De potestate apostolorum disputationes aduersus Gabrielem Philadelphiensium metropolitam, & alios hæreticos. Quibus accedit secundo' confutatio commentarij De imperio summarum potestatum circa sacra, quem Hugo Grotius anno D. 1652. Hagæ Comitis in lu

발행: 1656년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

Quoad secundum, inquit abominabile esse, ut quod Deo soli competit, homini tribuatur , Deo, ct in Deum quippe credendum esse, non

autem Papae: & poenitentem a Sacerdote cir ca fidei articulos,quiin Symbolo recensentur, examinandum esse, non autem , an credat in Papam a Quoad tertium, asserit perniciosum esse errorem, opinari Papam non posse fieri haereti cum : quia omnis homo mendaX Psal. II s. patet exemplo Petti qui Christum negauit a Paulo Gai cap. a. repraehensus est. M aliorum Romanorum Episcoporum, qui ut haeretici damnati suerunt, ut Liberius , Honorius, de Ioannes viges. secundus.Sergius, inquit, Romanus Papa, homo serus extitit: quia alterius Pontificis cadauer e sepulcro extraxit,& in Tiberim proiecit: ergo Papa quodcumque cri

meri patrare potest . Et Paulus Apostolus a

Spiritu Sancto edoctus ac confirmatus, Cum aliis voluit Euangelium conferre, ne erraret eo magis Papa,inquit, errare poterit. Quoad quartum,ait,nullo modo Papam es se su per Concilia: nec oppositum doceri a Pa. tribus, nec a Saciis Scriptoribus, nec ab ipsis Concilijs.citat Canonem Apostolorum prae . cipien-

162쪽

cipientem ut in rebus publicis uniuersa comuocetur Ecclesia. &in Actis subdit cap. 8 leagitur Petrus missus a synodo. & Sinodos Romanos Pontifices damnasse constat. Quoad quintum, re in illicitam esse ostenridit, crucem super pedes gestare, cum sancti Ecclesii fatres Crucis signum maxime Venerandum esse doceant,& a Regibus ac Principibus super Caput teneatur.

Quoad sextum, turpe esse dicit Romanum Episcopum sedentem sumere Corpus Domuni in lacrificio Missiae. etsi id operatur ut Caenam Saluatoris in oppido Emmaus cum duo. bus discipulis inchoatam commemoret, hanc inquit inesticacem excusationem esse, quia Christus Deus est , Papa autem homo viatorct peccator. Quoad septimum crimen;euidentem addit esse errorem, ut Romanus Episcopus tantam sibi assumat potestatem,eo quia Petrus Romε martirij lauream obtinuit; cum pretiosior ac

dignior sit sanguis Christi,sanguine Petri A po

stoli:quamobrem, hac ratione potius Episcopo Hierusalem hac uti potestate, continge

ret:

163쪽

is 6 DE POTEsTATE Philadelphiensem, aut haec eructasse, quia sibi

vera ac digna asserta visa sunt: vel ut Graeco rum Nationem deciperet, & contra Romanum Pontificem iram, & odium exci. taret atque foueret . si primum, inscium, ac rudem , se esse demonstrat . Si secundum , scelestum ac pessimum hominem a patefacit. de quo prou. 6. legitur , Homo apostata, vir inutilis, graditur orc peruersio Fc auo corde machinatur malum: omni tempore iurgia semina t. huic extemplo mentet

pe r ditio siua, s Aubito conteretur,nec habebit mi- tra medicinam. detectatur autem eum Domianus, qui seminat intersta res discordias Ad caput primum. Apud quem quo in loco. legit Romanum Pontificem docuisse , vel decreuisse ut a fidelib' Deus in Terris nuncupetur Vocat autem se seruum seruorunt in

Dei, &in Actis Ecclesiae solemnibus , docet ac dicit, se uniuersi Ecclesiae esse Episcopum ,

& Pastorem,ac Iudicem: Synodorum autem Patres aeque iure, ac merito dixerunt Roma

num Pontiscem Cuitodem este fidei, qui omnium Ecclesiarum curam gerit, cui Synodus obedire tenetur: dc Caput Ecclesiae, ut in ter

tia generali sy nodo Ephesina legitur. Iudicem

164쪽

Conciliorum & Ecclesiae ut AE . 1. Cone iiij generalis quarti patet. Archiepiscopum Apostolicae sedis, Act a. Conciliorum Presidentem dc uniuersalem Archiepiscopum, patriarcham, dc Papam , Act. 3. & s. Restitutorem Episcoporum propriis sedibus inorientis Prouinciis,

in. 8.&9. ac Io Caput Ecclesiae, Cui a Saluatore vineae custodia commissa est, cui corpus Ecclesiae unire contingit. Patrem reipectu

Episcoporum in Synodis eristentium, qui illius filii dicuntur: & qui rogatur Vt Acta S 'nodi confirmet: in epist. synodali eiusdem Concilij Chalcedonensis ad s. Leonem Papam . Quae similiter in pluribus synodis legu.

. tur . nec ista rhetorice. & encomiastice dicta suerunt, Vt inepte, & apostatice quidam opinantur: quia non tantum fuerunt dicta, sed facta, &exequutioni mandata; ut in Actis Coa - ciliorum constat: & hoc iure illi contingit, velit nolit satanas cum omnibus sc hismaticis suis . nam a Christo Domino generalis Vicarius , dc uniuersae taclesiae Pastor fuit constitutus, ct huic iuri renunciare nequit, dum sede in retinet Petri: & hoc in praesenti disputatione euidenter demonstrauimus. sed quod

sit Deus in Terris, nullibi a Romacio Ponti-

165쪽

1 1 S DE POTESTATE

.fice sancitum neC Vsurpatum legitur

Fateor Constantinum Augustum, qui in ter Romanos Caesares primo sub Crucis vexillo solemniter militauit,& Iurisperitos quosdam, id pro Romano Pontifice denunciasse: at sensus illorum fuit, Romanum Pontificem in terris vices tenere Chri sti, qui verus homo. ct verus Deus est: δc potestatem illius super uniuersam Ecclesiam obtinere,& exequutioni mandare: non autem quod sit Deus qui potat Taerrq praecipere,ut germinet herbam, is in

ri ac ventis, ut quiescant.

Cum autem Luciferi, & primorum parentum crimen Pontifici obijcit: dico in re huius.cemodi Philadelphiensem morem meretricum sequutum esse: quae si aliquando cum honestis mulieribus altercationem assumant, illico meretriciam infamiam illis obijciunt, sormidantes ne illis id iure exprobent:quis enim Luciferi, & primorum parentum sectati sunt Cri4

mina, nisi Graeci schismatit excipicio tamen viros illius Nationis probos atque catholicos

enimuero Luciferi, & primorum parentum praecipuum crimen, in ordinatus propriae eX cellentiae appetitus suit; & inobedientia cum apostasia. illud consumauit peccatu.Graeci Ruff

166쪽

APOSTOLORVM is Vtem Primatum Petri & Romanorum Ponti si-Cum appetentes in Ecclesia, contra Nicaenos canones,& sedis Apostolicae potestatem ac voluntatem, Episcopum Bizantinum , qui sub Heracleensi Paraecia semper fuit, primo super Patriarchas Alexandrinum ,& Antiochenum extollere voluerunt .& postmodum, quod iasi tantum Operari, sed & cogitare nefas est,aequalem Romano Pontifici constituere voluerunt;& quia Romani Pontifices restiterunt , inobedientes, & apostatae ab Apostolica sedeo bi,. erunt. quis nam Luciferi ,& primorum pare- tum crimina imitati sunt,summus PontifeX,an Episcopus Bizantinus Cur non animaduertitis, cur perpendere negligitis saltem tertiam, & quartam generales Synodos,in quibusRomanus Pontifex Caput dicitur Ecclesiae uniuerialis, &Synodorum quCmodo poterat fieri Episcopus Bizantinus aequalis Paps, ut duo Ecclisia obtineret

Capitas nimis reuera excaeCat cor hominis ana. bitio Vos, ut Optime noui,Romanis obijcere soletis, ecclesiam a nobis ficri meretriCem ,

quia duo capita illi damus &duos sponsos: Christum Dominum scilicet. & Roman amouontificem; sed hic obijciendi modus vel ex nimia

167쪽

isO DE POTESTATE nimia inscitia,vel ex turpi malitia ortum ducit: nam Christum Dominum scimus triumphanqtis ac militantis Ecclesiae Caput esse principale , absolutum, nulli Creaturae sibordinatum: Papam autem Caput Vicarium stabordinatum,&Christo Domino subiectum . nec quia Regnum ob Regis absentiam, habet Pro regem, tenet ideo duos Reges: quiaProrex Ilibordinatus est Regi: nec tale regimen est meretricium, quia duos habetRectores, quia primum est absolutum,& alterum substitutum,ut sanis patet, sic a simili, Ecclesia non dicitur duo habere eodem modo Capita, quia Regem Christum.& proregem Petrum cum hqredibus suis obii net. quia primum est absolutum, posterius est

Uicarium.

At vos Graeci homines hunc comisistis errorem, cum Episcopum BiZantinum Romaano Pontifici square tentastis,& apostatice hoc recte factum sustinetis. sic enim est in Ecclesia

duo constituere capita. quis fanae mentis, de ambitionis eXpers,no nouit ex hac Vestrae caranalis aemulationis sentina, totius Ecclesiae commotionem ortam fuisset quis non nouit De um propterea iratu, onem Graecoru Natione

exterminasse Assur virga roris mei. Isai 1 o.

168쪽

Occurritis huic in tantis,asserentes, Deum aduersum vos minime iratum esse: quia primis trecentis annis, uniuersi. fideles sub virga Ethnicorum Principum fuerunt,attamen olim Christiani a Deo suerunt prae carteris dilecti sed dico,Cssares tunc Christianos persequutos fuisse,qui sortes permanentes in fide , martyrij

lauream Obtinebant: ix num oras credentiu maugebatur ipso martyri j exemplo,& spiritu sa cto inspirante, contestante Deo Christianae fidei veritatem signis,prodigijs&portentis: at

Gricorum nationem nunc temporis non ita

pertequuntur Ethnici Principes ut fide Christianam auferre moliantur: sed Graeci sponte lege dimittunt Euangelicam , & per singulos dies ad sectam Maumet hic diuertunt, itaut in pluribus Graecorum Prouincijs, praecipuae minoris Asiae,ut ipse vidi,vix Christianae fidei vestigia supersint . ubi martyresὶ ubi Christianae sidei praedicatio ubi fidelium augmentatio λ ubi Theologorum schol , ut homines instruantur, qui parati esse debent ad reddendam ratione de ea quae in nobis ecto tetque quaterque miserabiles hominesὶ oblu- Ciserianum crimen episcopi BiZantini,& carnalam vestrae Nationis aemulationem , iratus

X Deus

169쪽

a61 DE POTEsΤATE Deus abstulit a vobis catholicae fidei candelabrum, & sub duro Maumetico fiagello vos eo. stituit. quod mihi maxime displicet: qui diues ea in misericordia, ω dispersiones Israelis congrega omnia in pristinum decorem reuocare dignetur.

Ad caput secundum: ex bac obijciendi forma, in diuinis scripturis expertus, dc in controuersijs exercitatus optime discernisi Philadelphiensem Sc caeteros eiusdem opinationis . Graecos, omnium haereticorum obtinuisse instituta: ira enim& odium in Romanum Ponti ficem eos compulit, ut libros lutheranorum& Caluinistarum &. consimilium baeretico ru m assumeret ut plurima inde aduersus summum P ontificem acciperent maledicta,& vulpinam h freticorum fraudem appraehenderet, ut scilicet mendacij s& calumnijs aduessus veritatem etiam insurgerido , suorum lectores librorum Contra veritatem odiosos amplius redderent,& Romanae reclesiae infensiores pare rent hostes. O inauditam sceleritatem f Graecae Nationis homines, apud quos olim tarita viguit sanctitas, doctrina, bonarum artium disciplina, ad dantam descenderunt turpitudinem, ut praefatorum haereticoru m insanias fectari

Dissiliam by Corale

170쪽

ctari voluerint,qui non tantum Romanorum sed omnem Graecorum fidem etiam oppugnanti nam ordinem Hierarchicum Kcclesiae Praesulum, sanctum Misise Sacrificium, bono

rum operum necessitatem, numerum , dc e1n- .caciam Sacramentorem, ieiuniorum meritu,

cultum sanctorum , venerabilem Eucharistia, Regularium vota ac laudabile statum, & caetera si milia, quae semper Graecorum credidit Ecclesia euertere quaerunt: attamen illorum complectuntur libros, ex hoc tantum capite, quia illos socios obtinent ad summum Pontificem maedicendum. Neronis matrem aliquando dixisse scribunt: occidat, dummodo regnet.SiClnunc temporis Graeci aiunt. Maledicamus Papae, & tota pereat fides, Patrum nostrorum doctrina. quis sic delirauit unquam Ad id ergo quod obijcit dicimus,turpem esse calumniam, nempe Romanae Ecclesiae Praesbiteros poenitentes eXaminare teneri, an Cre.

dant in Papam : quo in volumine vel Papae sa-ctione hoc legitur' quis Doctor Catholicus hoc unquam docuit vel scripsit'

Debent autem sacerdotes examinare poenitentes, an integram habeant Christianam &

catholicam fidem: Dogma autem fidei est &X α in

SEARCH

MENU NAVIGATION