De potestate apostolorum disputationes aduersus Gabrielem Philadelphiensium metropolitam, & alios hæreticos. Quibus accedit secundo' confutatio commentarij De imperio summarum potestatum circa sacra, quem Hugo Grotius anno D. 1652. Hagæ Comitis in lu

발행: 1656년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

321쪽

Stiam e Matth. Iss. Quodcunque si ueris ete.&cap. 18 Quacunque ligaueritis Gc. igitur Canones sunt proprijssimi ac verissimi leges. nec obstat quia Regulae dicuntur: quia omnis lex ,

etiam ciuilisRegula est, qui vitanda vel faciem da praescribit leges autem Ecclesiasticae, canones dicuntur, ut a ciuilibus legibus distinguantur,&quia nobilioris ac altioris ordinis sunt: a quibus ciuiles leges dirigi debent, eisque cedere cum simul pugnant. Necessitas enim leges canonicas exhibendi,inde manifesta est, quia Deus in lege Euangelica non disposuit in particulari de omnibus que necessario exequi debent: sed quidam tantum substantialia sundamenta huius spiritualis Rei p. instituit:reliqua vero di ponenda per Ecclesis Pastores reliquit: tum ut

suaviter, modo hominibus accomodato omnia ordinarentur, tum quia non poterant omnia in particulari determinari, ut essent immutabilia cum omnia non Omni tempore e pediantis

Cum Grotius inquit, In Repub. duae sum mae Potcstates ius leges serendi habentes, esse nequeunt. Respondeo hoc repugnare de legibus eiusdem ordinis & conditionis,non autem si fuerint alterius generis,ut sunt leges ciuiles Sc

322쪽

AposΤΟLORVM. 3rs Ecclesiasticae:implicat moraliter contradictionem, ut in eadem Rep. duae adsint Potestates . ciuiles: at si una sit ciuilis potestas, Ecclesiastuca altera,nulla est Contraditiio. si utraque pote stas, Ecclesiastica x ciuilis eiusdem generis le- :ges ferret, manifesta adesset repugnantia: verum quia leges sunt alterius generis,nulla extat contradictio. Ad illud: Nec summa Potestas a Canonibus ligatur &c. Respondeo maxime ligari:itaut nisi Canones seruet & veneretur, a Corpore Christi mystico, quod est Ecclesia,anatbemateressindatur, Ethnicus fiat & paganus , dc expers salutis aeternae. hinc discat Grotius quam digniores sint civilibus egibus, Ecclesiasticae. nam Princeps ciuilib' legib'solutus est, hoc se-su , ut si legem transgrediatur, poenis legum Coerceri non possit , iuxta Theologorum, ScIurisperitorum sententiam: at si Ecclesis leges

Contemnat, a Deo contemnetur , ut Luc. I in

monet Saluator: eritque ab Ecclesia recisui, Sca Regno coelorum exclusus. Novas autem Metropoles instituere ecclesiasticas,no ad Imperatores,&co si miles, sed ad Petri successore pertinet. &cu Iustinianus Iastinianeam in Illirico Metropolim suis legibus Rr 2 initi-

323쪽

3is DE POTEsTATE instituit: auctoritate Vigilij Romani Pontili. cis,non propria id sanciuit, ut ipse Iustinianus

restatur: &nos supra enarrauimus. Balsamo autem a Grotio citatus, fidelis historicus aperitis , Sc sanis hominibus non aestimatur, quia aulica adulatione plures eructauit falsitates. Grotius. Perpetua canonum obseruantia noest necessaria: nam Apostolicus canon I.Tirn. 3. ut Neophilus non fiat Episcopus, quem renouauit Laodicena Synodus, non seruatur a

lentiniano in electione Ambrosij: Canon etiam ille,Ne in Diaconissam eligatur vidua quae annorum saltem sexaginta non sit:quem Theodosius L. Nulla. Cod. Theodos .de Episcopis dc Clericis confirmauit, a Iustiniano dissolutis

tur,qui nouella Ia 3. quadragenariam eligi permisit. & Hebraeorum Reges nec quaedam a Diuina lege mandata seruauerunt. nam illud Leuit .ne quis impuratusPascha manducaret, Eggechias Rex dissoluit, dum suus ad Deum spraecibus,etiam i inmundis de sacro vesci per misit 1. Chron. 3 o. Item Lex Moysis Leuit. I. praecipitini pecudes persacerdotes ingulentur: nihilominus Levitae sub Eggecchia Rege ob Sacerdotum penuriam huic sacerdotali mu .

ne ri

324쪽

Apos TOLO'RVM 3i neri bis addicti fuerunt 2. Chron 29. & 3.on 6 insertur tamen inde Regem diuinam post Osoluere legem: sed ius illam interpretandi habere. Quod verum esse, David Rex opere docuit: dum panem propositionis, quo solis Sacerdotibus vesci licebat,sugiens alacie Saul comedit, I. Reg. c. Z I.&Machabgi tandem, etiam die sabathi pugnare aduersus hostes licere interpretati sunt, contra diuinum mandatum de sabatho custodiendo. Respondeo,sacros Ecclesiae canones, duplicis esse generis: vel circa fidem, vel circa mores: primi generis semper eodem modo obseruandi ac custodiendi sunt:quia fidei obiectum est Deus reuelans, qui non est, ut homo , qui

modo ait, modo negat: nec propter nostrum affirmare, vel negare, fidei dogma est verum ,

vel falsum, ut patet: secundi generis sunt di spensabiles,sed ab eo, qui illos condendi habet potestatem. Quamobrem verae sic illa propositio iuxta hunc sensum : Qui facit legem potest destruere legem. 'rincipes aute m laici,co-dendi cano nes, omni iure carent: igitur nec ii los soluere possunt: si autem huiusmodi cano nes quandoque non seruent, & a Potestate Ecclesiastica dispensationem non obtinuerint

325쪽

318 DE POTESTATE vel tunc Pastor Ecclesiae solutionem illam dissimulat:&s1c illi Canones soluti dicuntur ab Ecclesiastico Principe per tacitum consensum: vel obssistit,&contradicit , ct tunc violatae levis reus erit. nam sacris Ecclesiae legibus est humiliter parendum, quia in Coelo sunt ratae, de sancitae, Matth. 16. & I 8. Quodcunque iam ueris super terram etc. Interpretationemenim legum tripliciter Iu i risperiti distinguunt, in authenticam, usualem,&doctrinalem:prima fit per legislatorem: secuda fit usu & consuetudine tertia sit per do rinam interpretis. prima, interdum primum se- sum legis variat: idcirco omnes legis conditicines habere debet; Secunda potest fieri curse temporis authentica: tertia non est authentica nec habet vim legis, quia non est ab habente . iurisdictionem:ideoque obligationem non in ducit. nihilominus si ex aliqua circumstantia lex in aliquo casu seruari non potest, M recursus ad Principem non sit promptus nec facilis, tunc Ephchia uti licet ex iudicio probabili, Senaturali aequitate:& eo tempore opus huiusmodi non dicitur esse contra legem, q uia fini Seintentioni legislatoris non opponitur.

Nunc ad rem:electio Nectarij, ct Ambrosii ad

326쪽

ad munus Pastoris, licet contra canones facinvideatur, cum neophili fuerint, attamen iuris canonici sint ac intentioni non opponitur quia neophilo Ecclesiastica dignitas interdicitur, ob in experientiam , & imperitiam circa diuina: at Nectarius, Sc Ambrosius viri erant magnae nobilitatis ac prudetis:Nectarius enim Senatorij ordinis erat, dc eo tempore aetate grauis,&honestissimis moribus, ct Imperatoris studio , &uniuersae Synodi sententia Episcopus Constantinop. electus est. Ambrosiussi. militer vir erat nobilis, ex Patre Galliae Praria. Eho natus, ct eximiae prudentiae & eloquentiar: ideo a cedente Romani Pontificis,faltem taci to Consensu, quia non obstitit, nulla adsuit Canonum violatio. etenim custodia Canonum ad Romanum Pontificem spectare circa Pontificum Sc Conciliorum Acta versatis,conspicue patet: & his que in hac disputatione praemissimus, manifestum est. Quod etiam Circa Diaconissarum institutionem affirmare opor tet: nam a Romani Pontificis consensu vel tacito vel expresso iἰla aetatis permutatio proces.sit. Rex FZracchias ae Paralip Io. Legem qu τLeuit T. habetur in ritu sacrificandi non ieruae

uita

327쪽

31o DE POTEsTATEuit: quia cum Templum Domini pollutum se

isset ut capite antecedenti legitur; & uniuersus populus a Domino recesisset: EZZecchias, ut regimen Regni obtinuit, mandato suo uniuersum populum ad Dominum illico reuocare voluit: ideoque cum omnem populum ad legis diuinae obseruantiam statim vellet inducere, & ab hominationes quas secerant abijcere, non seruatis quibusdam conditionibus,qui in lege erant, multa obtulit Domino sacrificia: Rex igitur id secit, ut populus ad Dominum

sine mora conuerteretur , Sc abominationes

cito reiicerer, no ut legem diuinam solueret Iuasit id ergo Rex,ut cuncta iuxta legem Domini fierent per Sacerdotes,idcirco cap. a. s. sic legitur. Fis mei noli e negligere: vos elegis De us ut stetis coram eo, et miniaretis incolatiaque

eum, et cremetis ei incensium. Surrexerunt ergo Levitae etc. Haec autem legis Mosaicae interprε-tatio,nec authentica, nec usualis fuit, Vt patet,

quia Rex supra legem Dei nullum habuit ius: non usualis, quia semel factum est: igitur doctrinalis , habens etiam quandam naturalem aequitatem:quia ut populus ad Dominu,quem abiecerat, reuerteretur: Sc praescriptis a Domi

no legibus sacrificia deinceps offerret, factum est

328쪽

est, ut prima vice, quomodocunque id exequi potuissent,illud nchoarent. David autem panes propositionis comedit, quibus Sacerdotibus tantum vesci licebat: quia necessitas visebat maturali itaque lege usus est, quae posita summa necessitate, omni iuri positivo priualet: qua non tantum Rex, sed quilibet depopulo uti potest: id ergo quod Dauid

tunc operatus est, non ostendit diuinam legem solui licere : sed ius naturale iuri positiuo , posita occasione legitima praeualere: & hoc modo ius iuri caedit: virumque enim diuinum erat: ius enim naturale menti nostrae a Deo, ut legislatore insertum est: Shoc iure naturali usi sunt Machab si,cum die Sabathi ob salutis propriae, ct diuinae legis tutelam aduersus hostes pugnauerunt. nihil ergo Regiae po. testati id consert: cum omni homini hoc eodem modo operari liceat: illatio igitur Groiij nulla, ct inanis est.

De Iurisdictione circa Sacra. G Rotius. Sacerdotibus nulla inest iuris dictio: omni carent iudicio coactivo,

329쪽

DE POTESTATE&imperativo. Sacerdotes in statu legis naturalis cum iurisdictione usii sunt, non quatenus Sacerdotes, sed ut Magistratum obtinebant, Operabantur. in lege Moysis iurisdictione usi sunt Sacerdotes, nihilominus sui. Regia pote- 1tate erant . in Evangelio tamen sacerdotes nullum imperium, nullam iurisdictione, nullam habent potestatem: Virga qua Paulus I Cor A. usus est. poena illata a Petro in Ananiam,&Saphiram Act. q. Elyrnae corcitas. Himeneus, ct Alexander traditi Satanae . facinorosus I. Cor. s. iudicatus ab Apostolo,& similia, que in diuinis leguntur scripturis,luc Apostolis. & deinde Ecclesiae ministris operari datum est : quia eo tempore ius Ecclesiam purgandi summae Potestates non exercebant,quia Ecclesiam parui pendebant : ius tamen illam purgandi semper habuerunt: tunc autem Deus reos puniens,munus summarum Potesta una

supplebat. Sc quemadmodum manna Iudaeis non pluit, cum Terram Palestinorum ingres si sunt: sic potestas illa Apostolo nia ces Lauit, cum Imperatores Ecclesiῖ patrocinium susce Perunt. nec hominum erat aliquando illa potestas, sed Dei, qui Euangelij praeconibus testimonium praebebat .

330쪽

Respondeo, Grotium, Ut omnem Ecclesiasticam potestatem deprimat, plura,quae Obiecit, repeterer ut sunt ea, quae de Salomone, Nabuc. Ios1a, Imperatoribus,& alijs profert: - quae cum supra soluta, ct reiecta suerint, ea iterare opus non est. superest nunc, ut ea refellamus, quae subdit, potestatem scilicet, qua usi sunt Apostoli ad Principes laicos transiisso , cum oues ficti sunt Claristi. Praecipua Ecclesiae Pastorum potestas est,teges sacras ferre , &eas soluentibus anathema inferre: ct fidei controuersias dirimere, haereticos essse, qui contradicunt sancire: dic mihi Grotie, quis an nunciauit tibi, unde has ineptias accepisti,ut post Co stantini conuersionem ad Christum, haec potestas in Ecclesiae Pastoribus amplius non su erit perfidiam Arrii non Constantinus, sed Nicae Synodus iudicauit,damnauit, anathematizauit: leges sacras,quas eadem tulit Synodus num leges non sunt i perpende illas Grotie, &veras esse leges videbis. Macedonium, Apollinaristas occidentalium libellus, & Synodus Constantinop. coacta iudicauit, damnauit, ScanathematiZauit, non autem I heodossius lucImperator. Nestorij haeresim Synodus Ephesina, & Eutichetis insaniam , Chalcedonenses s 1 Conis

SEARCH

MENU NAVIGATION