Antiqua priscorum hominum philosophia evidentibus demonstrationibus cum vera scientiae methodo restituta. ... Autore Reverendo patre Bernardino d'Andre'e Carpentoractensi, ordinis Capucinorum, .. Metaphysica. Autore reverendo patre Bernardino d'Andre

발행: 1694년

분량: 264페이지

출처: archive.org

분류: 철학

231쪽

haec ultimo afficiunt substantiam mediant Nbus aliis accidentibus, seu relationibus;i ec ipsa aliorum fundamentum esse possimi. Hinc relatio accidentalis alia est , quae subjectum immediate afficit , qualis est esse praesens tali tempori , . vel tali loco : alia verδ, quae lubjectum mediante alia relatione assicit , qualis est figura , quae mediante extensione afficit subjectum,vel extensio, quae pariter mediante quantitate subjectum asscir. Proprium cst omnis relationis accidenis

ratis , quod non possit resultare in subjecto sne illius accidentali mutatione vel praesenti, vel saltem praeterita e nam paries. A. non potcst fieri similis parieti albo B. nisi . dealbetur, aut saltem nisi ipso jam dealba to dealbetur paries. B. Proprium est relationis accidentalis immediarae, quod illius subjectum possit esse, di concipi sine relatione , non tamen sinexelationis fundumento. Ratio primi est, quia i proprium est relationis accidentalis, quod possit adesse, & abesse sine subjecti corruptione : ratio autem secundi est, quia sub tecti in illius relationis est immediate. illius:

fundamentum.

Proprium denique relationis mediatae est, quod illivs subjectum possit esse , & co cipi fine relatione , & sine relationis .sunm

tamento. Ut paries. potest concipi de exim

232쪽

Capi I X. De RELATIONE; ms 'fiere sine albegine,&sne similitudines: quia, utraque est illi accidentalis.

Utrum Relatio di linguatur afundamento.

G R vis est quaestio inter Thomistas &

alios Philosophos, utrum relatio siti aliqua entitas realiter distincta a fundamen btO.v.g. similitudo ab albedine , vel aequalitas a quantitate. Thomistae enimi asserunti relationem esse entitatem modalem realiter di stinctam a. sandamento : Ita ut tot adveniant de novo entitates reales in se jecto,quot resultant in eo relationes. Alii vero e conua relationem non esset entitatem realiter a sundamento distinctandi arbitrantur. Sed haec quaestio tota versatun in aequivocatione. Sit lotur. 1'. Concluso. Relatio non est entitas iri, subjecto realiter a fundamento distincta,seli, importat essentialiter entitatem subjecto extrinsecam cilicet,terminum. Probatur, & demonstratur concluso Tota , dc formalis ratio cur paries albus

A. sit sinitis parieti albo B. est quia paries,

A. coexistit albus cum, pariete albo B. sessi quod tarios. . A. coexistat: albus cum pariete albo.. B. Id nullam prorsus entitatem

in subjecto praeter albedinem impoliat: sed

233쪽

aso P A R s ΙΙ I. M E T A Pr H. entitatem dumtaxat extrinsecam subjecto, scilicet,terminuin, seu coexistentiam parietis albi. B.ergo relatio non est entitas in subje- sto realiter a fundamento distincta , sed limportat essentialiter entitatem subjecto , extrinsecam , videlicet , raminum. Probatur major. Quia , cum dicitur

quod paries albus. A. Est simi lis pastetialbo B. nihil aliud forma liter signi hcari, aut concipi potest, nisi quod paties. A.

simul existit albus cum pariete albo. B. Ergo tota, & formalis ratio cur paries albus. A. sit similis parieti albo B. Est quia simul existit albus cum pariete albo. B: Sic quando dicitur quod Petrus est pater Pauli , vel quod habet relationem paternitatis ad Paulum ; nihil aliud . piors lis . significatur , aut concipitur , nisi quod

Petru S genuit Paulum : ergo rota , formalis ratio cur Petras sit pater Pauli , est quia ipsum genuit. Ac proinde , tota& formalis ratio parternitatis nullam aliam dicit in Petro entitatem realiter distinctam a praeterita generatione activa sed tantum' icoexistentiam Petti ab ipso geniti. Probatur Min. Quia praecii a quacum que entitate intermedia duo parietes albi eo ipso , quo simul existunt albi , vere sunt, di vere dicuntur similes: ergo similitudo . non dicit aliquam . entitatem in parieterealiter distinistam ab albedine , sed ait e

234쪽

mp. X. DE MELATIONE. 2 arius dumtaxat parietis albi coexistentiam. Similiter ut unum quantum sit, & dicatur uale alteri nihil aliud prorsus requiritur, quam ut tantum habeat quantitatis nec plus . nec minus quὸna aliud quantum simul existens : ac proinde relatio aequalitatis nihil dicit in subjecto realiter distinctam a quantitate, sed alterius quanti

coexistentiam dumtaxat. Demonstratur.eadem conclusio ab impossibili ut ex omni parte convincatur rebellis ac pervicax intellectus ; demonstra tur autem argumento quidem vulgari , sed non parum essicaci . Nam si relatio diceret aliquam erilitatem positivam realiter distinctam a fundamento ,& de novo adve nientem subjecto, sequeretUr ex eo , quod unus paries Romae dealbaretur ; omnia Corpora alba, & nigra, quotquot in

toto orbe reperiuntur, nOVam entitatem realem accipere , di aliam deperdere : imo 'quoties musca vel tantillum moveretur , res omnes creatas sive in caeso, sive in terra existentes in se recipere entitatem novam κrealem , per quam dicerent ordinem proinpinquitatis , aut distantiae ad illam ; ta amitterent aliam , per quam aliter eam prius respiciebant. Quis autem non videt haec esse plane absurda, & impossibilia tneque ullam posse dari , aut concipi causam tot entitatum . realium, qua de novo-d

235쪽

PAR s. Ι IT. MITA P ΤΕ. venire supponuntur , productivam, audquae de perguntur: destructivam. Itaque. ontitas illa a fundamento distincta non solum est inutilis omnino sed nequidem soncipi potest. Unde evidenter colligituc nullam dari hujusmodi entitatem novam

in subjecto relationis a fundamento realiter distinctam , non enim multiplicanda sunt entia sine necestate et & quod concipi, non potui non e E ens. a . Conclusio. Relatio non est ens maut entitas aliqua,quae producatur, aut de firmatur , sed est novum esse respectivum D seu modus,aut realis respectus, qui resultat:

in subjecto ratione sundamenti ex positione termini , & qui desinit esse ex sola

destructione termini, neque ullam importat entitatem in subjecto realiter distinctam , fundamento : sed entitatem dumtaxat se jecto extrinsecam , scilicet, terminum. Explicatur conclusio, quae jam manet deinonstrata ex praecedenti. Quod enim paries albus. A. Sit a parte rei, & nemine

cogitante similis parieti albo B. id est quod ii parte rei simul existat albus cum

pariete albo. B. Est verum esse respecti-vuin , seu realis respectus nam sicut esse. album dicitur esse abosolutum a parte rei parietis albi , ita esse simul album a parte: xei cum alio est verum esse respectivurru Parietis albi: quod autem paries albus. A.

236쪽

CΑ .X. DE RELATIONE 23 mul albus cum patiete. B. id nulliati importat entitatem in pariete. A. priete albedinem,ut patet; sed extrinsecam dumtaxat existentiam parietis albi. B. qua posita pacies. A. simul existit albus cum ipso,&qua sublata ἡesinit esse simul albus. Et sic

manci explicata conclusio. Haec autem conclusio sic explicata est mera tum Aristotelis , tum divi T homae , atque omnium Thomistarum sententia.

Nam divus Thomas pluribus in locis claxe dicit quod accidens non est ens, sive entitas aliqua,quae produci, aut destrui,ve corrumpi possit; sed est etitis esse, scilicet, respectivum , seu modale, quod non habet esse sed eo aliquid est. Unde cum Tho amistae dicunt relationem esse entitatem modalem , quae non producitur , sed resultat in subjecto ex positione termini nihil aliud prorsus intelligunt quam esse modale , seu respectivum , ut patet. Aeproinde sublata aequivocatione dumtaxae cum aliis Philosophis idem plane sentiunt. Similiter cum alii Philosophi dicunt dari aliqua accidentia absoluta, nihil aliud intelligi potest,nisi quod dentur accidentia, quae ex mutua partium , Vel potentiarum inter se habitudine subjecto intrinsecti resultant sine respectu ad aliquid aliud tu extrinsecum , & quae dicuntur idcirca absoluta tum quod aliorum accide -

237쪽

vium , quae sunt puvae relationes extrimsecae , fundamentum esse possunt ; non au. tem quod habeant veram entitatem realiter a subjecto distinctam : neque enim ulla. mentis agitatione concipi pollunt hu)usmodi entitates absolutae , & sic sublata pariter aequivocatione omnes Phiis losophi cum Aristotele, & cum divo Thoma , qui dicunt i quod accidens non est ens , sed entis esse, quod non habet esse , sed eo aliquid cst,facile convenire possunt. Quod autem Divus Thomas asserat quod accidens non est ens, aut entitas aliqua , quae prodaci,aut destrui, vel corrumpi poΩ--

sit ; sed quod est entis esse , quod non Ea bet esse, sed eo aliquid est , unicum dum

taxat ex pluribus proferam testimonium. Nam in prima secundae quaest. DO. Art. 2.

ita se habet tertia objectio. Nulla qualitas remanet postquam desinis e se in subjectosed gratia remanet: non enim

corrumpitur; quia sic in nihilum redigeretur, sicut ex nihilo creatur. Unde dicitur nova creatura,ad Galatas ult. Ergo gratia non e stqualitas. Cui objectioni Respondet divus Thomas,ut sequitur. Ad tertium dicendum , quod sicut dicis Boetius accidentis esse est inesse. Unde omne Accidens non dicitur ens quasi ipsum esse habeat, sed quia eo aliquid est. Unde s magis dicitur esse entis, quam ens, ut dicitur in lib. .

238쪽

CAP. X. DE RELATIONE. 233 π. Metaph. textu a. sicut etiam in lib. 1 a. textu s. tom. quia eius est'ri,vel corrumpi cujus est esse : I.eo proprie loquendo - nullum acciάens neque sit , neque corrumpi tar,fod dicitur ferῖ, vel corrumpisecundiim quod subjectum inci it,vel desinit esse in actu fecundium illud accidens. Et secundum hoc etiam gratia dicitur creari ex eo , qMod homines fecunuum ipsim creantur , id est , in novo esse constituuntur ex nihilo , id est , non ex meritis , fecundum illud ad E hesitos a. creati in Chripo Issu in operibus bonia.

CAPUT XI.

Solvuntur Objectiones. OBjic. i'. Contra praecedentem conci sionem. Ea distinguuntur realiter, qua daabent diversas definitiones , vel essentiariaxqsi fundamentum ;' & relatio habent di versas definitiones , &-elsentias : nam eta sentia relationis est quod referatur ad aliud, fundamentum vero est quid absolutum δErgo relatio distinguitur realiter a fun

damento. '

Resp. Dist. Mai. Ea distinguuntur rea liter , quae habent diversas definitiones , deessentias absolutas, Conc. respectivas,Ne Idem enim,si absolute consideretur , potest

absolute definiri,vel respective,si considere

239쪽

6 P A st s. I I I. 4 E T 'A v α xtur respective ad aliud : Et ideo dist. etiam . min. Atquii fundamentum, & relatio habent diversas definitiones, & Essetias respectivas, Conc. absolutas Nego; & Neg. Conseq. Instabis. Manet fundamentum pereunte selatione : Ergo relatio est entitas quaedam .,fundamento distincta. Resp. Neg. Conseq. Neque enim relatio est elaritas a fundamento distincta, sed

necessario importat entitatem fundamento extrinsecam , scilicet, terminum. Quapropter ad hoc ut pereat relatio, id est,ut fundamentum desinat esse relativum ; non est necelle, ut aliqua entitas fundamento intrinseca pereat; sed sufficit , quod siqua

entitas extrinseca , scilicet, terminus rei tionis non existat. Sic paries albus. A desistit esse similis parieti albo B. id est , desinit esse albus simul cum pariete B. eo ipshpmcise,quo paries B. definit esse albus. Instabis iterum. Illa connotatio termini uel est aliquid reale, tumque sublato ter mino perit aliquid reale distinctum a sumdamento ; vel aliquid fictilium , sicque reis latio non est realis , sed a mente excogi Resp. Illa connotatio termini est realis coexistentia subjecti simul & sundamenti' cum termino : atque ita sublato termino perit illa realis coexistentia fundamentivium termino absque eo, quod ulla Pere t

240쪽

CAp. X. DE RELATIONE. M entitas intrinseca fundamento , ut perspia

cuum est.

Obsic.a'. Non potest fieri nova denominatio eaque positiva citra novam for mam, vel entitatem ; sed relatio novam a fert denominationem subjecto relationisu Ergo adveniente relatione nova quoqueentitas advenit subjecto.

Resp. Dist. Mai. Non potest fieri nova denominatio positiva, quae sit absoluta nisi

nova forma adveniat sublecto,Conc. deno- nominatio relativa,Neg. Nam ad denom, nationem relativam , seu ad esse relativum sufficit , ut producatur, & existat terminus. Gic paries albus. A. vere incipit esse relativus , & denominari similis parieti albo B. id est, simul existere albus cum ipso ex eo praecise,quod dealbatur paries B. Oblic.3'. Idem non potest simul intendi , & remitti, id est, augeri, & minui s sed

fieri potest, ut augeatur fundamentum , &minuatur relatio : Ergo relatio non est idem cum fundamento.

Probatur minor. Nam si fuerint duo paricles albi ut quatuor ; & unus fiat magis albus a tunc erit minor similitudo Contra vere, si fuerint duo alba, unum ut

sex , & aliud ut quatuor ; si tollantur duo gradus albedinis ex illo, quod habet sex gradus, erit major similitudo : ergo fieri potest , in augeatur fundamentum o

SEARCH

MENU NAVIGATION