De potestate apostolorum disputationes aduersus Gabrielem Philadelphiensium metropolitam, & alios hæreticos. Quibus accedit secundo' confutatio commentarij De imperio summarum potestatum circa sacra, quem Hugo Grotius anno D. 1652. Hagæ Comitis in lu

발행: 1656년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

APos TOLORUM ad omnes Chri situm Dominum suisse loquutum affirmare licebit Patres autem docent caeteros Apostolos , & Episcopos huc ius pascendi habui sie: quia stilicet potestate Petro, subot dinata, & a Christo Domino per Petrum

emanante hoc idem exequutioni mandarunt: non autem quia Petri potestatem aeque chti

nuerunt .

Septima obiectio . Hieronimus Lb. I. con tra Pelag. ait. Vt plato fuit Princeps Philos thorum, ita Petrusfuit Apostolorum. sed Plato non fuit potestate, & iurisdictione Princeps Omnium philosophorum, ut patet,sed tantum honore, & ordine dignitatis, ergo pari modo Petrus nulla habuit super Apostolos potestate

Respondeo hunc esse consuetum haeretia Corum morem : quaedam nempe ex scripturi, Sanctis, vel ex sanctorum Patrum dictis assu mere, quae rem Obtenebrare valent: Sc ea di

mittere, quae sensum ac inteluctum perspicu um exhibent.fateor Hieronymum illud dixi si se, quod ab obiiciente affertur . sed sequentia Hieronimi verba obiiciens omisiit , quae haec sunt .super quem hecis a Domini Liabili mole Mndata γ' quae nec impetu fluminis nee m iatrangenia e concutitur . sed his verbis omissis,

' quae

102쪽

quae Petri supremae potestatis euidentissimum

ex Hieronymo exhibere non videntur testimonium . Cum autem inquit . Inter duo iaci munus eligitur, mi Capite constituto, sichima istollatur occasio. Caput hoc de quo Hieronymus loquitur,habuit ne se premam super apostolos , &Ecclesiam potestatem' si habet , vi

cimus aduersarium . si non habet, quomodo schismata tollere, ct amputare poterit quo' modo litigantes iudicare quo iure litigantes capitis sententiam sequentur, si Caput super litigantes non habet potestatem nescitis quia Parin parem nou habet poteritatem y Si Petrus Caput supra caeteros potestate caret . qua via poterit iure, ct vere tollere schismata num' quid sola via directiva absque coerciua sed haec non seiunguntur, lex te Philosopho Io. Etic. cap. vlt: quia directiva sine punitiva est inessi. cax. &insufficiens. ergo si ex Hieronymo Petrus a Domino Caput inter duodecim Apostolos constitutus suit ad schismata Eccletiae tollenda, super Apostolos, i Ecclesiam omnimodam accepit potestatem. hic est verus ex Hieronymo rei intellectus. sed haereticcis ac schismaticos excscauit eorum malitia. auserat Dominus malitiam decordibus eorum.

103쪽

Praeterea Hieronymus epist. y7.i ad Dama

sum Papam sic habet. o Beatitudini tuae, idest

cathedrae Petri communione Consocior, super illam Petram aedificatam Ecclesiam scio. qui cumque extra hanc domum agnum comede.rit, prophanus est. Si quis in arca Noe non fuerit,peribit regnante diluuio,& quia pro me. is facinoribus ad eam solitudinem commigraui, quae Syriam iunEho Barbariae fine dister. minat, nec positim Sanctum Domini, tot interiacentibus spatijs, a Sanctimonia tua semper expetere, ideo hic collegas tuos AEgiptios consessores sequor, ct sub onerarijs nauibus parua nauicula delitesco. Non noui Uitalem, Meletium respuo, ignoro Paulinum. Quicunque tecum non colligir, sparg t, hoc est qui Christi non est, Antichristi es si Quibus sententijs docet Hieronymus Petrum solu m cum haeredibus suis Caput, Rectorem, Doctorem,& Pastorem esse Ecclesiae: & Petrum singularem cum haeredibus suis potest a tem super curi-εti,s homines obtinui sie. Vanum est ergo Patres, pro haeresibus stibio circumliniendis. Lferre: cum haereses iugulent O taua obiectio. Spirita sancto afflante David Psal Α4. Apostolos eorumque suturam dignita

104쪽

gnitatem praedicens ait , Constituos eos Primc Ves super omu mrerram. Quae examinando verba Sancti Ecclesiae Doctores nos monent, Apostolos uniuersae Terrae Principes fuisse , . ita August. super eundem locum. &Chriso.

stomus homil. in hunc psal qq, ostendit Apo-

solos Regibus Terrae potentiores fuisse, quia Romani Persis leges non dederunt, nec Peris Romanis r Apostoli autem toti Orbi se magicstros ac legislatores dederunt . Sed Spiritus Sanctus omnes Apostolos aeque Principes de- nunciat : ergo contra doctrinam Domini est Petrum solum saper caeteros Apostolos & vniuersam Ecclesiam potestatem habentem proclamare Respondeo Apostolos uniuersae Terrs Vti que Principes suisse,& quae in obiectione nam rantur sanam esse doctrinam. at cum infert omnes sitisse Principes eo modo quoPetrus suit, tunc obiectio claudicat, quia Apostolorum Principatus fuit Petro subordinatus atque lia biectus. dc Apostolorum principatus in delegata, Petri autem in absoluta potestate fundabatur .

Dices unde sumitis hanc doctrinam, & potestatis distinctionem Respondeo, ex sacra

105쪽

Αpos TOLO RVM. s Euangelij doctrina: & ex Sanctorum Patrues intelligentia. Doctrina Euangelij est: ut om nibus Apostolis simul cum Petro dictum a satiuatore fuerit. Sicut mist me Pater, ita ego mittomos. Ioan. 2 o. Euntes docete omnes Gentes γα

Matth.Vlt.attamen postquam omnes Apostor

latus munus pariter a Domino acceperui, antequam ad Caelos ascenderet, Petrum a Cartetis Apostolis excipit, eique dicit. Pasce agnos,

ω oues meas. Cum primum omnes simul A postolatus dignitatem a Domino obtinuissensivi etiam aduersarij fatentur : certε Petrum alia quid eximium deinceps super Apostolatum accepisse omnes sani homines affirmabunt. Quid autem suerit hoc eximium aliquid, quod Petrus tunc accepit, docent Sancti Ecclesiae antiqui Parres . sic. Hieronimns libr. I. contra Iovinianum snquit. Licet seuper omnes

Apostolos ex aequo Ecclesia sortitudo soliditur tramen propterea inter duodecim Unus eligitur ut Capite constituto, schisimatis tollatur occasso. Chrisostomus hom. 3. super Acta Apost. to-mo 3. de Petro coram Apostolis pro electione Matthiae dis tante, ait . Quam e iseruidus quam agnoseli cretatum a Christogregem,quam in 'cchoro Princeps ectydocet Petrum Pasto. N rem

106쪽

teros Patres omitto, quia saepe superius hoc idem docentes enumerati suerunt. fateri &credere igitur aduersarij tenentur, si recte, de iuris uia dissertare voluerint, omnes Apostolos fuisse Principes, sed Petro Capiti subordinatos atque subiectos. seu quod idem est, potestatem prim ipatus Apostolorum fuisse delegatam, Petri autem absolutam. Si ergo hanc Petri principatum aequo ani mo ac patienter toleraverunt Apostoli, ut Gre gorius Nan Zian Zenus supra Citatus monet: &vos etiam o Graeci Homines, hunc Petri se C. cessoris Primatum aequo animo, Sc patienter sufferre debetis. mementote quia quas pecca

tum ariolandi ea repugnare: γ' quasi scelus Ddo latriae . nolle acquissiceret. I. Reg. I S. ScProu. I 3. Filius sapiens,doctrina Patris: qui au- . tem illusor es , non audit cum arguitur. Nona obiectio. Romanum Episcopum δε- per uniuersam Ecclesiam potestatem habere dicunt Romani, quia Petrus fuit Christi Ui-Carius . sed omnes Apostoli fuerunt Cliristi Vica ij, ut moneat sancti Ecclesis Patres,nempe Ambrosius in epist. ad Rom: cap. 3:s in I. ad Cor. cap. s. Hugo Etherianus de regressu

107쪽

animarum cap. IA. Et in praefatione Missae itis estis Apostolorum dicitur, Quos operis tui Vi- earios eidem contus si prusso Pastores. ergo pariter omnes Apostoli hanc acceperunt poteristatem: nihil igitur supra caeteros Petrus obti,nuit. Praeterea, etiam Episcopi post Apostolos dicuntur Christi Vicarij a Patribus, ut docet

Chrisostomus hora. I I. in Z. Cor. cap. s. ergo

Omnes episcopi idem ius obtinent super ecclesiam, quod Romanus habet. Respondeo, Romanum Pontificem super uniuersam Ecclesiam potestatem habere, quia Petrus cui succedit, suit Christi Domini unus princ palis , ae generalis Vicarius, itaui pote. statem Capitis super caeteros Uicarios habuerit : non autem quia alicuius muneris Ec lesiastici vicariam potestatem exequutus fuerit. Vt docuit Anselmus super caput. I 6. Matth. his

verbis. Eam potestatem quor uni Petro concessi specialiter, Ut admnitatem nos inuitaret. Ideo enim eum Principem Aposolorum in Iouit, ut

Eccksia quasi unum principalem Vicarium Chricti haberet, ad quem diuersa Ecclesia membra recurrerent, siforte inter se dissentirent: quoniam si diuersa fient Capita n Ecclesia, unita .ris vinculum rumperetur per diuersa Achismata. N a ' &

108쪽

ioo DE POTESTATES Bernardus de consideratione ad Eugenium lib. z. cap. 9. ait. Inde esi quod Petrus altera mi. ce, instar Domini gradiens super aquas, uui. eum se Christi Visarium designauit. qui nouum Populo, cunctispraeesse deberet. Sicut ergo Principatus inest Apostolis, sed

cum subiectione ad Petrum, ut monuit Hieron. supra citatus: sic Uicarij munus alijs inest. sed non eo modo quo Petro. Et sicut episcopi principatum tenent in Ecclesia, sed sub ordinar- tum Petro, sic etiam vicariatum potestatis Saluatoris habent, sed participatum, dc Petro sub tectum. Ic hoc sensu Cbris stomus ait. ho. I I. in z. Cor. cap. s. o Itaque non abs re dicebat. Pici Christo legatione fungimur : idest ac si diceret, Christi vice: nos enim ipsius muneri successimus aec. non enim per filium tantum

suum, sed & per nos quoque qui ipsius mura ri Uicari j successimus, exhortatur di & hoc eodem sensit loquitur Ambrosius . quis enim

negare poterit in omnibus ecelesiasticismuneribus exequendis, Apostolos,&nunc ecclesiae Pr aesules, vices Christi tenere, a qΗo omne ecclesiasticum munus, tanquam a supremo ac primario Principe emanauit nonne si inplices praesbiteri superAltare Domini Sacrificium

109쪽

o Terentes tunc temporis vices Christi tenent nihilominus' nullus Graecorum Praesbiteros huiusmodi episcopis non esse subiectos affirmare audebit: eodem ergo modo nemo enun clare audeat omnes ecclesiae episcopos no

esse Romano Pontifici, Petri successori, subiectos, ct si in munere episcopatus e Sequendo vices gerant Apostolorum, Jc Saluatoris. Praeterea, Chrisostomus,& caeteri Patres in eorum exequendo munere se Christi Domitii vicarios agROscebant: attamen se Petro, & hqredi suo Romano Pontifici subiectos denunciabant: ut pluries in hac eadem disputatione demonstrauimus:& ipse Chrisostomus opere compleuit, cum Innocentium Romanum Pontificem ad sui tutelam, contra Eudoxiam Augustam, dc complures Episcopos,tanquam suprcmum Ecclesiae Catholicae Pastorem, i iudicem appellauit. igitur ita se denunciabant vicarios Christi, ut uni principali ac generali Christi vicario Petro cum suis haereciibu s Romanis Pontificibus se subditos ac subieξhos eo scirent. Cum autem nos Romanum Pontificem Christi Vicarium solum nominamus:hoCantonomastice dicimus : quia ipse solus est principalis ac generalis Vicarius, super omnes

110쪽

io 1 DE POTESTATE

eos qui in particularibus exequendis muneriabus vices Christi Domini tenent. Decima obiectio. O mnesApostoli sunt petra & sundamentum Ecclesis, ut primum Da uid monuit dicens psal. 8 6 fundamenta eius in montibus onctis.montes autem isti super quossundatur Ecclesia,sunt Apostoli, ut Sancti Ecclesiae Patres unamini rer affirmant. Et Paulus ad Ephes cap. a. ait. Scd ectis ciues Sanctorum

ω domectici Dei Superaediscat Iuper fundamentum Apoctolorum , Prophrtarum inosummo angulari lapide Chricto Iesu.ergo Ecclesia primo super Christum Dominum principaliter fundaturisecundo super Apostolos,nullo a Paulo inter Apostolos posito discrimine . Praeterea si Petrus principaliter esset petra , &fundamentum Ecclesiae, non C hristiani, sed

Petriani diceremur. Respondeo verum esse Ecclesiam fuisse n. datam eodem modo super Apostolos, quatenus docendo omnes Gentes, fideles ac Chrilstianos eas reddiderunt, quae corpus, & aedificium Ecclesiae constituunt. similiter ratione sanae doctrinae quam ore, & scriptis tradiderunt; quo sensu Paulus etiam super prophetas fundatam esse dicit . at certe super hos nor

SEARCH

MENU NAVIGATION