De potestate apostolorum disputationes aduersus Gabrielem Philadelphiensium metropolitam, & alios hæreticos. Quibus accedit secundo' confutatio commentarij De imperio summarum potestatum circa sacra, quem Hugo Grotius anno D. 1652. Hagæ Comitis in lu

발행: 1656년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

verbis reserent eadem &c. Illi ergo dimissi,descenderunt Antiochiam: dc Congregata multitudine, tradiderunt epistblam . Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione. Iudas autem, dc Silas, dc ipsi cum e sient Prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres, de confrmauerum Apostoli ergo Silam, de Iu.dam miserunt, Vt ea quae in ea controuersia decreuerant, aperirent: & epistolam secum tulerunt, dc coram omnibus legerunt. quidquid ergo secerunt, ut Apostolorum nunci Operati sunt :& exinde cum essent Prophetae, idest Doctores, de concionatores,concione IIceos instruxerunt, ut stabiles in fide permans rint . sed hoc non sacit ad rem: quia aliud est docendo recldere auditores in fide firmos: Scaliud potestatem habere de sidera nil, potestaritem tribuere hoc Romani Pontifices tribuunt Patriarchis: illud prius ab omnibus concionatoribus consertur: dc id contulerunt Iudas, ScSilas. Praeterea, si potestate tunc operabantur, Apostolica auctoritate utebantur: dc hoc Romanus Pontifex saepe exequitur: nam per Le gatos suos potest etiam confirmarePatriarchasi caetera similia exequi. Nihil itaque aduersu nos habent hetc quae de Iuda,& Sila nobis obij-ciuntur

142쪽

ciuntur: nam non propria potestate VII sunt ,.sed Apostolorum iure, quorum fuerunt Legati.

Ad id quod in obiectione sequitur. q uod

orta scilicet controuersia de fide,et lege , Syno. dus congregata est: δc non tantum Petrus decreuit, sed omnes Apostoli,& seniores: Sc liters quas synodus dedit, non dicebant Petrus praecipit, sed omnes Apostoli, ct seniores. de Paulus & Barnabas missi sunt a synodo, dc noa Petro . Dico,in hoc Apostolorum Concilio Petri Primatum conspicuum esse . sic enim

Act. I s. legi tui. o Conueneruntque Apostoli

α seniores videre de verbo hoc: cum aurem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos . Viri fratres, vos scitis, quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit per os meum audire Gentes verbum euangelij dc credere dcc. Nunc ergo quid ten ratis Deum, imponere iugum super ceruices d scipulorum, quod neque Patres nostri, neque nos portare potuimus δα. Tacuit autem omnis mulcitv - .do :& audiebant Barnabam , dc Paulum, narrantes quanta Deus secisset ligna, Sc prodigia in Gentibus per ros . L Iae obus deinde Petri sententiam sequutus est. dc legem Moysis nom

143쪽

DE POTEST A TE

csic amplius seruandam sancitum suit. quomodo poterat Petri Primatus aptius exprimi' ipse enim primus loquitur, & statuit:& siletio ones annuerui: auod perpedens Hieronymus epist. ij. inter Epistolas Augustini tomo a. inquit,

T aeuis omnis multitudo γ in sententiam Petri Iacobus Apostolus, ου omnes stimul Praesbiteri

Et licet literae quas Apostolorum haec synohdus dedit, hanc habeant inscriptionem. Apostoli, ω siemoresfratres his qui sunt Antiochi Syria, oe Cilicia fratribus ex Gentibus,salute.& Petri nomen non excipiatur,nec primo loco ponatur. hoc Petri primatui non officit :quia fidelibus ostendi haec veritas de cessatio, ne legalium debebat, nomine omnium Apostolorum, qui a Christo Domino, de a spiritu sancto totius orbis magistri suerant constituti, etsi sub regimine Petri. Resolutio igitur quistionis communem petebat talium Magistrorum sententiam: quae ut omnibus esset magis aC- epta , nomine omnium Apostolorum promulgabatur: priuilegium autem hoc de insit libili magisterio, quod Apostoli habuerunt,causa extitit, ut aliquando Petri primatus nor excipiatur: at hoc priuilegium solus Petri hae-

144쪽

Apos Τ OLOR v M i L cer Romanus Pontifex post Apostolorum o bitum obtinet: quia ipse solus Generali apo stolorum potestati succedit, ut in disputatioa

ne sequenti patebit. nihilominus Petri prima tus notus omnibus erat, & ab omnibus veneiarabatur : ideoque primus loquitur, proponiti primus statuit ac decernit. & hoc etiam in o nibus Ecclesiae Synodis constat; Papa, vel eius legati aeque cum Episcopis decreta Synodorum subscribunt: attamen Papi primatus omnibus est manifestus: quia tunc Communis se- 'tentia, ct commune iudicium, illius Contro auersiae definitiuum,palam fieri debet: ideo epiastola communiter nomine omnium promulagatur.

Et bac eadem ratione Paulus, & Barnabas missi sunt a Synodo Apostolorum: quia omnium sententiam ac iudicium serre debebant:&eo modo quo Petrus primatum super Apostolos habebat : sic Barnabas, & Paulus ab Apostolis missi, praecipvh a Petro missi dicendi

sunt a

Addo, quod sacri scriptores potius factum&. Opus enarrant, quam ritum , de formam in operando habitam, ut in lectione Sacrarum ascripturarum versatis patet . etsi ergo Petrus

S aliis

145쪽

or 38 DE POTEsTATE. alijs adhuc circumstatijs suum in hoc opere , primatum patefecerit: Lucas qui opus, & non

operis ritum enarrare intendebat, ea Omittere

potuit : eo vel maxime quia Petri primatum palam fecerat principium Syu di enarran

do a

Ad illud quod postremo in obiectione ha

betur, Ioannem scilicet confirma ste epistolis suis Asiae Ecclesias,&hoc idem iecisse Paulum& Ignatium Antiochenum Episcopum: his, verbis Philadelphi en sis aperit imperitiam δε-

am : aliud enim est doctrina Confirmare fratres, eo modo quo concionatores, auditores

firmant in fide ac mandatorum Dei obseruatia: aliud est: confirmare fiatres errantes, fraterna, & charitatiua correptione: ct aliud est hoc idem operari auctoritate, & potestate : Apostoli quia Petri supremam quam habuit Potestatem absolutam, ut eis delegata utebantur, Ecclesias doctorina,auctoritate: ac potesta. te confirmabant. Episcopi unius Diarce sis ex motivo charitatis possent, caeteros Episcopos, ct oues illis subleseas monitionibus firmare, ut in fide,& diuinae legis custodia perseuerent, quod Ignatius Antiochenus Episcopus operatus est, scribens ad Magnesianos , dc alios,

146쪽

dum iret, vel Romam, . martiiij muta, iturus erat. t Petri haeredes Romani Pontifices quia absolutam obtinent potestatem super uniuerissam Ecclesiam,& eam delegatam potestatem:

qua usi sui Apostoli, ipsi tatu retinet,illud potestate operantur. Vanum ergo est affirmare, hoc munus fratres confirmandi,aeque in omnibus Ecclesiae Praesulibus reperiri: nam nisi modum fit tres confirmandi distinguant ad uersarij, etiam laicos hoc obtinere in unus dicendum esset. Cum Saluator dixerit Mati. I 8. Si peccauerit in tefrater tuus ade, et corripi

eum inter te et ipsum solum . sed quia seqv tur Dio Eccles Q. docet Ecclesiam diuerso iuria homines corrigere posse, ab eo quo laici, de caeteri iure fraternitatis illud operari tenen

tur .

Dicat Philadelphiensis, oves in sua diaecesi, eodem iure ipse cum suis Praesbiteris concio natoribus confirmat, vel diuerso non eodem iure respondet,quia Episcopus potestatem habet in sua Disce si, non autem Praesbiter con cicinator. Peto secundo, Episcopus in sua Diq-cest, ct Metropolita in sua Prouincia utique habet potestatem fratres confirmandi: habet ne eodem modo ius confirmandi fratres in S a aliena

147쪽

r o DE POTESTATE aliena Discesi vel Prouincia S minime dicet Philadelphiensis r quia id Canones Nicaeni &Sardicenses prohibent: nec Volo Vt in me

Discesi vel Prouincia alter Episcopus,vel Metropolita Pastoris munus exequatur . ergo iusson firmandi necessario distinguendum erit: alio igitur iure Ignatius Antiochenam con firmabat Ecclesiam,& alio caeteras Disceses: &alio iure Petrus cum haeredibus suis Romanis Pontificibus . ineptum est ergo quod in sua , obiectione infert: i reuera nescire ostendit de quibus affirmat. Desima septima obiectio . Petrus mittitur ab Apostolis in Samariam, ut Acta Apostolciarum Cap. 8. enarrant, ergo non erat Princeps

Apostolorum,sed aequalem cu caeteris obtine. bat potestatem: non enim licet inferioribus ac subiectis mittere superiorem & Primatem . Acta autem sic habent. Cum autem audi in

Apostoli, qui erant Ierosolimis, quod recepisset

Samaria υerbmn Dei onisierunt ad eos Petrum γ' Ioannem: qui cum venisient oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Santium. Respondeo hanc Osiestionem sic concludere Consiliarij mittunt imperatorem ad bellum; quia pro salute regni magis expedit: ergo Consi-

148쪽

APOSTOLO RUM 1 rConsiliarij aequalem habent cum Imperatore potestatem: equidem inepte. Duplex ergo e stmissio,consultiua, Sc praeceptiua, seu potestatiua . Petrus ab Apostolis mittitur in Samariam consultiua missione, non autem praeceptiua . Peto a Philadelphiensi , cum AE 1 orta est Antiochiae controuersia, an Gentes Euangelici obedientes circumcidi deberent: omnis multit o fidelium statuit, ut Paulus, dc Barnabas ascenderent ad Apostolos in Hierusia. lem super hac quaestione; numquid illa multitudo maior fuit auctoritate ac potestate Pau.

Io,&Barnaba eo quia misit illos haudquaquam: quis sic delirabit unquam, ut Paulo Apostolo fideles qui tunc Antiochi ae erant maiores suisse affirmet & Iosuae 22. Cum filij Ruben, & filij Manasse altare constru-xssent iuxta Iordanem infinitae magn itudinis: quod cum aAdssent fit Israel, et ad eos certi nuntis deluusent,in eas bos Ruben, et Gad et di dia tribus Manasiae aliare tu terra Cha naan super Iordanis tumulos contra filios V

el : conuenerunt omnes in Silo, ut asi uirent ei dimicar ent contra eos. eι interim miseeZunt adila

149쪽

i x DE POTESTATE los de singubs tribubus etc. quaero ab aduersarijs, cum multitudo Israelitarum, qui ad praeliandum parati erant,misit Phinees summum Sacerdotem, & decem Principes, num multitudo illa maioris erat dignitatis summo Sacerdote, Sc decem illis Principibus ξ minime. ergono se per mittes maior est misso; igitur mimo quadoque est cosiiltiua,no autem praeceptiua Apostoli enim Petrum eorumCaput ac Pastorem miserunt consultiue in Samariam, quae

nuper Christi Domini fidem susceperat, ut magis ac magis Samaritani in fide firmarentur dc ea qui ibi disponenda erat ab illorum Principe Petro constituerentur: sic enim magis expediebat. Decima octaua obiectio . Barnabas, dc cae. teri fideles Act.4. vendebant agros, Scaffere bant pretium ante pedes Apostolorum: nos docet autem scriptura ante pedes Petri pretium eos attulisse: ergo non Primatus Petri super Apostolos, sed omnium Apostolorum aequalis potestas significatur ac demonstratur Respondeo, opus non esse ut Sacri scriptores singulis in rebus Petri primatum super Apostolos innuant:ratio est,quia omnes Apostoli Petri absoluta potestate, ut illis delegata

150쪽

utebantur: & hoc ut eodem tempore Ecclesi-arn ubique terrarum commodh fundare vale rent: cum ergo a Saluatore nostro illud susceperint munus, et si Petro sub ordinatum, ut in

actionibus magis serijs dignoscitur, motivum esse non debet Aduersarijs Petri primatum deprimendi, si aliquando ab Apostolis vel cc ram Apostolis aliquid operatum suerit,absque

eo ouod Petrus tanquam Princeps excipiatur. Apostoli deinceps vi cap. 6. legitur, septem elegerunt Diaconos, ut in rebus huiuscemodi ministri essent , k Apostoli in Gentium conuersione expeditiores essent dinumquid si hoc pretium agrorum quod ad pedes Apostolo. rum allatum fuit, ad pedes Diaconorum alla tum esset, etiam D laconi Petro Apostolo aequales suissent i minime . ergo quia ad pedes omnium Apostolorum exhibitum fuit, omnes Petro Apostolorum Principi in absoluta regiminis potestate aequales enunciare non licet, Si semper sacri scriptores sic Apostolos

aequarent,Vt nunquam Petrum exciperent, &Petri primatum non ostenderent, hic Syllogiam di modus aliquid inferret: at in potioribus actionibus Petrum Principem omnium Apostolorum Pastorem,& Caput praedicant:

SEARCH

MENU NAVIGATION