Antiqua priscorum hominum philosophia evidentibus demonstrationibus cum vera scientiae methodo restituta. ... Autore Reverendo patre Bernardino d'Andre'e Carpentoractensi, ordinis Capucinorum, .. Metaphysica. Autore reverendo patre Bernardino d'Andre

발행: 1694년

분량: 264페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

non sit simpliciter similis in Deo & crea-ιura,sed partim simi lis , & partitia diversa;

non potest dari idea Enti& univoca , quae scilicet sit una apra. repraesentare Deum, di crea rami in ratione entis, & cum i pus conjungi per praedicationem mentalem. si enim abstrahatur ratio Entis a creatura haec idea non poterit reptaesensare rationem Entis in Deo , neque cum Deo con-jVngi per praedicationem : & o contra si abstrahatur a Deo. Non enim potcst abstra-h' a creatura alia ratio', seu idea Entis quam ista quod ex parte existit j. quae idea cum Deo conjungi per praedicasionem nequaquam potest. ut manifestum est. QNod autem. omnis ratio,seu definitio uni voca fit essentialiter, atq; simpliciter praedicabilis de omni definito; omnisque idea uni- voca sic una apta repraesentare multa,& c5jungi cu multis in praedicatione universali, confirmatur etiam evidentissime ex partium enumeratione. Nulla enim potest assignari definitio univoca, quae e gent taliter, atque simpliciter de multis no praedicetur;& cujus idea una,& eadem cum ipsis non conjungatur. Sic definitio animalis essentialiter , atque simpliciter praedicatur de omni homine , de omni bove, & de omni Leone, atque eadem idea animalis sine restrictione cum ipsis conjungitur ε, nam omni S homo

dicitur essentialiter , atque sime liciter, N

32쪽

CAp.III.DE CONCEpTu ENHs. 3Lsine restrictione animal ; & omnis Leo pariter. Idem patet de dc finitione , & idea substantiae , te idea corporis , & viventis; nam haec omnia essentialiter , atque simpliciter de ipsis prardicantur, non ex parte tantum. Unde cum Patio , seu definitio Entis quod existit non possit de creatura

essentialitcx , atque sinapliciter praedicari, sed tantum ex parte, vel contingenter; manifestum est quod ea non sit uni voca , sed analoga respectu Dei,& creaturae , seu par- elui eadim & partim dives se. Ratio autem cur omnis definitio unia Voca v. g. Definitio animalis sit praedicabilis simpliciter de omni homine , de omni Leones & caeteris speciebus animalis; definitio vero entis non sit praedicabilis simpliciter de creatura , est quia differentiae animalis v. g. rationale , rugibile , & cae- terae, si sint quaedam perfectiones animalis, . quibus nullo prorsus modo minuitur , sed fpotius perficitur ratio animalis : neque enim homo minus est animal ex eo quod isit rationalis , quam si rationalis non esset Differentia vero entis , quae invenitur in Creacura , non est quaedam perfectio entis; . sed diminutio,& defectus illius : Tam Om- .. nis creatura deficit in ratione formali Esi iis , quatenus est ens secundum quid , , partim ens, & partim non Ens.Hinc quan

do dicitur En nihil aliud formaliter L..

33쪽

gnificatur quam quod exinit simpliciter)

quod soli Deo convenire potest ; unde ratio entis non potest absinthi a Deo. Cum . vero dicitur creatura est ens, idem formaliter significatur ac creatura est ens secundum quid seu partim ens , & partim non1ens; alias propolitio hujusmodi esset simpliciter falsa; .Quapropter bene dicitur enS. includi formaliter in suis differentiis , a abstrahi, vel praescindi nequaquam

oncl. Ens creatum non est univo

cum , sed analogum respectu substantiae

creatae, & acciderari S. Probatur conclusio eodem modo, , quo

supra. Omnis ratio , seu definitio univoc essentialiter , atque simpliciter convenio. Omni definito. Si enim uni simpliciter, Malteri tantum ex parte , atque diversimodo conveniat,manifestum est quod ea erit analoga , seu partim eadem,& partim diversa; atqui ratio, seu definitio Entis creati quod axistis fecundum quid , . seu contingenteo 'omni substantiae creatae essentialiter , atque smpliciter convenit ; omni vero accidenti ex parte tantum , atque diversimode ergo. ens creatum non est univocum , sed analorgum respe Gu substantiae, & accidentis. Prob. min. quia Omnis substantia creata.. est essentialiter , atque simpliciter c quod Rit scκndum quid , seu contingςnxm quibus

potest.2. C

34쪽

CAp.III. DE CONCyPTU ENTIS. 33 Omne vero accidens est essentialiter , atque

simpliciter sillud quo se stantia existit aliquo modo contingenti ) non autem quod existit secundum quid , seu contingenter

nam acci lans non est ens, sed Entis esse, ut clare demonstrabimus dum de acciden iare : Ergo ratio cratis creati omni substantiae creatae essentialiter , atque simpliciter convenit ; omni vero accidenti ex parte tantum, atque diversimode ut patet ex utriusque definitione.Ratio autem cur desinitio Entis creati non possit praedicari simpliciter de accidente , eit quia differentia Entis creati , quae reperitur in accidente non est aliqua perfectio, sed purus defectus,

quo ex parte minuitur , immutatur ratio entis creati; nam accidens deficit in ratione formali Entis creati.

Ex his perspicuum est totam neci quid

corruere precedent et, demonstrationem,

quae nimirum praesupponit abstrahi posserationem Entis , quae sit pnedicabilis simpliciter de Deo, & creatuit, de subiastantia, h& accidente. Omnes itaque o jectiones , quae factae sui it in praecedenti capite ,sunt verae , qu mvis obscure suerint propositae ; Responsiones vero falsae ; ar Sumenta quoque falsi. Ad primum igitur argumentum quo probatur Ens esse uni vocum , negandum est antecedens, quod stilicet ratio Enos

35쪽

ue PAR s. I. METAPH. TRACTI Ladem simpliciter conveniat tam creatu- IV , quam Deo , tam accidenti , quam

substantiae ; atque quod una & eadem idca repraesentari possint in ratione Entis. Cum soli Deo si mpliciter conveniat ratio Emis,

creaturae vero tantum ex parte. Ad secundum etiam negandum est antecedens, quod

scilicet ) eadem semper asscrtur ratio. , seu Entis definitio. Non enim est eadem simpliciter nisi tantum secundum voces I, sed partim eadem ., & partim diversa ut Patet ex jam dictis. Similiti x ad tet inresepondendum est. Ex his preterea mani R stum est nullum Proisus dari conceptum communem & Mnivocum rc specta Dei , & creaturarum ., aer specta substantiae , & accidenti S. . Cum conceptus Entis sit omnium primus , quid quid inim negatur de praedicato , negarur etiam de omnibus inferioribus praedicati . . a tur denique quaenam sit analogia Entis respectu Dei, & creaturaζ iura respectit substantiae,& accidenti S. Res p. . Ens est analogum an logia.

attributionis. . .

Probat conci . Analoga. Attributionis dicuntur ea , quorum nomen idem est ratio Varo lubstantiae: per nomen signifircata primarid , dc: simpliciter uni analogo

Convenit, caereris vero ex parte tantum',

36쪽

CAP III. DE CONCEPTU ENTIS. Syse habet ens, nam primario , & simplici - ter Deo convenis, creaturi S autem ex pa te tantum , & per participationem a Deo. similiter ratio entis, creati primario, &simpliciter convenit substantiae , accidenti vero ex parte tantum & aliquo modo, per participationem a substantia , ergo ensest analogum attributionis respectu Dei.&- creaturarum ; & ens creatum respccta substantiae , & accidentis.

utrum Ens sit genηs..ri oncl. Ens non est genus respectui Dei & creatura . - Prota concL. quia genus est universale praedicabile de multis specla differentibus. , seu de multis speciebus , atqui Deus nori est species , ergo ens non est genus respectu Dei ,& creaturae. Prob. min. quia omnis .

species vel est praedicabilis,vel subjicibilis; atqui Deus non est praedicabilis de. multis solo numero differentibus, ut patet: ergo Deus non est species praedicabilis: neque est species subjicibilis,quia species subjicibilissimi multa sola numero differentia,quae una subjectum esse possunt propositionis universalis ; ut in hac propositione omnis homo

est a'imal omnis homo est species subjici

37쪽

bilis. atqui Deus non est multa solo numem differntia, ergo Deus non est species subjicibilis. Praetere . Omne genus est univocum , atque simpliciter praedicabile ; atqui Ens non est univocum , neque simplicitex praedicabile respectu Dei , & creaturae : ergo ens non est genus respcctu Dei, & crearum, ac proinde Deus, & creatura plus qtiam genere differunt. 3 Concl. Ens creatum non est genus retpectu substantiae creatae, & accidentis. Prob. Concl. Quia omne genus est uniVocum , atque Essentialiter & sinpli- citer praedicabile. de suis inserioribus,

neque formaliter includitur in suis diffirentiis ; atqu1 ens creatum non est univo-

cum respectu substantiae, & accidentis; .. neque enim est essentialiter , & simplieia ter ρ dicabile de accidente , atque in suis. differentiis formaliter includitur: haec omnia iam demonstrata sunt; ergo ens Creatum non est genus respectu substantiae, & accidentis. Ac proinde substantia , α

accidens plusqu in genere disserunt, qui vis propter aliquam similitudinem , quam tens habet ad genus , quatenus est aliquomodo p dicabile de inserioribus, dicatum

genus analogum.

38쪽

Utrum Entis Creati Essentia diuinguatur ab ejus Exinentia ENs & essentia differunt sicut abstrarictum a concreto , quae scilicet d stin-guntur tantum sormaliter sub diverso respectu. Essentiae autem nomine id intellia gitur, quod primum in re, cODcipitur. . Uinc ratio essendi, aut forma , qua reS. est, nominatur, aut quiddizas, quod , .

quid res sit, aperiat; natura quoque dici vir, quod si principiam propriezarum ,,

di operationum.

Quia vero ens considerari potest in genere, vel in specie ; . ita etiam Essentia considerari potest in genere , vel . in specie. Eni V. ini genere dicitur ens, in specie vero est vel nomo , vel lapis , vel substantia, vel accidens ; Essentia quoque in genere dicitur tantum Esentia , in specie autem variis nominibus exprimitur est illud, quod per definitionem cujusqueentis in specie designatur. Sic essentia hominis dicitur animal rationale , essentia leonis animaι rvibile & sic de caeteris. His suppositis quaeritur utrum entis creati essentia distinguatur ab existentia.

Re . Essentia creaturae non distinguis

39쪽

φ PAR s. I. M TAPH. TRACTI . tur ab existentia. Haec conclusio est contra Thomistas. Prob. 1. Ens & Essentia sunt idem reaialiter , sicut existens , & existentia ; atqui Ens , & existens seu quod exinis sunt

idem realiter, ut paret ex definitione entis jam demonstrata ; ergo essentia , &existentia sunt idem realiter ; quae enim sunt eadem uni tertio, eadem sunt iraeter se. Prob. 2. essentia nihil cst realiter, nisi

istat, quod enim non existit, nihil est realiter : quod nemo sanae mentis negabit ;cum illud sit per se notum ; ergo Essentia nihil est realiter, quam ipsa existentia. Confirmatur.Quia ut duo realiter distinguantur, quodlibet debet esse ens sine

alio ; si enim unum nihil est realiter nisi per a Iiud , praeter ipsum nihil est : ac pro

inde ab eo non distinguitur realiter. Atqui essentia nihil omnino est sine existentia , .ut patet, ergo ab ea non distinguitur rea

liter.

Prob. 3. Essentia possibilis, & existentia possibilis sunt idem realiter; nam ens . in potentia , & quod . potest esse ens, de quod potist existere idem sunt; ergo essentia actia alis , & existentia actualis sunt idem realiter ; nec inter se distinguuntur. Confirm. Quia nullo modo concipi po-nest essentia possibilis sine existentia pos1-bili , neque essentia actualis sine existentia

40쪽

actuali , ut patet consideranti; ergo e sientia , & existentia sunt idem realiter.

Objic. i. Quidquid recipitur distingui

rur ab eo , a quo recipitur ; sed existentia, recipitur ab essentia , vel in essentia ; ergo distinguitus realiter ab essentia. Resp. Concessa mai. ne g. min. Existentia enim non potest recipi in essentia , cum sitnt omnino idem. Objic. a. Actus, & potentia distinguuntur realiter ; lea eslcntia habet rationem potentiae , existentia habet rati nem actus : ergo essentia , & existentia

distinguntur inter se realiter. Resip. dist mai. potentia physica distinguitur ab actu physico realiter. Conc potentia Metaphysica ne g.Ratio est quia potentia phrsica est res quaedam actu existens independenter a suo actu , a quo potest separari; ut paries ab albedine , & oculusa visione . Potentia veto Metaphysica estide realiter cum suo actu, ut patet in genere, &differentia,qt'ae sunt tali'um duae ejus. dem rei ideae vel eadem. res duplici conceptu representara sub diverso respectu. Nam genus vel potius idea generis dicitur po- entia , quia dum conjungitur cum idea differentiae per ipsam persicitur, & determinatur ad speciem representandam. Similiter dist. min. essentia habet rationem potentiae Metaphysicae conc. Phyficae

SEARCH

MENU NAVIGATION