Hieronymi Cardani, Mediolanensis, Proxeneta, seu De prudentia ciuili liber; recens in lucem protractus: vel è tenebris erutus [elektronische middelen]

발행: 1627년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

751쪽

ΡRvDENTIA CIVILis. 697 scribendi, charactere pulchro, in syllogismum convertant. Ita moriabus, licundiae, orthographiae, scribendi exercitationi, & demum dia lecticae prospicimus. . In his etiam cavenda sunt dito maxima vitia, de

quibus magistri grammatica: vel-1uti virtutibus J gloriantur: unum est, ut pueri excipiant notis quae illi docent ; nam scribere dediscunt: alterum est, ut sine mora interrogatis respondeant ; quo fit, ut inconsulti . evadant, & linguae praecipitis. Ei autem qui plures habuerit filios, & maxime jam adultos, & si laboret invidia, aut locus sit factiosus, aut tyrannica administratio, s utile est, J ut non solum dividat binos ac binos extra domum, sed ditionem: ,

ne uno Veneno, ruina domus, seditione,rixa, accusatione, terrae motu,

fulmine omnes pereant: ut Ugolino olim i evenit , J & nostra tempesta- t e illi qui septem habuit filios, quos inimici exilio damnarunt , corrupto pecunia judice; inde statim circumdata domo ignibus, aceeptos sub

752쪽

698 HIERONYMI CARDANI fide omnes jugularunt. Nec aude- bunt in paucos; quum sciant ad vindictam superesse multos. Eruntque tamquam speculatores; & plura noscent: Nec, si. unu S peccet, ad Panimi illorum commovebuntur in omnes: nec cogentur aut conabuntur, J etiamsi possent, cunetos occidere; vel si non occidant, ut indicare honeste nequeant, qui vitam acceptam habent. Sed si parvi sint, etiam melius erit, majoreS extra domum habere. Multis hoc profuit. sed δc si duo; dc habeas cui

alterum eorum committas.

gnantes proponuntur.

IN. electionibus vero, quum duo proponuntur, aut plura, quae si-- mul haberi non possunt; aut,si unum habeas , aliud melius loco ejus consequi selis, multi modi sunt: in quibus plerique decipiuntur. Verum unus tantum securus est; ut non

753쪽

PRYDENTII CIvILI s. . abjicias unum, antequam alio potiatis .sed quia retinendo, versaris in periculo, ne non cogatis postmodum continuare in priore conditione; oportet aliquid, quantitate sb- Ium differens, interponere, cui pocsis assentiri, aut renuere: Velut peritenao mille, illi offerant sexcentos sdiffer promissionem , donec cum secundo exegeris conclusionem, tum si obstrictus, &c. fueris, tacite convenias; & eo usque obdura, donec libereris a conventione. Si au- tem non potueris convenire, illiscede, & conventionem retine. Iuuniversum, in hujusmodi etiam fidem frangere licet. Nam in his turpius est, decipi,& stultum esse,quam

C A p v x CXXI. De contrariys indicationibus. QVUM 'ero contrariae fuerint indicationes 3 utpote a genere a. diversa ei quae aspecie. ve, magnitudine, aut numero, aut modo, aut

754쪽

Zoo Hi ERONYMI CARDANI occasione , aut multitudine gene rum ; medicis facile est se explicare ab hac dissicultate, dicentibus, Esse observandam potentiorem. At non tam perspicuum est in hac caussa. Vtar autem exemplo: Lucius Mutinensis, a secretisPrincipisFerraxiae, vir moribus ornatissimus . res meas sine vectigalibus transmitti curavit: Ego quum postridie Ferrariam venissem , memor beneflch, quod tanto gratius mihi erat, quanto minus' illi notus e facie eram,i nec ulla cum eo intercesserat consuetudis; haesitabam i quod togam non haberem an illum inviserem. officium ad pecuniam pertinebat s sine toga esse, ad honorem. Vincebat species gene- .ri juncta, genus solum: uam genere'

tenebaP.Praeeipuum enim genus est,

gratiam. reddete. Sed quia erat de pecunia, & pauca , etiam vincebat. ratio eXistimationis ' Quamobrem in hujusmodi maxime oportunae sunt excusationes etiamsi verae non sint: velut morbi, celeritatis nimietes

vehisse: sed invenisse; aut illatum

755쪽

PRvDENTIA CIVILIS. T Idimentum, quod ego dicere pote-Iam Vere. Nam quum gratiam soleam anteferre omnibus, adieram hominem ι sed non sum admissus a familiari; quod illum diceret aegrΟ- rare. Prima ergo ratio generis est,

gratiae ue inde honoris ; post habenda

est ratio caeterorum. Nec potest conis

stitui generalis regula: quia ubi parva est differentia magnitudinis ossi-'cij, genus numero & speciei praeferri debet, tum etiam generum multitudini: species ubi genus imminuat, & occasio, velut prodire pal- .liatum coram magistratu , plurimum potest: ob id ossicium in magnitudinem, personam illius, tuam que, Occasionem praesentem, & quae immineant , & quae expectes, in recte judicando considerare diligentissime oportet. Semper autem non

agendo melius est peccare, quam perperam agendo; & in nis quae emendari pollunt quavis 'via , &quae a periculo multum' ,. ab hone .sto parum absunt; & ubi de vi- ta tua , aut filiorum, aut om-

756쪽

ox HIERONYMI CARDANInibus opibus non pericliteris. Contingit etiam aliquando casus multipliciter involutus: qualem exemplo nunc demonstrabo. Quum Bononiae essem, aegrotabat fratet

eius, qui legatus fuerat apud Pontificem alias, quum aegre ac vix obtianui conditionem minus honestam , profitendi Bononiae munus e tum

vero nec ille adfuerat in secunda electione, quod, ut dixi, tamquam suffiagium, &c. me posuerit, &c. haberi potest. Ego tamen memor

prioris ossich, & quod stater ejus

. inter primarios haberetur, & comparandae bonae famae caussa; pecunias repudiaram ; tum quia minime, de exitu certu s essem. Tum vero ali us medicus me inferior, omni ratione nitebat lotam occupare, & m eantecedere. Quum ergo vocatus ensem kt6ssionem fecisse illius , aeger simula vit: sed postmodum apparuit.

illum ut simul mecum collQquere, . tur, vocasse: atque ille pecunias accipiebat. Is autem imperitus admodum erat; ua morbus hujusmodi

757쪽

PRvDENTIA CIvILis 7o 3 nec ab illo, nec socio, qui cum eo colludebat , curari posset: sed neque ego certe sperabam,me illum sanare posse.Itaque,si negassem, quum

tam paucis antea diebus, consensu miro senatus, muneri profitendi addictus essem ν verebar, ne ingratitudinis me insimularent: si accederem, multa obstabant: dedecus

quasi, quum ego precario aut gratis J operam meam, ille cum praemio

collocare videremur: deinde existimatio multis modis imminuta: pugna ue quum ego praeponi inferio- . rem nollem, ille digniores antecedere vellet: praeterea quod etiam arcana esset intellecturus mea D medicamenta, J nec quicquam aegro

profutura, contradicente illo: demum, quod maximum erat, existimationem recuperaturus f esset ille Isocietate mea, quam dissidio funditus e Verterat: praeterea si cum ipso colloqui volebam, nec propalare arcana , nec quo morbo laboraret, patefacere, impium erat:& etiam quod

floriari posset, me super vocatum

758쪽

o Hi ERONYMI. CARDANI nihil profecisse: inde ut everteret jam partam de alijs bonam famam r& maxime, quod fratres, δc dispensatorem domus in suam sententiam MaXerat. Ergo in hujusmodi dissicultatibus optimum est , aliquando invisere aegrum, bona consilia dare: Ita locum retines eundo; existimationem, raro adeundo: Si quid boni evenerit, particeps es laudis 3 si quid sinistri, immunis es ab accusatione:

quin imo aegrum coges illis falijs J

relictis, in manus tuas se committere. Memento autem praeceptorum superiorum.

In hoc casu est dedicatio librorum . Principibus 2 nam si veterem sequi morem velis , ut si te Summo Pontifici prφponas, praeter id quod rideberis, non ferent: si novam consuetudinem sequi velis, exsibilabunt. te Grammatici, ut barbarum s & inconditam facies orationem: si me diam sequi, ut plerique faciunt, rationem, nec uni nec alteri satisfacies. Huic tamen dissicultati viam

aperuit Plinius Caecilius ι & earn tulit

759쪽

PavngNTI A csvos s. Iostulit Trajanus, Princeps alioquin

modestinamus, ut Dominus appellaretur, quum esset hoc nomen maxime Romanis invisum. Quapropter illum sequamur, ut fit brevissima: eo enim nomihe, in quo omnia continebantur,merito uterque contentus fuit , & ut hic de majestate nihil minueret: & ut ille ambitiosus non videretur. Simili mediocritate in Epistola ad Principem uteris tui negando id facere posse; quod Ve- salius adCarolum quintum scribens, pulchre observat; nec exiguus, aut negligens, nec adulator videberis. Nam aliud est munus, Epistolam ad illum dirigentis ue aliud historiam omnibus natrantis; aliud eius, qui vitam illius narrando , quibus eum potest modis post obitum laudare instituit, quum nec legere possit. Tum enim eo latior est ad laudationem via, quo intinus ille potest intelligere se laudari, v

760쪽

. C A P v et CXXII. Opes, an honor, praeferenda. QV AExi autem solet, an cedendum potius honori ; au fortunis omnibus i Sit senex ut ego jam nunc sum falso accusatus, nec judices vindicent: ut vel transmigranqdum sit, si honori consulere velis, atque omnia evertere, aut stando contumeliam ferre; quid agendum Excusat sanς aetas : sed non in Philosopho, & sapiente; nec oblevis exiiij metum. Quid si fugiendo etiam, praeter damnum, dedecus subeas ut serunt tempora Deinde quomodo consulam nepotiὶ Ergo propter spem immortalitatis, quiescendum. Est

enim, ut alias dixi, res infinita : Mutantur magistratus,& regna, & imperia; aeternum manet in omnem .ipem. Propterea talibus quiescendum est. i haec spes non adsit transmigrandi statim, semper honestioribus eonsulendum. Honestiora autem sunt necessaria. de perpetua In

SEARCH

MENU NAVIGATION