장음표시 사용
71쪽
sa Differt.II. De Urbis Romae Magistr. De Latinis post triennale bellum triumphauit, quibus , postquam oppida eorum expugnasset, Auentinum, & Ianiculum habitandum tradidit, quos Urbi adiecit, &Sublicio Ponte iunxit; Vrbem insuper muro , fossaque Quiritium appellata cingens . Liuius immerito huius dumtaxat Latini belli meminit, cum ex Halicarnasseo rebellantes etiam Fidenates subegerit, deinde Sabinos , postea Veientes bis, inde Volscos , Velitris obsessis, ad deditionem , fgdusque compulerit; iterumque Sabinos expugnarit. Quare hic Rex Vrbem non solum adiectis Montibus ampliauit, sed agrorum etiam sines; nam Sylva Maesia Veientibus adempta, usque ad mare imperium protulit: Ostiam etiam coloniam duxit , factis ibi Salinis, equibus sex millia modia salis in congiario dedit: vicinas sylvas ad usum nauium pariter primus publicauit. a Tandem imperii
sui anno a . V. C. I 37. e vita decessit, vi lenta quidem morte ex Plutarcho, qui tradit omnes Numae successores, uno excepto Tarquinio Superbo, qui in exilio vitam finiuit, violenter obijsse. Successor Anci Martii fuit L. Tarquinius in Etruria natus, sed e Graecia oriundus. Damaratus enim Corinthius eius Pater tyrannidem fugiens, Tarquinijs Etruriae Urbe
72쪽
Inerementis, o Casu. 3 3 consederat, ubi duos genuit filios Aruntem, & Lucumonem . Hic diuitijs pollens
Romam commigrauit, mutatoque nomine
L. Tarquinius Priscus e Patria sua vocari voluit: & ob eximias, quibus exornabatur , artes, breui in Patrum se insinuans gratiam, inter Patres ipsos allicitur; tutor insuper liberorum Anci Martii ex testamento instituitur. Mortuo Anco Martio, postquam Regios pupillos venationis praetextu ablegasset, Regnum ultro petijt contra priscum sanEmorem, Regnum enim non petebatur, sed auguriis captatis concedebatur. Sed utut sit, piat patheticam recitatam orationem, imperium omnium consensu adipiscitur, quod ei uxor sua Tanaquil augurandi artis perita prξ- dixerat , Aquilam cernens pileum e Tarqui-nij capite rapientem, reponentemque . Hic, ut imperium ambitiose petitum firmaret,
Centum nouos Senatores e sua factione creauit. sa) Tres etiam addidit Tribus, seu potius antiquas Tribus numero Ciuium duplicauit, ijsdem nominibus ob Religionem retentis . b) Primum cum Latinis bellum gessit, duplicique praelio victor , oppidum eorum Apiolas vi cepit , diuiti praeda onustus 3 a caede etiam reliquos sub hasta venit, dit, pueros, mulieresque in seruitutem redigens. εὶ Alia oppida sine armis in deditio-D 3 nem
73쪽
34 Differt. II. De Vrbis Romaenem coegit. Rebellantes Latinos domuit, pacemque petentibus dedit. Ex deuictorum manubriis ludos opulentiores celebrauit, pro quibus Circo Maximo locum designauit, aut, ut probabilius infra ostendam , illum exornauit sedilibus: Forum item Romanum porticibus cinxit. Etruscos , quod Latinis auxiliares fuissent, decennali clade afflixit, multasque eorum depopulatus Vrbes, Urbem ditauit et unde Etrusci pacem poscunt,
impetrantque; sed id mirum, nihil ab ijs Regem petiisse praeter Principatus insignia ι
cum quibus triumphum egit, togam nimirum purpuream pictam, tunicam palmatam , coronam auream, sceptrum eburneum, sellam curulem, currum quadriiugum auratum, trabeam , anulos , phaleras, & duodecim , pro Etruscarum Urbium numero , fasces, quorum insignium luxus diu Romae haesit. Sabinos etiam , quod cum Etruscis conspirassent, triplici bello vexavit, tandemque in gratiam admisit, agro solum Collatino iis adempto , quem Nepoti suo Egerio, ob summam ege statem sic appellato, dedit. b) Multa etiam pacis opera, aut perfecit,aut inchoauit: Urbis enim mςnia e quadratis lapidibus struxit: loca inaquosa cloacis ductis primus siccauit: Iouis Capitolini Templum orditur, perfecturus sane, ni Sabinose fuiss
74쪽
Intrementis, ct Casu. 3 sfuisset bello turbatus . Insidijs tandem filiorum Anci Mariij, quos ipse contra omne fas
exules amandarat, circumuentus occiditur
anno imperij sui 37. V.C. 174. Post eum Regni gubernacula sinε interrogno inuasit Servius Tullius defuncti gener, Opera socrus suae Tanaquil dis Tarquinij uxoris . Haec enim Mariti morte simulata, Senatui suasit, permitteret Seruio vicaria opera
Rempublicam ministrare . Quod obtinens Seruius, praesidioque interim firmatus, post publicatam Tarquinii mortem, Iniussu populi, Conniventibus solum Patribus, primus, ut ait Li- Uius, sine interregno, Comittiis , populi fostragio , Senatusque iussu Regnum inuasit, quod, visa in eius capite flammula, praedixerat Tanaquil . Auditis vero, qui spargebantur de suae ambitionis iniquitate, rumoribus, agraria largitione populum sibi callidus Rex conciliauit, a quo plenis votis eligitur, non sine Pa trum timore, quibus suspectus euasit tam insolitus in Regem populi fauor. Fuit Seruiusseruilis, ut nomen indicat, conditionis, e serua etiam Ortus; patrem tamen habuit no seruum, contra ac multi credidere, sed ingenuu,imo,ex pastis Capitolinis, Principem, qui in Corniculi expugnatione obij t. De Seriiij Tullii fortuna mira narrat Halicarnasseus. Censum primus instituit, Vrbi equidem salu-
75쪽
36 Dissert.II. De Urbis Romeberrimum, ut ait Liuius ; ut sic ipsa se nosceret Respublica, ut Florus loquitur, omnem enim Ciuium numerum, & opes in tabulas retulit. Post Censum, lustrationem quater condidit, Urbem pluribus ritibus purgando, de quibus tom. . Di iser t. de Lustr. Populum iam censum, in classes, centuriasque diuisit pro fortunarum cuiusque ratione. Tribus supra
modum quoad numerum auxit, de quibus tom. 2. Differt. de Iur. Pop. Rom. Non impar in rebus belli micauit: Vcientes enim, aliosque Etruscos viginti annorum spatio una cum agris suis pessumdedit, quibus tandem pacem concessat, praeter quam Veientibus, Tarquiniensibus, Sc Caeretanis, qui fit rant defectionis capita, & in Servij natales Oblatrarant. Tandem anno imperii sui .
V.C. 2I8. necatur a Lucio Superbo Genero suo, Tarquinij Prisci filio. Cui immanitati haec etiam addita, quod occisor occisum
sepultura negarit, metuens ne congrcgata in funeratione plebs tumultum concitarct: Occisoris item uxor Tullia occisi filia super Patris cadauer carpentum duxit. a Regnum ergo Lucius Tarquinius Superbus inique capit. Utque nutans diademata,
capiti stabiliret, satellitibus perpetuo stipatus
incedebat. Innumeros Ciuium, cum primis nobiles, trucidauit; Senatum minuit, ut prae
76쪽
yncrementis , O Casu . . 37 paucitate contemptui foret; Patres consulere neglexit: peregrinos, praesertim Latinos,
coluit ad Urbis inuidiam, suique tutelam, connubiis etiam, & stdere cum iis inito: Servij leges aboleuit, praecipue quae libertatem
munierant: conuentus omnes edicto sustulit, ut conspirationes euitaret:delatores frequentauit, qui murmura ad se deferrent: multos bonis expilauit, inque seruitutem egit: pO- . pulum ad opera publica impulit, otium ratus conspirationum parentem . Exilia, metalla,& latomias primus excogitauit, primus etiam vincula,& fustes ingenuis admouit. Quare multi Urbem deseruerunt. Inter tot Ta
quinii scelera quicquam adhuc boni enituit ad Urbis augmentum conducens. Capitolinum Templum magnifice struxit . Circum Maximum, qui nihil praeter gradus habebat, tectis porticibus circumdedit: Cloacas a Patre inchoatas ad lyberim usque perduxit, alteram Maximam sui nominis relinquens. Quae tu signia opera eorum Ciuium ministerio perfecit, quos in paupertatem redegerat, vili eos falario, modicoque frumento su stentans . Latinas item Ferias in monte Albano celebrandas instituit, quo Latini sibi sederati ad sacrorum participationem conuenirent. Libros Sibyllinos Duumviris custodiendos tradidit. Volscos praelio super auit
77쪽
ues Dissert.II. De Vrbit Romae ductis in eorum agros coloni js . Rebellantes Sabinos ad tributa coegit. Isthaec tamen quantumuis eximia Vrbis ornamenta nusquam tanti habita sunt, ut tyranni elogium e Tarquinii nomine deleverint. Quare cum tot eius sceleribus immane illud Sexti quinii filii sui facinus accessisset, qui Lucretiae Matronae vi stuprum intulit, statim furens populus in arma ruit. Ut enim acute notauit Florus, sa) Tamdiu superbiam Regis populus perpessus est , donee aberat libido . Ergo Collatiae, ubi commissiim fuerat stuprum, a ma contra tyrannum capiuntur,Lucio Bruto Tribuno Celerum, Collatinoque Ducibus,
quibus ultionem fui moriens Matrona mandauerat,
ut ex Floro ad verbum , sicut & multa alia , Iornandes scribit. Post haec uniuersus populus Comiti js habitis imperium Tarquinio A deam tum obsidenti abdicat, bonaque eius diripit, solo Campo, Martio inde dicto, Marti dicato. Vnde Tarquinius cum tota familia Carrem in Etruria exulat, eius dumtaxat filio Gabios profecto, ubi necatus occubuit. Contigerunt haec anno C. V. 2 3. Nono Kal. Iunij. Quae dies Regifugium , aut Tyranni- fugium in Fastis, & Kalcndarijs adnotatur ;Libertatis insuper dies appellata est . Quare concludere cum floridissimo Floro lubet,
Superbi illius importuna dominatio nonnihil, imo vel
78쪽
Incrementis, ct Casui sovel plurimum profuit; sic enim sectum est, ut agitatus iniurijs populus , cupiditate libertatis ineen
Sed hic rei opportunitas poscit , ut qua carptim hucusque a nobis de Romani agri
augmentis dicta sunt, velut in patula scaena exponantur, ut inde victricis Romae maiestas clarior effulgeat. Ergo sub septem Regibus 2 3. annorum spatio usque ad Portum , atque Ostiam, intra I s. milliarium, ut vult
Sextus Rufus, sa) Romanum proceli imperium: licet Eutropius, qui, ut in antecedenti vidimus Dissertatione , dimissus de R. I. iiiiiijs sentiit in quindecim vix milliaria agnouerit. Romulus, ut visum est, Sabinos Ceninenses , Antemnates , & Crustumerios domuit. Numa solam auxit Religionem. Tullus Hostilius Albanos adiunxit. Ancus Martius Pagos in Latio, Etruria, Veientibus, dc Sabinis addidit , inque lyberis ora Ostiam struxit. Tarquinius Priscus Collatium , &Apiolas : Seruius Veientes , Tarquinienses ,& Caeretanos: Tarquinius Superbus Gabios, Volscos, aliosque superaddidit. Quod si breuem dixeris hanc agrorum accessionem, rationem reddit Rufiis, .uuod parua adhuc Roma foret, ροὰ finitimis circum ciuitatibus eqvidem antiquioribus, potentioribusque premeretur .
Quare exordia isthaec habenda sunt Romanae a In Breuiar. Hi . Rom. ι. I.
79쪽
6o Disrt. II. De Urbis Romaenae potentiar: cuius insigniora incrementa mox apparebunt .
Vrbis sub Consulibus, ct Imperatoribus
augmenta vestigantur .Xactis Urbe Regibus, partaque libertate, cuius authorem fuisse Brutum , pileus, qui in Bruti nummis visitur, testatur , statim
mutauit Romana politia faciem. Non enim amplius creati Reges; sed Consules caepere, ut loquitur Eutropius , pro uno Rege duo hac causa creari, ut si unus malus esse voluisset, alter eum, habens potestatem similem, coerceret: Et placuitnd imperium longius, quam annum unum baberent, nd per diuturnitatem potestatis insolentiores
redderentur , sed ciuiles femper essent, qui se post annum scirent futuros esse priuatos . Adhuc tamen innumeras discordiarum clades Respublica passa est, variasque vidit dominationum peripetias, inuectis primum Tribunis plebis, deinde Decemuiris, Tribunis Consularibus, & Triumuiris , qui Imperium regerent ; unde tot factionum faces: donec tandem, deducta iterum ad unum, qui Imperator dictus est, dominatione, fatalem omnino rogum perpessa sit Romana libertas. Con-
80쪽
Incrementis, ct Casu. 6 Isules 2 Bruto ,. Publicola et que ad Pansam, ct Hirtium, sicut inquit Rufus, Ibere qI7. nouem enim anni et Romae Consules defuerent: sub Decemuiris annis duobus, sub Tribunis militum annis 3. sinὰ Magistratibus annis quatuor Roma fuit. Totum hoc tempus usque ad Imperatores annos
complectitur 467. Sed quo extra oleam pergo Expectentur quae dicemus tona. a. Dissert. de Magistr. Interim in viam reducamur,incaeptamque semel Romanae fortunae scaenam repraesentare prosequamur . A singulorum certam, num narratione consulto abstineo , res enim& morae, & taedii esset plena, contentus praelia ipsa, eorumque Duces indicasse una cum Vrbis incrementis, quod nostrum est argumentum . Primum ergo post eiectos Reges
bellum cum Etruscis susceptum est, qui Tarquinios ad se profugos patrocinandos assumpserant: sa) periculosae equidem aleae plenum , occupantibus Ianiculum Etruscis Duce Porsena eorum Rege: qui tandem Romanam sortitudinem miratus , Horatii praesertim Coclitis , Mutij Scevolae , & Cleliae Vi ginis, pacem cum Romanis inijt; sed Tarquinii filium Aruntem Brutus Lucretiae vindex occidit. Intulerunt postea bellum Romanis Sabini & ipsi Tarquiniorum patroni, quos Romana virtus superauit. Insurrexere Latini: