opitulemur aegro. Nihil autem tam utile fuerit in his, quam si artem ad genus

earum revocaveris, quae opera sua ostendunt. Errata enim quum mors tegat, a fine auspicari, oportet. Cadaver fitaque J dissecando, erroremque detegendo , eosJ prosternes. Quum vero aemulum habes gra-

SEARCH

MENU NAVIGATION