Hieronymi Mercurialis Variarum lectionum libri quatuor. In quibus complurium, maximeque medicinae scriptorum infinita paenè loca vel corrupta restituuntur, vel obscura declarantur. Alexandri Tralliani De lumbricis epistola. Eiusdem Mercurialis opera,

발행: 1570년

분량: 309페이지

출처: archive.org

분류: 약학

221쪽

nem licet aliquando insensibilem retinent, ita ut etiam recedente caussa nihilominus affectae remaneant,& sic vocarunt quasi non modo patiantur,sed quoq. iam passae sint: Cu ita l. Galenus in libris de locis afferus toti tractationem consumat praecipue in docendo qua methodo partes iam passae, & aflectione propria a caussa sibi externa,& ut dicunt per consensum occupatae dignosci queant , iure sane emπονθοτων --ων OS inscripsit: Hae nam q. proprio ac intestino affectu laborantes sunt,quae potissimum curationem expostulant,non

illae quae nihil in propria essentia passae,ali unde solumodo vexantur,& caussa extincta nihil offensae,aut parum admodum remanent; & propterea ot nuncupantur. Patet igitur quam iniuste Galenus ren Ghendatur,quem iam aetate prouectum,quando eo, ibros scribebat , in titulo ponendo fefellisse apud me irrationabile omnino videtur: cur autem Rabi Moses in suis Aphorismis citans libros hos appellet scicnti rum libros hactenus certe diuinare non potui, ex quincto eorum librorum id mihi obseruatione dignum inprimis videtur, q uod quicunq. corde Vulnerantur us'. quo vitam trahant, semper mente constent, ac sapiant, quasi necessario inde colligatur anima rationalem minime in corde collocari: At Galeno vetustior Aretaeusin ij. de acutis passionibus simile quid de corde in syncopis tractatione scriptum reliquit: ubi differentiam ostendens eorum,quiore uentriculi infestantur, &eorum quos cordis labor aliquis exercet, de postreinis ita

- ες τα μέλλοντα μαντιεμ ατρεκεες esse sci licet qui corde laborant sensibus acutioribus ita, ut magis quam antea Videant, audiantq.; & praeterea mente constare, ani-

222쪽

L1BAR mumq. puriorem habere, ac nedum in praesentibus dignoscendis, verumetiam in futuris exactos diuinat

res existere.

uid sit apud Galenum Abcbnium Tarsicum: O degus)pio. cap. XVII.: Alenus in libro meth. I 3. modum quo ad cicatricem ducuntur ulcera docens et lychniorum Tarsensium meminit,quemadmodum etiam in I . eiusdem diactationis libro, ubi Oedematis curandi rationem tradens spongiam posca madidam probat, caq. deficiente ellychnium Tarsense substitu edum monet: ' Quibus in locis quid sub et lychniorum eiusmodi nomine intelligi debeat, ab omnibus fere hactenus ignoratum est: Ego uero quae illa fuisse cx auctoribus

coniecerim in medium afferam, sententiam mutaturus quotiescunq. meliorem quis mihi monstraueriti Ex v riis namq. linorum generibus pro lucernis accendendis ellychnia secisse veteres apud omnes constat,iccirco&Tarsensia a Galeno vocata ex huiuscemodi materia fuisse conflata putare debemus: Inter alia autem cum unum extiterit gossypium a Latinis, a Graecis nucupatum, ut Plinius lib. I9. cap. I. meminit, hoc ελλυ- γοῦν ταρσικον Galeno significasse tribus rationibus, uti

credam, impellor: Vna est, quod Galenus nullibi gossypii mentionem facit, unde nisi his locis illud designet,

ipsi ignotum extitisse dicendum , quod tamen non admodum verisimile videtur, quando Plinij tempore Romae praesertim cuiq. abunde suppetebat, & ad uarios medicinae usus inseruire poterat: Altera ratio,quod Galenus et lychnijs illis mollitiem prae ceteris attribuit.desossypio scribit Plinius nulla ipsi in candore mollitiave Praeterenda: Tertia est quod loco spongiarum ut Ga

223쪽

TRRTIV s. s Ilenus monet de ellychnio Tarsico Xylinum linum,si uegossypium aptissime in usum medicum reuocatur. Sed duo huic opinioni obstare fortasse alicui videantur; AIterum est Galeuum et lychnio Tarsico carnem excrescerem deprimendi potestatem tribuisse quae in gossypio minime reperitur: alterum quod nullus ex Tarso Ciliciae urbe Xylinum linum inuectum scribit; sed Plinius in superiori Aegypti parte in Arabiam vergente oriri memorat: Attamen haec dubia facile dissolui possunt, si dicamus gossypium in fila redactum,quemadmodum pro ellychniis ficbat, atq. etiam hodie passim scri conspicitur, eandem paene operam in compescenda carnis luxuric praestare, quam & fila linea. Praeterea tempore Plinii in Aegypto illa fila fieri consuesse,'tempore uero Galeni optima in Tarso fieri caepta sicuti temporibus nostris in Cypro, in Italia, & in alijs regionibus: Nec sane mirum videbitur si cogitcmus facile ob tr ctus uiciniam ab Aegyptiis Cilices, & ab his Cyprios, deinde alias nationes tale lini genus accepisse potuisse. Quod porro memoriae Plinius mandauit ex gomypio vestes sacerdotibus Aegyptiis gratissimas fieri consu uis te, usq. etiam ad tempora nostra perdurare nemo ignorat, quando vestes illas sacerdotum,quas Itali vocabulo populari cottas, rochettosve appellant, saepenumero Xylinas,&praesertim ditiorum ac nobilium esse

videamus. Morbus Deliorum ab Aeschine descriptus: Iocus celsi notatus, o alter Nonii emendatus contradictio Herodoti, crPliiij, cap. 18.

A Eschines rhetor nauigationem quandam Phil

crati per epistolam suam describens cuiusdam Deliorum pestiferi morbi meminit, qui quod

224쪽

rat sententia) notum facere studebo: Sic ita a. in lib. graecarum Epist. legitur , λυσαντες - μουνιχίας ἐψερας λαμ ω σφοδρα σκιρωνι περὶ μέσων ημεραν κατήρ ει ν εις νησον τα, ιρν xαδείσαντες λη κεραο ἐννα σκουο: si lia ὀ

κοΘεν - τας μιχας. Vespere ex Atticae portu Cauro valde claro persate ituentes circa meridie Chiu peruenimus. ibiq. dies nouem erat enim aduersus ventus morati, deinde rursum aurora soluentes Delum tuimus,laborabant Delij pestifero quodam morbo. Vultus quiadem vitiligine plenos, capillos pariter albos habebant: ipsorum autem collum, es pectus erant tumida; febres vero non aderant,neq. dolores insignes,ncq. inferiores pare quicquam permutatae fuerant: Atq. haec Apollinis ira sibi contigisse credebant, cum praeter vetere

consuetudinem it Iustris quidam in insula sepultus suisset. Ob hoc igitur Deum ipsis huiuscemodi morbu mitatere suspicabantur. Nos autem tanquam externas gentes, vel tanquam insulam incxterno mari accedentes,

hominum q. diuerserum colorem inspicientes, nocte fuga capta discessimus, mutuo nosipsos inter abeundum Percunctantes,an quis'. colorem, & pilos, quos domo gest

225쪽

gestaverat, haberet. Fuerunt itaq. quae tale morbi genus conditiones comitabantur, quinq. primo pestilens erat; secundo leuce seu vitiligine ora replebantur, tertio pili albescebant, quarto collum &pectus tumesccbant, quinto doloribus cxiguis aegrotantes exercebatur; Aberant febres : Nunquid autem contagiosum malum foret,clare non explicuit Aeschines: attamen cum Delo iam relicta eius socij timerent, ne colores atq. pilos exigua mora ibi facta mutassent, non sine ratione quis colligeret etiam contagiosum cxtitisse: Quod vero maxime ambi3uum in hac rc videtur, est,an ille morbus fuerit leuce liue uitiligo, an alphi, an elephantiasis alba a Plinio lib. I s. cap. s. vocata : Mihi sane cogitanti alphos,atq. vitiligines,neq. pestiferos, neq. contagio- s fieri,praeterea sine tumore ullo, ac sine dolore existere,magis inclinat animus ut putem elephantia sim, siue lepram albam fuisse,quam pestiferam,contagiosam, cum tumore & cu dolore fieri co firmant Medici: quod si crustarum leprae huiuscemodi propriarum nulla fit mentio,ob id non neccsse videturab hac sententia recedero,quoniam vel sub leuces nomine, qua replebantur facies,eas comprehendi non inconuenit: At id magis forsan repugnat de pilis albis dictum, quos tamen in clephantia si secundum humoris naturam mutari valde rationi congruit; Videbunt doctiores quae potior sententia haberi debeat, intcri mobseruari velim Celsum gangraenam vocasse cacrum, sicut& veteres omne fere masi quod ut cancer serperet genus, gangraenam di Xeriit, ut ex Lucilio,& Varrone docet Nonius apud quem ubi legitur. Non vituperamus cum sciamus di etiam praecidi oportere, si ob eam rem gangraena no sit ad brachiuventura loco metionis NictumJ restituendum est digitumJ quemadmodum etiam Lypsius iuuenis ingeniosip

226쪽

rare debere, atq. Deus magna mundi corpora medicatur,dum eorum inaequalitates adaequat, atq. contraria contrarijs adhibet, tum etiam ille apud Athenaeum non insulse prorsus dixerit, ει μη ἰαυροὶ ἔασαν οὐδενάν Ig των γαμματι ν βυος μωροπιραν, quod scilicet nisi

essent medici nullus grammaticis stultius inueniretur genus. Neq. solummodo asseuerabat Heraclitus perinde hominibus medicinam, atq. Deo exercendam esse; tinnio & omnia in corpore nostro fieri, sicut & in mundo magno opinabatur: ita namq. urinam in vesica gigni,quemadmodum in aeris secunda regione pluviam, uod ut hic ex vaporibus a terra elatis,ac in nubem conensiatis pluuia cilicitur, sic ab esculentis, poculentisve halitus in vesicam emanantes urinam producant: Heraclitum vero hunc in modum sensisse auctor est in 13. prob. sec. prob. 6. Aristoteles; quam falsam sententiam Asclepiadem quoci. medicum olim celeberrimum secutum essc docet Galenus in I. de fac. naturalibus libro, in cuius fine disputans aduersus Lycum de urinae natura sentire videtur id totum, quod potatur, per urinam excerni, praeter pauca q uaedam per aluum,per sudore, aut per insensibilem uocatam expirationem interdum exeuntia: Quod dogma verum esse,ut ipsemet ex cu idelibus, atq. Erasistrati auctoritate probare nititur, in lectionibus nostris,latissime probaui inus, atq. etia in tractatu nostro de urina mostrabimus, ubi clare ni fallor)5 rationibus,& veterum medicorum, ac philosopli rum auctoritatibus apparebit urinae materiam nullam

aliam esse, nisi substantiam ipsam mei potulentam: Hic illud addam quod Catullus in Egnatium,& Strabo lib. 3. Geog scribunt Celtiberos, Hispanosve consueuisse mane lotio proprio dentes atque gingiuas ad abstergendum nocturnas sordes colluere; quod sane magis ferri

A a potest,

227쪽

LIBER potest, quam urina in cloacis in ueterata sese lauare ut Iberos factitasse memoriae prodidit Strabo.

cetius redarguitur cur casi rati non fiunt leprosi; lochs Aristotelis de Satyriasi: De manu Gregoris russeuise nientia

Etius lib. I 3. cap. Ias. multa praeclare de elephaticorum victu memoriae mandauit, sed in duo bus insigniter eum lapsum semper existimaui:

in uno dum caussam, qua castrati co morbo non tentantur , assignare studuit; in altero dum elephantiali corre tos generandi gratia cum mulieribus aliquando con- uetudinem habere consuluit: Quod in castratis larga

fiat seminis generatio atq. non castrati utilem ac bonii humorem in eo ita absumant, ut illi a morbo ea ratione evadant, hi vero facilius capiantur ridiculum sane est fateri : sicuti absonum est quos Elephantiasis exercet, multo abundare semine putare: in iis. n. qui omne membrorum alimentum vitiatum &corruptum habent,quomodo semen, quod ultimi, ac utilis alimenti περίτῖωμα est, multiplicari possit non video. Quare verior sese os fert ratio cur Eunuchi ab eo malo immunes reddantur; siquidem praecipua illius generationis occasio a caliditate, & siccitate cum iecoris, tum uniuersi corporis habitus dependet; & iccirco huiuscemodi affectio Aegypto familiaris traditur : Eunuchi vero frigidi atq. humidi citra omnium controuersiam fiunt, ut nemini arduusit intelligere hinc nasci,quod castrati no solum leprae, verum etiam ulli alteri morbo a calido & sicco nascenti non facile subiiciantur. Consulere porro ut laborantes lepra generandi gratia concumbant,est non modo male affectus iugulare, sed etiam relio uos peste inficere, morbosum l. genus humanum redacre velle. Cur aute

Elephantia si

228쪽

Elephantiasi usq. adeo veneris appetitu stimulentur, non aliam caussam puto, nisi quia vasa ipsorum omnia multo & crasso flatu, humore ve incocto replentur, qui tam genitalia ipsorum quam ora satyris similia efficit iob quod etiam σατυριασις dc σατυριας a Veteribu S medicis tale mali genus nuncupatum inuenitur, quemadmodum apud Aristotelem in o. lege n. animal. cap. 3. ubi

huic est morbus satyriasis vocatus .etenim in hoc ob fluxionis& crudi flatus copiam uultus partes ingredictis, alterius animalis, de satyri facies apparet. Nisi igitur Plutarchus eo modo exponatur,quo in I .lib. harum obseruationum notauimus, excussari non merebitur, cur Aristoteles etcphantiasis mentionem facit, quam is tε-pore Asclepiadis tantum qui trecentum annis plus minusve post Aristotclem vixit, apparuisse in sympos. tradidit. Manus a natura homini tributas fuisset duobus rationibus auctor est Aristot. de pari. animal. cap. IO. Vna quod sit erectus, atq. ob id non cruribus, ut bruta terram prona spe statia ,sed brachiis, & manibus egeat: Altera quod sit omnium prudentissimus, sicq. ad exercenda prudentiae munera magna instrumentorum copia exigatur, pro qua unae manus sufficere possunt,nepe quae non unum, sed multa instrumenta,ac veluti instrumentorum instrumentum sint. Aristo sententiae addidit acutissimus Gal. I.de usu partium, hominem a natura manibus ornatum fuisse, quoniam sicuti ratio ipsius animo tributa est veluti quaedam artium ars, ip- seq. sine instrumento sibi accomodato operari nequit, similiter instrumentum omnium praestantissimum dari conueniebat. Gregorius Nyssenus auctor non ignobi-

229쪽

Iis in lib. opificio hominis praeter haec alium naturae, in extruendis manibus finem fuisse putauit nimirum sermonem homini omnium maxime proprium inuandoquidem nisi manus, quibus cibum pararet, atq. in os mitteret habuisset, necessario os sumendis e terra cibis, ut in ceteris brutis idoneum fabricare cogebatur. Os autem eiuscemodi loquellae atq. sermoni plane inceptum fuisset unde ut loqui posset, manus homo habuit.

De Cretae generibus locus Plinii explicatus: fasciae, toga, mappae cretatae: error Comaris. deInso Tymphaico Theophrani loci correcti, alter Pling notatus. cap.

et Ia

Erussa ad faciem dealbandam antiquissimis usq.

temporibus usas fuisse mulieres practer multos alios Plautus copiose satis testatus est;quod uero ad candorem atq. splendorem uestibus,togisve conciliandum veteres cretae quodam genere uterentur, Isidorus in Elymolog.& ante ipsum Plinius lib. 36.cap. 17. memoriae mandauit; quo in loco cum non parum obscure loquatur, & interdum a Galeno diuersa sunt, re videatur, eius sententiam breuiter explicabo: Itaq; Latinus auctor cretae tria genera facit, Cimoliam, Argentariam,& Vilissimam: Cimoliarum altera erat vera a Cimolo una cycladarum insula unde defercbatur, sic nominata; altera per similitudinem ita nuncupata; atq. huius plures species fuerunt: aliae namq. ad medicos pertinebant veluti Thessalica atq. Lycia: aliae in vestibus usurpabantur, sicuti Sarda, Vmbrica ,& saxum uocata: Sarda aquae commixta & eliquata uestes abluebantur, mox sulphure sussiae CimoIia uera laevigabantur; cumq. uilissima esset, togis candidatorum dealbandis, illustrandisve eam minime adhibitam puto: Vmbrica quae preciosior habebatur, poliendis uestibus in usu

erat;

230쪽

erat; modo enim eliquata, modo ipsis affricata nitorem quendam gratum ceteris uestium coloribus praestabat- non enim solis candidis ut Sarda,sed etiam uersicoloribus inseruiebat. Saxum pumicis instar&ipsum candie dis uestibus sulphure suffitis affricatum non modo alb-dinem augebat, uerum etiam nitorem & lumen quod sdam, atq. soliditatem conciliabat, quo pacto muliere hodie amylo,uel oryzae decocto ad dealbandas,solida

dasve mappas & ucta utuntur; Hac ueteres etiam togis candorem .soliditate c nitorem nec non fascijs caligarum,atq. mappis comparare consueuisse opinor, unde M. Tullius a. Epist. ad Atticum I 8. fascias cretatas dixit;& Martialis lib. I 2.

Cretatam praetor vellet cum mittere mappam, Praetori mappamfurripit Hermogenes.

Cretenses tamen calceos ab Hippocrate q. de artic. mostratos, quibus monticolae in A na & venatores utebantur,diuersos a cretatis extitisse nemo nescit'. Cimolia vero nullo modo candorem tradebat sed alios colores preciosos,& ueros emolliebat,nec no sulphurc co tristatos quod a nitore exhilarabar,perinde ac hodie factitat sericarum telarum textores, ubi varijs tincturis nitore

ipsis conciliant, illustrantve: De hac locutu credo G lenum , quando denigra dis capillis cimoliam cum alijs rebus commendat; alias nam q. cimoliae species aut n5 nominata, aut uno cimoliae vocabulo in ρ. de simpl. mcd. coprehendisse constat. Tot igitur Cimolias apud Plinium inuenio, quae primum cretae genus faciunt.

Secundum vero cretae genus erat argetaria, quam Galenus praecitato loco γόαι κρηπικα appellar, ubi eam abstergendi potestatem habere, & iccirco ad splendorem vasis argenteis sordidis reddendum homines usurpasse memorat; qua in re accusandus est Cornarius, qui ubi Aetius lib. a. scribit Creticam terram facultate abstem

SEARCH

MENU NAVIGATION