De potestate apostolorum disputationes aduersus Gabrielem Philadelphiensium metropolitam, & alios hæreticos. Quibus accedit secundo' confutatio commentarij De imperio summarum potestatum circa sacra, quem Hugo Grotius anno D. 1652. Hagæ Comitis in lu

발행: 1656년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

341쪽

causam discernere, i udicare, taxare, absoluere, vel ligare. Ad potestatem exterioris iurisdictionis, Concilia conuocare,eisque presidere, leges

sacras condere,causas audire, dc iudicare, controuersias decidere, beneficia conferre, Eccleassiae ministi os constituere, delinquentes exco.

municare, & alijs poenis multare, & Omnes lites circa sacra iudicare. Huiusmodi autem , potestatem, Ecclesiae ministrorum propriam esse, veram, & 1ealem esse potestatem,& iurisdictionem, &laicis Principibus repugnare, in hoc opere pluries ac satis ostendimus . omnis

enim ovis Pastori subest: quilibet Pastor superior est oue. omnis Pasitor, ut recte pascat, potestatem, Sc ius sanam exhibendi doctrinam a Deo qui illud sanciuit Pastoris munus, obtin re debet, dum Ecclesiam voluit, ut usque ad consummationem seculi permaneat . omnis Pastor virgam habet, ut oves dirigere ,&siopus suerit percutere, idest coercere valeat, &lupos haereticos damnare . haec sanis homini bus sunt per se nota , sed desertoribus hominibus ignota. si autem res ita se non habet, Saluatoris metaphora de ovibus, ct Pastoribus inepta est, vi insulsa, quod nefas est eructare . .

nam Pedagogorum, medicorum, & similium qui

342쪽

qui in tuis exequendis muneribus iurisdictione non habet, nec iurisdictionis indigent, metaphoram assumere debuit: si autem Saluatoris metaph ora sub si stat,quae dicimus, vera eueis, affirmare cogimur. Ad secundum, Ecelesiae scilicet Canones vim cogendi non habere . respondeo Eccles1sCanones verissimas esse leges, quae sicut caeterae leges vim obligandi secum intrin Iecὰ serui:

nam quid illud e stuodcunque ligaueris oec8

ligare enim legem imponere significat: Mat. as a D etnt emm onera grauia eι importabit etc. Cariones autem non publicas leges dici, ob maiorem eorum dignitatem ,& ad illorum distinctionem a sarcularibus legibus, ut supra probauimus. Ad tertium. Pastores nempe Ecclesiae ab Imperatoribus omnem obtinuisse iurisd ebonem. Dico assertum hoc cum verbo Dei pugnare: nam ut pluries diximus, super Petrum Deus fundauit Ecclesiam, ideoque petram illum dici sanciuit, non super Caesarem . , Petro dictum est quodcunque ligaueris&c. n 6 Caesari. Petro dictum est, Pasce agnos & oues meas, non Caesari,& post conuersionem Caesaris ad fidem, hanc Ecclesii alticam potestate ad Caesarem transi fle, impium est asfrmare : . .

343쪽

naim rem tanti momenti, qualis est Ecclesiae Auniuersis gubernatio,ab Apostolis de Aposto filorum successoribus ad Principes saeculares abire debuisse, Saluator hoc docuisse debuit: ssicut a Petro illam dedisse expreste aperuit. Addo, hoc pmaximὸ repugnare diuinae prouidentiae ac sa- spientiae: nam cum plures futuri essent Reges e in Ecclesia: si regimen circa sacra apud illos e set, Ecclesia unitatem fidei & Religionis non tenui siet: Sc sicut pugnant circa ciuilia, sic circa sacra pugnarent.& actu Reges, qui Petro su. biecti nonsunt unitatem Religionis non habent. Ecclesia ergo Christi euanuisset, & tur. iis adest et Babel , inqua confusum est labium uniuersae Terrae. hae sunt ineptis inquas latrocinales huiuscemodi adinventiones prorumpunt.

Cum autem Principes saeculi leges circa sacra dederunt, ad sacra patrocinanda, tuenda, honoranda K exequenda illas Constituerunt. li autem illorum quidam potestatem circa sacra habuisse putauerunt: caeteros sapientiores ac prudentiores proponimus,quos supra enarrauimus, qui hanc sibi repugnare potestatem

palam edocuerunt.nec huius resolutio Contro

344쪽

fieri voluerit apostara;cum Constantio Aria nus:cum UalentinianoEuthichiat ista acc.sed a verbo Dei, ab Euangelio,& sacrarum scripturarum doctrina, quae Petro usque ad coniniummationem saeculi hanc tributam potestate docent, n on Caesari. Grotius. Sicut hoc ius Imperatores Pastoribus Christianis tradiἐerunt, sic primatibus Iu . daeorum illud dederunt. nam Arcadius δ Honorius de Iudaeis cap. I 3. anno 3 9γ. sic statuerunt. O ilis Irium Patriarcharum ditioni.

bus subiectuunt, Archisinagogis Patriarchi L

que ac Prfiteris caeterisque quι in Iudaicae rein ligionis Iacramento mergantur, eadem priuilegia seruari volunt, quae menerandae Chri ctiana legis primis Cis icis doseruntur. ergo iurisdictio ministrorum circa lacra ab Imperatoribus ema

nauit.

l' Respondeo Grotium ex verbis his ius sarcu. larium Principum commodἡ potuisse disce nere nisi odium contra Petri cathedram illum coecum reddidi siet. peto a GrOtio,ius sacerdotuveteris testamenti non est a lege Moysis sanc, tumὶquomodoImperator supra mandata Moysis,quae a Deo ei data sunt,potestatem exercet V u ergo

345쪽

ergo Vel patrociniu tantum huiusmodi leges praeserunt, vel sunt ineptae. hoc idem delegibus quae pro Pastoribus Ecclesiae & circa fiscra dederunt,erit asserendum . Vel enim patrocinium habent, vel falcem ponunt in alienam messem Plaeterea Paulus Apostolus legatus Dei ad Galatas,imo omnes Apostoli Ast is legem Moy sis evacuatam &postmodum mortis eram constituunt, quo iure Arcadius de Honorius Iud forum legem Sministros illius, Pasitoribus Ecclesia aequiparare audent'numquid Imperatores legem Moysis evacuatam & mortuam, ad huc vivam ac salubrem sancire possunt si hanc habent Imperatores potestate circa sacra, stat ad huc lex Moysis, quia Iulianus apostata templum Iud sis in Palestina restituit , Ut maiorem Christo asterret conto meliam

Dices pro Grotio Acta Imperatcria sic danare no licet Respodeo, si no licet acta cotia Dei

legem damnare, ergo probare, dc comendare debemus Costantiu ArrianuJulianua postata, ct consimiles: quae mala sunt, damnari,&qugbona sunt commendari debent in huiuscemo- idi disputationibus, quae circa diuinae legis in te- ιgritatem fiunt. secundo respondeo,imperato- stires quosdam sensum in re nostra catholicum lihabuisse

346쪽

habuisse, quosdam oppositum operatos esseo thi posteriores a prioribus damnantu r: Si ergo priores laudamus, posteriores non damnare . non possumus. Τu Grotie nihili facis Ecclesiasticam potestatem, & Principum laicorum iura super sydera coeli extollis. Ego cum catbolicis iuxta uaEngelium, n obiliorem, praestantiorem, &superiorem aestimo potestatem Petri

quorumcunque Principum auctoritate, nec tamen Regiam,vel Caesaream parui pendo potestatem, sed illam noui atque obseruo r nec

medicis, pedagogis, ct artificibus aequiparo,ut tu Grotius in Christi dedecus, & contumelia

operatus es. qui enim alicuius ministros deprimit, ct eum cuius sunt ministri spernit, ut ipse D. Lu. I O.dixit.Qui vos spermi,me spernit e:c sed nefarius satanas Deum, de diuina contemnit, quid mirum si hoc idem suadet haereticis

ministris suis. Grotius. Canones summas Potestates ligare nequeunt, quia Imperator nulla lege poenali potest obligari: hoc enim priuilegium est summarum potestatum. Ambrosius apolog.de Dauid cap. I o. ait. Rcx erat, qui nullis tenebatur legibus. Otho Frisgensis epist. ad Fridericum a Imp. ait . soli Reges ut pote Constituti supra V u a leges

347쪽

3 o DE POTEsΤAT Et eges diuino examini resernati, saeculi legibu non cohibentur. hinc dicitur Tibi folipereant

psal, so. & Balsamo ad Cari. I a. Synodi Ancyra nae inquit. Imperatoria unctione poenitentiam tolli, idest publicae satisfactionis necessitatem, quia poenitentia ad ignominiam vertitur Regis. Respondeo Ecclesiasticos canones quoscu-que homines ligare,qui oues sunt Christi,quia sub Petri regimine degunt, sic mandante Deo, qui est uniuersorum Dominus. Imperatores,&consimiles Principes nulla lege ciuili poenali obligantur, quia sic legibus ciuilibus soluti sunt;

ut si legem transgrediatur, poenis legum ciuili- , um coerceri non possint iuxta Communem Doctorum sententiam; legibus autem canonicis , ct sacris omnino subiacent: hoc sensu loquuti sunt Ambrosius & Otho Frisigesis.Quid autem est affirmare laicos Principes Ecclesiasticis legibus seu canonibus non ligari nec subiacere, nisi quia Principi licet fidem negare, Rmores corumpereὶ hoc autem nec barbari, nec

insani homines machinari andent: canones lenim doctrinam fidei, ct morum ma dant ser- uuandam iuxta Dei legem ac voluntatem: audi Groti e Virum veteris Ecclesiae catholici, do ' .ctrina

348쪽

APos TOLO RUM: 3 ictrina, & sanctitate conspicuum, Gregor. scilicet Nanzianz Orat. I p. ad PDp tim pendi autem vos Principes,N Praefecti' ad vos e mmctra Ie conuertis Oratio. an me libere Adqtientem aequo animo fretis c nam vos quoque

lex Christi Imporio meo ac throno furistis, Imperium nra quoque gerimus, addo rata rasantius ac perfectius nise vero aequum ere, spiritum carni fasces 'bmittere,et coelesia terrenis cedera Hec doctissimi Viri, 4c circa sacra peritissimi,

sententia, Nouatorum temeritatem, & impudentiam conculcat, qui Ecclesiae Pastores Pe-cagogis, medicis&c. assimilare non crubescui.

Sicut enim iustitia legum ciuilium a iure ria turae originem trahit,sine qua iustitia lex esse nopotest, nihilominus suas dicit esse leges, qui illas seri, etsi aliunde vim habeant iuris, ct cogendi : sic sacrae Ecclesiae leges, etsi a principijs diuinae legis Euangelice eXtrahantur, atta men Ecclesis Pastorum, qui illas extrahunt,&constituunt, leges dicuntur. Praeterea Principibus laicis oves esse Christi no repugnat:ergo neqv e Petro, & successori,omnium ovium Pastori subesse repugnabit. Ad illud Balsa monis, poenitentiam scilicet ad Regis ignom iniam. verti: dico hominum

circa

349쪽

circa sacra frigidorum esse machinationem .s niori autem sensu hCC nouit Ambrosius,quam Balsamo, qui sapientiae,& sanctitaris Ambro. sis neque suit aptus discipulus.quod autem operatus est Ambrosius, cunctis patet.Quid enim spectabilius, quam Principes intueri euangelicae doctrins humiles ac obsequiosos exequuto'

Grotius. Otho Fritigen sis res Henrici scribens ait: lego, ct relego Romanorum Regum& Imperatorum gelu, &nusquam inuenio quemquam ante hunc,a Romano Ponti siceis excommunicatum, vel Regno priuatum, nisi fortEquis pro anathemate habendum ducat, quod Philippus ad breue tempus a Romano Episcopo inter poenitentes collocatus:& Theodosius ab Ambrosio propter crueiam csdem a liminibus Ecclesiae sequestratus sit. idem habet Godefridus Viterbiensis Chron par: II. Onuphrius Panuinius ait. Nam etsi antea Romani Pontifices tanquam Christianae religionis capita, Christique Uicarii, & Petri succestares colerentur,non tamen ectum auctoritas ultra protendebatur, quam in fidei dogmatibus, vel asserendis, vel tuendis . caeterum Imperatoribus suberant,ad eorum nutum omisnia

350쪽

nia fiebant,ab ijs creabantur, de ijs iudicare vel quicquam decernere non audebat Papa Romanus Primus omnium Romanorum Pon tificum Greg. armis Normandorum fretus,

opibus Comitish Mattidis, mulieris per Italiam potentissimae confisus, discordiaque Germanorum Principum bello ciuili laborantium in.

flammatus, praeter maiorum morem, Contempta Imperatoris auctoritate S potestate, cum summum Pontificatum obtinuisset, Caesarem ipsum, a quo si non electus, saltem Confirmatus fuerat, non dicam excommunicare, sed etiam Regno imperioque priuare ausus est. res ante ea faecula inaudita . &c. Respondeo . Romanum Pontificem Petri Successorem semper eandem habuisse potestatem: at temporum ratio causa suit, ut ea se per cum Opus suit,execution i mandare nequi ouerit. Quamobrem cum csteris Catholicis DO-ctoribus dicimus Papam non eo iure post Lo Reges deponere, quo deponit. Episcopos, hoc est tanquam ordinarius iudex et sed quia abs lutus ac supremus Princeps est circa Religio.

nem Christianam , S secra ; & Omnes Christiani, oues illius sunt ; si necessitas urgeat, si animarum salus, Sc Religionis ruina in stet, de Ptincipis

SEARCH

MENU NAVIGATION