De potestate apostolorum disputationes aduersus Gabrielem Philadelphiensium metropolitam, & alios hæreticos. Quibus accedit secundo' confutatio commentarij De imperio summarum potestatum circa sacra, quem Hugo Grotius anno D. 1652. Hagæ Comitis in lu

발행: 1656년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

201쪽

a 4 DE PΟ Τ E s Τ A TE LuC. I o. perhibetur, illico mihi obvia fuit, de Homine qui descendens ab Ierusalem in Ie rico, incidit in Latrones , qui despoliauerunt eum,& plagis impositis abierunt, semiuiuo relicto. E Hic enim Homo, Petrum Aposto.

lorum Principem cum haerede suo Romano Pont: sice in re nostra exhibet: Latrones autem illi, Hugonem Grotium, & Blondellum figuarant: Uestes, summam Petri Potestatem, &plagae contumelias exprimunt. Nam summa su per Ecclesiam potestatem a Petro auferunt,& Principibus laicis, vel plebi dicant: & insuper Petrum , Ac Romanum Pontificem Pedagogis, meditis, & chirurgis similes esse contu.

meliose proclamant, ut infra narrabimus. Illud tamen praemissae Parabolae ad rem non venit, ut Petrus semiuiuus relictus sit: quia Petri cathedra, a Satana , ct haereticorum insanijs, inpugnari potest, expugnari non potest. Descendam ergo in arenam in disputario, ne hac contra Hugonem Grotium ,&deinceps in disputatione sequente contra Blondet. lum, & cum Grotius opus suum in duodecim capita distribuerit, ipse etiam in illis refellendis, duodecim capita huius dissertationis conitruam. Caput primum in libello Grotiano est, Summix

202쪽

Summis Potestatibus imperium circa sacra coapetere: ΠΟsstrum autem caput primum sit,

PRINCIPIB Us L AICIS IMPERIUM CIR CA SACRA NEQUAQUAM

CONTINGERE . . Religionem Deo placitam, sanum Dei culatum, viam ac media pro aeterna felicitate assequenda, doctrinam esse non naturae viribus accquisitam, sed a Deo reuelatam, nemo me tis compos, dc in humanis,ac Diuinis iuribus peritus ambigit: imo nec praeter inscitiae vel proterviae notam ambigere potest. Quamobrem ea in rebus huiuscemodi seruanda sunt atque credenda, quae Deus ipse docuit, qui olim multifariam must que modis loqvmus est Poribus in Prophetis, ζ, nouissme loquutus nobis in filio. Omissa igitur lege naturae, quae paucam nobis de Diuinis tribuit notitiam, dominam utriusque Testamenti appellare opus habemus, ut quae falsa sunt respuere,& quq vera sunt venerari Valeamus. Cum ergo disceptatio sit de Imperio circa Sacra, cui contingat, Sacerdoti, vel Principilaico; quid Deus statuit atque mandauit obsera B b a uare

203쪽

uare debemus: hos enim limites transgredi non decet, nec licet. EX doctrina autem natu .rae viribus acquisita nouimus, Genus hominum Principe opus babere, pro pace, tranquillitate,& ordine in humanis rebus obtine. dis, quae remoto Principe asIequi nequeunt. Etenim cum variae sint Nationes,dc disiimiles hominum mores, & vires dispares, ex hac diuersitate, surta, rapinae, homicidia, adulteria, stupra,&omnia genera malorum orirentur,& pariter confusio: nam nullus inter homines adesIet ordo, nec discrimen inter nobilem, et

ignobilem, doctum & ignarum, malum & bo

num: haec autem mala auseruntur, saltem ut

plurimum , positis Principibus & Magistratibus, Ut ipsa experientia instruit. Quamobrem Apostolus I. Tim. 2. pro Regibus qui in sublimitate sunt,orandum Deum monet, quia eo

rum ministerio quietam,& tranquillam vitam homines obtinent: hic ergo finis est,& haec est utilitas temporalium potestatum. Verum quia Deus propter bonitatem suam praeter hanc naturalem felicitatem, voluit etiaam diuinitatis suae nos esse participes, Sc ea be alitudine,qua aeternaliter beatus est, HOS quoque esse beatos: doctrinam reuelauit homini ,

204쪽

Apo STOLORUM. r 97& quaedam sanciuit, quibus illa consequerentur beatitatem. In reb. autem huiusmodi a illis huius ministerij Primatum commiserit , quibus huius vitae tranquillitas concreditur; vel alterius generis constituerit Principem; inspiciendum erit. hic est enim huius disceptationis nodus.

Hugo Grotius, contra quem disputamus , ministros immediatos rerum sacrarum no esse Reges fatetur, nam in veteri restamento Tribum Levi, & in nouo , Apostolos,eorum- que Successores hoc a Deo obtinuisse ministe, rium conspicue cernitur, &ipse annuit. Sed sub Regum directione ac iurisdictione huiusmodi ministros,&Sacra ipsa,esse in foro exteriori prCbare contendit: adeo quod ad Regem in regno suo spectet Synodum conuocare , Scin ea praesidere , leges Condere. causas audire, dc cognoscere , Controuersias dirimere, bene. sicia conferre, ministros Eccletiae constitu crevel deponere,reos censurare,ct cuncta quae ad fidem, &religionem pertinent,sic iudiCare,ut a nemine dependeat; hoc enim est habere in Ecclesia primatum, & imperium in exteriori regimine. & ad haec probanda, omnia quae in

suo disposuit opere, dirigit. quae di itinc e

205쪽

rs 8 DE POTESTATE

ordinath recensebimus,&consimili ordine refellemus. Docet primum, Summam Potectatem Per.

Anam esse, aut optimates qui ius habent super populumsol eo subditum. at huiusmodi a Ter. tio ex omni capite inepta est& insulsa ; cum ipse his verbis Principes laicos describat, sequi. tur ut sallaciam comittat petitionis principit; nam hoc est nunc in quaestione inter Catho. licos,& Grotium : an Christianus populus sit tantum Regi subiectus , vel etiam in rebus Sacris, ut ovis summo Pastori Christianorum . sub ij ciatur; ille negat: Catholici affirmant: quod ergo quaeritur seu controuersu est, Grotius pro sundamento assumit. petit ergo principium . Et quia Apostolus Christianos homines monet ad Heb. I 3. ut Pispositis Ecclesiasticis be-diant,ut oves subiectae pastoribus.Ob iuridi Prinpositis mctris, γ' subiacete eis: ipsi enim peruia gilant,quas rationem pro animabus mectras res dituri. consequens est ut Grotius non Principes Christianorum, sed Ethnicorum, Paganorum descripserit; hi enim soli Deo creatori sunt subiectit quia extra Christi ovile vagari. tur, ac Pastoribus carent Ecclesiasticis, quibus

206쪽

Α POsT OLORV M 199 Obedire teneretur, iuxta Euangelij doctrinam hic est Groiij fabrica, qua cotra Ecclesiam catholicam construXit, fundatasuper arenam, ut Saluator Matth . mouetsed descendis pluuia γ venerunt umina γ' sauerunt etensi, is ruerunt in domum illam i cecidit, et fuit ruina illius magna. Sed quid mirum est, quia sic dis. seriis Potestates enim illas patrocinatur, quaesiviat extra Ecclesiam Catholicam , & illarum

Gentium conditiones delineat, quae Varils haeresibus foedantur: utrique autem Gentiles sunt non Christiani, ut optime monent Tertullia. nus de praescript. haereticorum, de caeteri Ecclesiae Patres: nam haereticus,est nomine christianus,re paganus.cum ergo dixit eos Principes laicos Summas Potectates, extra Christi ovile, cuius Pastor est Petrus, illos constituit. cum

subdit, populumJob Deoiubiectum, fidei ca

tholicae desertores describit, qui Deum ut na turae authorem habent Principem, non ut institutorem gratis,qui ovibus suis Pastorem dediti Ioann. I. Matth. I 6.loan, Vlt. Desertorum autem hanc opinationem pluribus argumentis Grotius comprobare nititur: Primum est hoc: Optatus Mileuitanus aduersus Parm. lib. s. air. Super Imteriorem non es

207쪽

a oo DE POTESTATE nisi siolus Deus quifecit Imperatorem, & Teris tullianus ad Scapulam. Colimus Imperatorem H, quomodo γ nobis Ecet, et ipsi expedit, ου'ssi minem E Deo secundum, et quicquid erit d Deo

cons cutum, solo Deo minorem. hoc et ipse volet. stic enim omnibus maior elu, dum seo vero Deo minor est . quibus infert, Principes laicos sic omnibus maiores esse, ut nemini possint esse subiecti. & deinceps alijs rationibus hoc posito fundamento, etiam circa Sacra imperium obtinere, ostendere nititur Respondeo, Imperatorem, &caeteros Iai- eos Principes,in eorum munere proprio, nulli inseriores esse in genere ciuilium, Sc politicarum reru huius seculi; hoc & ipsi nouimus,&ex animo concedimus:& in rebus huiuscemodi soli Deo esse subiectos, dc Deo tantum mi nores esse fatemur: at in his quae Religionis sunt, si Christiani fuerint, summo Christianorum Pastori subditos denunciamus;quia ip si oves sunt, & ille Pastor:nec aliter fieri potestri metaphora Saluatoris nostri subsistat de o-uibus Sc Pastoribus: nam omnis ovis in eo ge, nere quo ouis est, Pastori, qui in hoc genere maior est, non potest non esse subiecta quoad direisionem, & c orreptionem. dc cum Postea

208쪽

Apos TOLORUM 1ot' euelata,& naturalia sint alterius genetis ix diauersa,ex Primatu circa posteriora adPrimatum erga priora, inepta est illatio, ut infra demon, strabimus. Sed contra sic arguit. Apostolus Rom. ret ait. Omnis anima potentatibus oblimioribus Dbdita si ex. mi enim miniser es, vindex iurram ei qui malum agis. ergo omnas homo,etsi Ecclesiae minister,summis potestatibus subest, qui omnem causam iudicare valent, x omne

malum punire: ac etiam errorem circa Sacra,

quia illud malum agit, est propositio indesini ra, qus uniuersali aequivalet. quod Salomon Prou. Σα etiam docuit, dicens. Re clo iusi- ins dens, oculis 'iis ventr&ι omne malum sae Chrisost. in epist. ad Rom. ait Etiamsi Apostolus sit,s Euangetin, etiam si Propheta . &Bernardus in epistola ad Archiepiscopum . Si omnis , ω vestra, qui vos excipit ab uniuersitate ρRespondeo,Grotium in suo libello tantum iura summarum Potestatum tueri, non autem ministrorum eorundem Principum : ut ipse exaduerso quae obijcit destruam,ius Summae Potestatis circa sacra,quam diuino iure Petri Romana Cathedra habet, praecipue patrocinari

209쪽

aox DE POTESTATE teneor: haec itaque est disteptatio quam habe.mus. De immunitate autem totius Cleri a tuis

risdictione laicorum Principum,satis dixi to. mo I. lib.6 disp. . Quamobrem obiectio inanis statim reddi. ruri quia Paulus Apostolus, Chrysostomus,&Bemardns,praefatis verbis Petri Romanam cathedram Regum non subijciunt potestati, sed nec subijcere possunt: quia Saluatoris nostri doctrinam destruerent, quod operari nefas est: Dominus enim manifeste docuit, nec se, nec Petrum C sari esse subiectos, Matth. 17. Rc os terrae quibus a Fiunt tributum Ces cenissum etc ergo liberi sun ly, mi autem nonsa dabomus eos, vade ad mara, et mitte hamum, et eumpiscem. qui primus cedera tori et aper ιο ora eius inuenies staterem, stam sumens, det eis pro me, et te. soluit Redemptor noster cum Petro tributum, sed non quia de iure, Verum ad scandalum remouendum , quia Cum ministri Caesaris,Pagani & increduli essent, nec dignitatem eius & Petri Uicarij sui scirent, Regnum illud saeculare se assumere volnisse opi nati fuissent: remoto itaque tali scandalo, seu

occasione scandali acc epti,fatetur sedc Petrum a solutione tributi immunes esse, ut patet. tria butum

210쪽

blitum autem subiectionem erga Principem cui exhibetur infert, &subtemo tributi deblatam, ut manifestum est; ergo cum Dominus se, de Petrum a debito soluendi tributum exi mat, & a subiectione se & Petrum liberos de nunciat. res est euidens. Quae perpedens Hieuronymus,sic ait. Porii inuentum saterem, po I tributa revilia, quidsibi vult Alostolorum re .pentiva interrogatio' quia viderantpro Petro, et Domino idem tributum radiutum, ex aequalita te pretij, arbitrati sunt Petrum omnibus Alo .ctois e. Praelatu, qui in redditione tribuit Do mino fuerat comparatus. Hinc iure Catholici inserunt, non tantumis Cathedram Petri esse summam Potestatem nemini subiectam, sed cum Christo Deo nostro unum,& idem esse tribunal: Sicut de facto cuiuscumque Viearij tribunal illud idem est, quod Princeps,cuius est Vicarius, habet. discant ergo Nouatores Semrij quantam debent ca thedri Petri reuerentiam, qui tribunal est Salavatoris nostri Dei, qualem habeant contumaciam, & quam poenam cum Dathan, & Abiron, qui Moysis principatum venerari renueis runt, in infernali combustione soluent. Et hoc idem Bernardus, quem Contra nos C c a citat

SEARCH

MENU NAVIGATION