De potestate apostolorum disputationes aduersus Gabrielem Philadelphiensium metropolitam, & alios hæreticos. Quibus accedit secundo' confutatio commentarij De imperio summarum potestatum circa sacra, quem Hugo Grotius anno D. 1652. Hagæ Comitis in lu

발행: 1656년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

xo DE POTESTATE

citat docuit, Petri scilicet Romana cathedram Potestatem sublimiorem esse, nemini subiectam, in epis ola ad Corradum Imperatorem rLegi inquit, Omnis anima Potesatibus siubli Amoribus subdita sit. quam stnientiam cupio vos custodirc in exhibenda reuerenιia Petri Vic rio: sicut ipsam mobis multis ab mni uergo 1 eruari imperio: Bernardus ergo nobis obiectus 1 Grotium destruit. Ad illud, quod omne malum Rex iudicare potest, respondeo Vtiqui potest omne malum punire, sed illud omne. resertur ad ius sui tribunalis: si Rex circa doctrinam reuelaram non est constitutus index,quomodo malum in hoc genere illi iudicare licebiti quis enim sanae metis non nouit omnes Christi oves , ut ciues suteius, Petro commissas fuissse, & non Caesaria qua fronte Grotie oppositum eructare audes si Caesari Ecclesiam suam committere Constituisset, sicut Paulum persecutorem prostrauit, ct Christianum reddidit, Sc poli annos trece tos Constantinum Caesarem illuminauit , sic ab initio Tiberium Cisarem;& Pontium Pila tum fideles reddidisset,ut illis potuisset comitIe re Ecclesiasticam potestatem: at hoc non fecit, Cur Vos non pudet primatum Ecclesiae Petro

212쪽

APos TOLO RVM aos collatum , post annos trecentos ad Constari. tinum Caesarem migrasse opinari obiicit tertio, quod Iosue cap. I. legitur , cum scilicet dictum est ei a populo istaei. Omnia quae pr/c pinii nobis faciemus, of quocunque miseris ibimus : sicut obeduuimus ἱn cunctis Moysi ta oboriemus tibi:ergo a simili uniuersi Regnicolae Regi omnibus in rebus tam Sacris, quam laicis obedire tenentur. Respondeo hoc argumentum dupliciter Peccare, primo quia lex Moysis abrogata est , Ut patet Act. I s. ad Galatas cap. 3. & seq. Lu cae I 6. Sc ad Heb 7. idcirco paritas inanis est.

nam quod Deus statuit obteruandum est. moralia tat Hm praecepta manent eadem sub viro. que testamento : at inter praecepta moralia primatus Regis in Ecclesia non habetur, ut patet. Secundo, quia primatus circa sacra nec in veteri testamento fuit apud Regem, sed 'apud summum Sacerdotem, ut patet Deut IT

Si dis scite 2 ambiguum apud te iudicium se

perspexeris, inter sanguinem, γ' sanguinem ac mulam γ' causam, lepra/,'lepram, Iudicum intra portas itias videris merba variar : 'surge, ω ascende ad locum, quem elegerit Do, minuS Deus tuus. venierique ad Sacerdotes Le-

213쪽

1o6 DE POTESTATE vitici generis, , ad iudicem qui minit Ego I apore,quaeresque ab eis, qui indicabunt rabi Iudi. Hi veritatem ω facies quodcunque dixerint flui praseunt loco quem Hegerit Dominus, is docuerint te iuxta legem eius,' qurri uesententi .am eorum'. nec docknis i ad domeram neque

adflnistram. Qui autemsuperbierit notens obedire Sacerdotis imperio, qui est ut ore, mini. 'at Domino Deo tuo, et decreto Iudicis morietur homo illi, et austres malum de Israel. lEt Iosue Num. 27. prscipitur a Domino,Vt Sacerdoti obediat in Sacris. Pro hoc si uiri gendum erit, Elea r sacerdos confulet Domi num ad oerbum eius egredietur, et ingredietur Iosue, et omnes j Istrael cum eo,et cmera mul

Et licet Reges quaedam egisse in scripturis

' Sanctis legamus circa Sacra, ea tamen facta sui non iure Potestatis Regiae, sed pro rerum ex peditiori executione,vel patrocinio,prout opus suit: iudicium tamen circa Sacra, quod Primatum inferi,Sacerdotum erat. Quia autem Rex Salomon Abiathar a Sacerdotis munere deiecit S. Reg. 2.&Sadoc subrogauit, inserunt Sectarij Salomonem Primatum circa Sacra Laiabuisse: sed affirmare tenentur, vel hoc egiss ,

214쪽

APOSTOLORUM 1 o speciali Dei mandato, quia ibi sic legitur. Eierit ergo Sasomon Abiathareis non esset Sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domim, quem locutus erit seuper Domum Heli in Silo. vel erras se ; Vtinam Salomon nunquam errasset; plurara erit m contra Dei legem operatus est. Nam Saulo Regi regiam, &co similem habenti po. testatem,non licuit aliqua iurisdictione vir in Sacerdotes Domini: praecipienti enim illi I.

Reg. 2.2. Vt Sacerdotes Domini interficerentur, eo quod conspirassent cum Davide contra

ipsum Regem,prout opinabatur,ministri Regis in re huiuscemodi obedire noluerunt:quia nouerant Regem non posse legitime id mandare, nec sacerdotes potestati Regiae subiacere: et si homo Idumeus Doeg Gentilis id executus deinde luerit. o Dixti Rex Saul, morte morieris Achimelech, tu Ec omnis domus Patris tu h&ait Rex emisiarijs, qui circumstabat

eum: conuertimini dc interficite Sacerdotes Domini: nam manus eorum cum David est. Noluerunt autem serui Regis extendere manus suas in Sacerdotes Domini. d igitur nec in veteri testamento Reges circa Sacra imp tium habuerunt.

Obijcit quarto sic. Repugnat iura naturali

215쪽

duplicem esse summam Potestatem, ergo eti. am Sacra summae Potestati subiacent : aliter tolleretur ordo, & ratio summae Potestatis. o. lim Patres contra Gentiles Deum esse unum probarunt; quia qui summus est, multiplex esse nequit, aliter nullus esset sumus. Sicut enim in homine una esst potentia stilicet voluntas quae omnibus membris imperat: sic in Ciuili Corpore quod est Regnum, Vna Potestas omnia imperare debet. Resp. tunc Vna est, cuin avnus imperat. Sc quia Imperij essectus est, obligatio, &coactio, si plures imperarent m. perata possent esse contratia, quod est contra boni regiminis rationem . nam ideo imperiuPatris in Filios caedit imperio Summae pote, statis, quia impossibile est in eodem Regno, ct in eadem causa, duas esse summas Potesta:

tes a

Respondeo utique repugnare iuri naturae lut duplex in eodem Regno sit summa Pote fias eiusdem generis, quae habeat idem obiectum Sc circa idem vertetur: at non repugnat, imo iuri naturae valde consonum est, Vt circa

ea quae sunt diuersi generis & distincta, vi sui Sacra, ct prosina, seu temporalia, M spiritualia in eodem Regno sint duo Priucipes. hOC mo

216쪽

do rectus ordo seruatur dc nulla oritur confiisio. nec ratio Summae Potestatis aufertur,quia Princeps dicitur Summa Potestas in civilibus causis tantum: δc circa Liuiles causas utique reἰ pugnat duos esse summos Principes. quamobrem exemplum de unitate Dei ad rem non venit; quia Princeps laicus non est ita summus ut ei etiam Sacra iudicare contingat, Vt Grotius falso supponit: si enim illi utraque iudicare liceret, utique exemplum haberet effectum, de repugnantia adesIet, quia in eodem genere duo viri nequeut esse in eodem Regno simul de semel summae Potestates. Ad exemplum de unica hominis voluntate quae imperat uniuersis potentijs, Dico sic expedire, ut una sit volutas in homine quae omnia imperet, quia omnes potentit ad unum fine m,utilitatem scilicet hominis in ordine naturali de humano intrinsece diriguntur: at eX-trinsece homo duplicem habet finem,naturalem, ac caelestem,seu spiritualem, ad quem as- sequendum,media diuersa dc disparata proponuntur . ideo duplice indiget Rectore Sc Principe, quorum Vnus naturalem finem, & naturalia media curet, dc alter caelestem, dc reuelata

media statuat& dirigat.

Dd Cum

217쪽

Cum subdit, Resp. tunc una est, cum unus imperat. hoc verum esse fatemur. at discat Gro. tius in Regnis Catholicorum duplicem esse , Rem p. ciuilem, & Ecclesiasticam. Resp. ciuilis una non esset, si duo in ciuilibus imperaret. ar in re nostra unus in ciuilibus, alter circa Sacra imperat . idcirco unitas Reip. subsistit.

Cum sequitur, Imperij cffectus est obliga

tio, &coactio, si plures imperarent, imperata posssent esse contraria. Dico, si imperium el- set in eodem genere, & circa idem , Verum esset: quia autem est in diuerso genere , & circa distincta. illatio salsa est. & hac ratione impe rium Patris in filium caedit imperio summae Potestatis, quia in eodem genere civi lium,ne queunt esse duo Principes; impertu utriusquς Patris scilicet, & Principis idem habet obiectu, idcirco unum alteri caedit: imperium autem Potestatum temporalium, & diuinarum re rum, distincta, & valde diuersa considerant.. Sed in stat adhuc Grotius, Si plures sum lae Potestates, ciuilis una,spiritualis alia, Confusio proculdubio adesset . nam prior unum aliquid mandaret, posterior oppositum prsciperet. Sidem homo contraria exequi, Vel neutrum Operari leueretur . Un de Tacitus: Omnes prae . O Diunt

218쪽

APOSΤΟLORVM Lit eipiunt, nemo exequitur. Vel si alter alteri car dit, prior non erit Summus, quia alteri parere debet . haec autem sunt absurda i ct huc tendunt diuinae illae sententiae. Nemo pote II duobus Dominis feruire. Et Regnum in se diuisum dissipabitur. Omnis enim Potestas consortis impatiens. in summis enim Imperijs sub ordinatio haberi non potest. Respondeo, confusiosiem quam Grotius inferre nititur, non realem sed imaginariam sesse, eo quia,ut diximus, Potestates sunt distin- me,&diuersi generis habent obiecta: quamobrem quod una mandat,altera minime prohibet . Ad illud Taciti, dico s1 omnes circa idem leges, dc praecepta,tradere possent, proculdu

bio nemo tunc exequeretur : at potestas ciuili - .um una est, Potestas circa Sacra est altera: ideo omnes exequuntur & Sacra, ct ciuilia, quia ad inuicem non sunt contradicentia. nemo ergo

perdit esse Summum in suo genere; nec hoc modo est Regnum diuisum, nec duos obtinet Dominos,eo sensu quo Saluator noster ea dixit, quia ut praemisi mira, regimen non est circa idem, sed in diuerso genere,& circa separata&distincta. Si autem contingat Potestatem ciuilem co-D d a. tra

219쪽

- - DE POTESTATEtra Potestatem Ecclesiasticam aliquid manda.

re, tunc Potestas ciuilis caedere debet, regnicolae Potestati Ecclessiasticae parere tenentur. nec tunc Potestas ciuilis cessat esse suma, quia trascendit sui iuris limites, sed diceretur tunc Potestas summa aliena usurpans. Do exemplum per ea quae Grotius capit. q. asserit. Docet autem summae Potestati 1hbditos obedire non teneri, cum aduersus ea quae Euangelium mandat, imperat. Peto a Grotio,

tunc Potestas perdit ne esse Summa, quia sub .diti exequi renuunt i minime,quia summa est in suo genere,& intra suam spheram activitatis, ct non ultra. Quaero secundo, est ne tunc regnum diuisum, habet ne duos Dominos ha udquaquam . quia diuersi generis sunt Regis& Dei praecepta. sic a simili, Potestas ciuilis cedere tunc debet Potestati Ecclesiasticae diuinam legem mandanti&custodienti, nec tameregnum diuiditur, nec sunt duo Reges eiusde Regni, quia fines diuerit,dc media alterius ge. neris . sicut ergo lex Euangelica, & diuina regnum non diuidit, nec duos in Regno consita ruit Dominos sibi oppositos. sic Potestas Ecclesi astica, quae diuinam legem custodit, haec

eadem p rsmisia non insert. ' .

220쪽

APOsTOLORUM 133 Proponit deinceps Grotius multas Sa iactorum Patrum sententias, quibus ostendere nititur ad Reges, &Laicos Principes quos sum' mus potestates appellat pertinere, omnia quae Religionis sunt ordinare, & sancire . Augustinus s. de Civit. Dei cap Iq.Felices dicit Regessi suam potesilateira ad Dei cultum maxime di latandum Maiestati eius famulam faciunt. dccontra Crescentinum lib: 3. cap. y I. &epist. ad Bonifacium,docet Reges tunc seruire Do.

mino in timore,cum potestate sua quae contra

Deum sunt prohibent, & vindicant legibus &poenis. & addit Grotius hanc esse illam Regi. am nutricationem Ecclesiae quae dicta est ab Isaia cap. 49. d. εο.&epist. so .ad eundem Bonifacium, Augustinus Reges commendat qui

quae sunt contra Deum prohibuerunt, Sc culpat eos quia eadem non euerterunt &C. Isidorus Hispalensissent. 3. cap. XI, inquit.

Cognosicant Principes se culi Deo ibere se ratio . nem reddere propter Ecclesiam, quam. Christo ruendiam fuscipiunt, nam siue augoatur pax γ

dis*ona Ecclesia perfideles Principes, siue sol

uatur, Issi ab eis rationem exigit, qui eorum po

te uti suam Ecclesiam crediit. Leo epist. 7S. ad Cognominem Augustum D ris

SEARCH

MENU NAVIGATION