Hieronymi Cardani, Mediolanensis, Proxeneta, seu De prudentia ciuili liber; recens in lucem protractus: vel è tenebris erutus [elektronische middelen]

발행: 1627년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

741쪽

pugnat cum principali felicitate. Ita ici decipiendo spes saltem magna sit, ne fallas pro Caridionis, &c. Sit ergo flagitium semper cum fine atque

Virtute conjunctum : ut concubina, cum prolis ipe. In alijs occasioni seris utendum, non pertinaciter inhae. rendum ue neque etiam tum sine aliqua virtutis & finis humani specie: Vt raritate dedecus , & infamiam svirtutis faeto, conscientiae morbumcipias. Neque enim illud Tragicum probaverim, Perseelera semper sceleribus tutum

. ectiteri

omnino fugias ; in qua exitus infelix insitus est. Velut qui

cum uxore di vite devortium fecit, quod praepostere concumbere cum eo nollet: inde infamis; paulo post, etiam moerore consumptus est. Minorum aliqua in domo; aliqua extra admittere, minus malum et . Nam concubinam melius est ad securitatem prolis habere in domo, & quae excusari possunt; meretricem extra: utraque enim conditione caret. Ια domo

742쪽

688 HigRONYMI CARDANI domo si habeas, habeas 3c custodem prudentem & fidum , qui illaru impetus effrenes coerceat: Nec quicquam magnum committas, sed sub

specie honoris: In disciplina semper

intenti, &c. sint; ut locus non detur malae cogitationi. Philosopho cuidam noto, quum nihil horum servaret, meretrix aufugit, expilata tota domo: inde etiam accusatus ab eo qui illam abduxerat, diu fuit in vinculis. Vt habeas, lenone scito, & pecunia opus est, aut possideas: nisi vis tibi placeat. Multae enim cogi vo lunt; virgines praecipue. Fertur enim illud Nasonis: Aut humquam tentes , aut perfice. Tollitur index,

. Ω- msemel in partem criminis illis

venit.

Cave etiam ne grandia pollicearis. Nam quod praeuare debent, etiam majus existimabunt. Si dederis, exhaurieris ; & ut glorientur, diffama, bunti si non dederis, discedent, aut perpetua molestia te assicient. Cave

l eas i cum quibus non solum neg

tium

743쪽

tium sic: Nam quae habent fratres,

aut amatores violentos, in magnare incommoda protrudent. Cautum etiam in conversatione esse oportet;

de magis leviusculis donis persaepe,

quamlpe, Vel pecunia, allicere praeuata Si rem iniquam tenta veris, queranturque, amanda, velut iratus, proxenetam. Melius est etiam ama-rulentia continere, quam se exponere periculo levitatis , aut avaritiae illorum, aut alicujus aemuli tui insi- dijs. Verum ica tempera factum , ut securitati tuae caveas,& licentia morderate utaris. Memineris quodcun- que malum, magnum esse s magna dura: Dura mollia fiunt consuetudine intermediorum , &c. nimium docemus: sed si pudorem occupaS, parcas dedecori. A saevitia abstineas : temperatus sis, nec ingratus. Tot modis etiam apud Deum forsan veniam sperare possis. Porro quum tria sint bonorum genera; animi, & corporis, ac fortuna: ; id malum inter vitia proprie dici meretur, quod omnia haec simuΙ

744쪽

sso HIERONYM1 CARDANI evertit, & etiam parens est aliorum omnium vitiorum: id vero est gula. Nam & fortunae bona dissipata corpus languidum reddit. te infirmum , & animum viiijs replet. Nec quemquam ex his non summe tur pem invenies: Infinitisque id confirmatur exemplis. C a P v T CXIX. Da filiorum μνατ' X his autem quae extra nos sunt, nulla est major cura, quam filiorum. Eorum enim amorem Deus

nobis insinuavit. & opum: qui

quamquam ob immoderantiam , malorum multorum caussa sit: necessarium tamen est, illum esse, ac semper fuisse. Est etiam utilis r nam Ob opes, artes coluntur ι ob vitam,& filios, lucrum: ob filiorum etiam, vitam, & lucrum, ipsi erudiuntur. Porro filiorum caussam omni

pecuniae anteponendam censeo.

Quodsi unicus sit, quis ambigit ZAt si unus inter plures, nonne etiam ex

illo

745쪽

illo continuata stirpe, quum lut alias declaratum est, orbis Dominum nasci necesse sit,plus habebunt quam quicquid quod amisisti, etiamsi regnum sit. Qua etiam ratione,quum proportio infinita sit omnium , ad Partem quamvis, & perpetui. ad id quod aliquando finem habet ; palam est etiam in dubijs posthabendas omnes opes, i etiamsi sint centum millia coronatorum Philippeorum filiorum periculis. Excipere debemus eos filios, qui extra spem sunt in posterum propagandae stirpis enam etiamsi certo perituri sint, nihil

hac caussa curabis: Etsi opum amisso pluribus alijs. vel tantundem, id est, exitium pro exitio. aut periculum pro periculo afferat: pensanda denique diligenter; quum unius ceriatum exitium si tollatur hac jactura, quae periculum vitae asserat pluribus, aut si plurium periculum, uni, opibus amissis , extium asserat certum.

Si qui vero ad vitia ardentes sint , 8ca patiis obsequio alieni t quod etiam infratribus & amicis utile est, & fer

746쪽

69L HIERONYMI CARDANI me linicum praesidiumὰ illos accende adversus inimicos suos veros, aut fictos. Commune enim, aut grave odiam, & quanto maius fuerit, conciliat animos. Narratur fabula de duobus canibus pugnantibus, & lupo adveniente. Secundum auxilium

peti debet ex his qui moribus cum

eis communicant; improbitatem auiatem & infamiam eandem non habent: Nam ab illis qui eis se credunt permutantur; quum alia perturbatio a contrario violenta sit. Habet autem hoc ratione Alexi pharmaci. Verum ubi aliquid boni inchoaverint, si damnes, spem & ardorem extingues; si laudes, vanos essicies, &ridiculos. Vna est ergo via; studium, proriaptitudinem, finis electionem probabis; tum quaedam in singulis tamquam absoluta eliges. quae laudes egregie. Docebis autem pauca,& quam leviter in singulis partibus ;multa ut sint in omnibus,atque ea una ratione comprehensa: Vt in pictura, primum totius schema, inde majorum partium, & ad totum & per se,

747쪽

PRvDENTIA CIVILI s. 693& inter se delineationem I post par ttium in quibus illae perficiuntur, per se, & ad partes majores , & inter se proportionem. Tum ad minores ge venies: inde ad exiguas: post ad minimas: ultimo ad umbras, fines, εο insensiles notas. Triplicem illam rationem observant.Demum ab initio repetens,ad colores totius devenies, partiumque maximarum unde ad sequentes. ac minores, exiguas, mini- .mas, ac reliquas, quae quasi termini sunt, & fines, & pathemata. Ita magna leviter, & plurima pauxis docendo, illum ad multa δέ magna errata corrigenda induces s suum in paucis ac levibus se defecisse, Mibi solum, persuaserit: Vt vero tradas magistris , eos eligas, qui sciant docere , & qui hoc velint: Magnus enim labor , tor4 mque maius: 'Rem tamen & ab experimento in allis dijudicabis. In ludis, laboriosos solum permitte rue nam perseVe rando robustiores fiunt ια facilius desistent, qui sunt molliores. Ita indulgentia haec illis aut utilis erit,

748쪽

634 HrERONYMI CARDAN rhaut parum noxia ; certe laudabilis. Quod praeceptum est, generale esse debet. A ludis sedentarijs arcere oportet, ne discant; ubi didicerint, occupatos adeo tenere, ut dediscant; fido socio etiam apposito : aliter tam diu habere in vinculis, & obscuro loco, ut visus jacturam faciant.Nihil enim atrocius ludo aleae,

qui mane divitem. sero I vespereJ

possit emeere mendicum. Absint denique blanditiae omnes, & maxime ab educatoribus. Eorum loco per petua sint benefacta. Sed & omnes, blandidicos , dc blandiloquentes summoveas: tum quia haec nihiljuvant, & sunt improbi animi indicia certa; tu quia assuefaciunt animum juvenilem ad haec veneficia. At si extra domum in spem collocare velimus r gratiosos, & essica ce , cum Principibus; solertes, & laboriosos, eum opulentis mercatoribus ; ins ariosos, cum magnis artificibus; ma- suetos & aequales, cum filiis ditiorum, ut fimul erudiantur; cum Moribus storum,&c. senibus praeeipue, atque

749쪽

' PRvDENTIA CIVILIS. Ossatque avaris, obsequiosos, patientes,

sagaces, sed expetitos f aut expeditos. J Secus stulte: nam non plura genera sunt, nisi propter conjunctionem sanguinis. Porro pro studiis liberalibus adhibenda communi

etiam regula in elcctione puerorumὶ initia Geometriae, pro rerum memoria: nam vocant imaginationem ; syllogismos, pro ratione 3 Orationibus Iolutis experieris memoriam verborum. Ratio alterutri memoriae

bene copulatur ; ipse inter se miniis me. Sine ratione neminem studijs, lano ne negoths quidem, adhibebis. Memoriae ergo verborum s inserviuntJ oratoria, grammatica, leges, historiae 3 rerum, omnes ferme reliquae disciplinae liberales, tum artes . mechanicae. Communes quasi, geographia ,& simplicium cognitio. In αocendo, quae jucunda esse praestat, repetitione, addito semper decore 3 quae jucunde ει celeriter, intendendo exercitationem, admirabilem fructum paries. Quum ver duo sint modi pueros ad virtutem

750쪽

696 HIERONYMI CARDANI inducemit; per blanditias, .& vim, blanditiae constant verborum leni- tate, aemulatione, adhortata e tionibus, promissas, ac praemijs: Vis, timore, verberibus, carcere, fame. Meliores sunt, in universum, blanditiae, vi: & in vi, fugere oportet Verbera : nam etsi proficiant, ex his, ubi defecerit aetas, impleto cerebro lachrymali materia, stulti aut impro- 'bi evadunt: ut nisi militiam exercitaturis, ob doloris patientiam, non

conveniat. Fames autem valde convenit: nam non solum curat, mutat

que temperaturam, & gravia flagitia emendat , omnemque contumaciam frangit ι sed in consuetudinem Versa, etiam adulta aetate plurimum auxilij ad moderationem morum aD sert. Metus autem medius est interi/ vim ac illa alias.Carcer non,nisi fa- mo 'funba, convenit. Filias ne nu- tui des, ante vigesimum annum. In . puerorum quoque institutione lite' .ratia , gravem propone sententiam, quae diligenter pensitanda est: quam . elegander vertant , aeta Iactione ' scri-

SEARCH

MENU NAVIGATION