Manuductio ad rhetoricen e' severiori veterum oratorum disciplina ... Authore Antonio Maria Bonucci Societatis Jesu

발행: 1703년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 연설

151쪽

Ia et Manuductio exhausti deformitatem reseramῖ Quid denique cadaveris ipsius horrificam specten commemoremῖ Esi ne ali- . quid in vita vel odore tetrius, i vel aspectu truculentiuS , URI contagio pestilentius 3 Sic

igitur in summa vitae brevitate vis ingens malorum circumquaque Volitat; laborem labor excipit; dolor ex dolore

nectitur; maerorem atque

luctum gravior quidam luctus tape consequitur. Unde colligitur, nihil esse in terris homine calamitosius. JQuid dicendum de Comtrariis Amphitheatrum quoddam est hic locus , in quo pugnantium,& collidentium

inter se argumentorum robora gratius perspiciuntur , ct melius;siquidem contraria contrariis opposita magis

152쪽

ad Rhetoricen. 12 3 elucescunt. Ut si sobrlatatisi honestas ex destriptionis ebrietatis subiiciatui oculis avel, ut Chrysostomus osten, dit,calicem mentis nostrq i- Eib. plendum esse sanguine Chri-: sti, sic a contrariis eloquens is Pr clarus est nobis ebrietatis calix: est calix ebrietatis, quil temperantiam gignit, non: paralysim . Quisnam ille si porro Z Calix spiritualis, ca- lix salutaris, calix impollutus' dominici sanguinis: non gignit ebrietatem ille calix , non paralysim gignit. Non enim vires dissolvit, sed vires excitat: ille non nervos infringit; brietatem quippe affert: ille Angelis venerandus est, hominibus pretiosus, Domino amabilis. Vides quid dicat David de spirituali calices isto, qui propositus est in hac mensa ὶ Parasti in conspecta

F a me

153쪽

meo mensam, adversus e

qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum , α calix tuus inebrianS quam praeclarus esti Etenim, ne, audito nomine ebrietatis, si bito metueres , & ejusmodi putares esse, ut infirmitatem inducat, ad unxit, esse praeclarum & firmum; nOVum iebrietatis genus, robur immittit & validum reddit ac

pol tem , quippe quod ex ipirituali petra profluxerit οῦ

non est deprevatio cogitatior inum , sed spiritualium cogi- itationum accumulatio: hac

ebrietate ebrii sumus. J

. Quae sunt Repugnantia Z

Quae nulla certa lege aut numero dissident: qualia sunt parcere ,& saevire ; dissimulare, & punire. Hoc loco Tertust. invectas est Tertullianus in . cdictam Traiani , . qui Chri α

154쪽

ad Rhetoricen. Iasstianos non quidem inquiri, sed oblatos puniri volebat . to sententiam, inquit, necessitate confusam l Negat inquirendos, ut innocentcS ;& mandat puniri, ut nocentes . J Augustinus etiam in Psal. 84. ad illud, Fustitia σpax osculata sunt, peccatores pacemvelle, simulque nolle, graviter a repugnantibus demonstrat in hunc modum :

I Fac justitiam , & habebis

.Pacem, ut Osculetux se justitia & pax ; si enim non amaveris iustitiam; pacem non habebis. Amant enim se duo ista, justitia & pax & osculantur se;ut qui fecerit justitiam, inveniat pacem osculantem justitiam.Duae amicae sunt,tu forte unam vis, & altera non facis.Nemo est enim qui non vult pacem, sed non omnes Volunt operari justitiam. In-F a ter-

V. N.

155쪽

.12 6 Manuductio terroga omnes homines:Vultis pacem Z Uno ore tibi respondet totum genus humanum , Opto, cupio, VOlo , amo: Ama & justitiam, quia duae amicae sunt justitia &pax; justitia & pax se osculantur. Si amicam paciS non amaVeris, non te amabit ipsa pax, nec veniet ad te . Quid Cnim magnum est,desiderare pacem Quivis malus desiderat pacem . Bona enim res

est pax . Sed fac justitiam, quia justitia & pax se osculantur, non litigant. Tu quare litigas cum justitiaὶ Ecce iustitia dicit tibi: ne fureris ,& non audis; ne adulteres, de non vis audire; non facias alteri quod pati non vis; non dicas alteri quod & tibi dici non Vis, inimicus es amicae tuae. Dicit tibi pax: quid incquaerist Amica sin justitiae ;

156쪽

ad Rhetoricen. I 27 quemcumq; invenero inim

cum amicae meae, non ad illum accedo. Vis ergo Venire ad pacem, fac justitiam . Ideo alius Psalmus dicit tibi: declina a malo , & fac binnum, hoc est, ama justitiam . Et cum jam declinaveris 1

malo,& feceriS bonum, quae . re pacem, & persequere eam. Jani enim non diu illam quae res , quia & ipsa occurret

tibi, ut osculetur justitiam. JQuid est similitudo i Est cognationisqugdam

inter res similes affectio. ANfectio dicitur rerum ne in ipsa tantum oratione sita existimetur similitudo 3 oportet enim ante industriam comparantis, mutuam esse in ipsis quae comparantur rebus speciem similitudinis. Haec a tem affectio, vel major est, vel minor , vel in uno ,

157쪽

I 8 Manuductio vel in pluribus Adj unctis In

tercedit ; quod minime necesse sit quae comparantur, consentire prorsus in omni bus ; alioqui paria: magis essent, aut aequalia, quam Vere similia. Richardus a S. Laurentio eleganter illustrat similitudinem, quam invenit crystallum inter & illaesam Mariani Ventris puritatem,

Ut solis radius

Intrat innoxius . Fenestram vitream 3. bic Dei Filius, Imo subtilius.

- AuIam virgineam.

Addit ibidem: Si crystallus sit humecta ;. Atque soli sit subjecta,

Scintillet igniculum;

uS rumpitur,

Nec in partu solvitur

158쪽

ad Rhetoricen. Ia , Mustuplex est sinissitudo tMustiplex: alia simplexquq duarum est rerum in una

dumtaxat affectione conserusus, ut avari & hydropis in cupiditate. Alia multiplex ;

qua modo res multae cum

multis in eadem parabola comparantur ue modo una cum multis; modo duae quidem conseruntur si sed inaf- fe ctionibus mu ltipIices. Ex plum asseram ex Seneca epist. ες φε76. f In homine optimum

quid est λ Ratio 2 haeciantecedit animalia, Deos sequitur. Ratio ergo persecta, prinprium hominis bonum est et coetera illi cum animalibus , satisque communia sunt. Valet λ Et Leones Formosus est 3 Et Pavones. Velox est y Et equi. Non dico, in his omnibus vincitur. Non quaero,

quid in se maximum habeat,

159쪽

Φ 3o Mantiductio sed quid suum . Corpus habet; & arbores: habet impetum & motum Volutarium, α bestiae & vermes . Habet vocem;sed quanto clariorem caneS , acutiorem aquilae , graviorem tauri, dulciorem

mobilioremque luscinis. J Insuper similitudo vulgo dividitur in Parabolam , Exemplum , 4nductionem De Parabola satis supra dictum est, dum de secundo Inventionis λnte loqueremur . Quid Exemplum t-ε Facti alicujus vel dicti, cum certi Authoris nomine, expositio .

. Quid inductio 3. Est similitudinis genus ,

in quo varia similia coacervari ad aliquam propositionem colligendam solent. Utihelle S Augustinus: slongam inquit coenam malam nemo

160쪽

vult habere , nec ferre L Loingam vitam malam pCne omnes volunt habere; utique , si grande est , quod vivimus, bonum sit omnium grande. id enim vis male, dic mihi Z Puto nihil et in omnibus actionibus, cogitationibuS , cupiditatibus nihil male vis a

terram malam non vis 3 segetem malam non vis utique, sed bonam, bonam a borem viS, equum bonum , servum bonum , amicum honum, filium bonum, uXO-

rem bonam . Et quid haec magna Quoniam qusdem

ipsam vestem malam non Vis habere , sed bonam , Postremo caligam non vis habere ,

nisi bonam. Aut da mihi albquid te velle , quod malum est. Solam animam vis habere malam. Quid te offendisti Z Quid de te tu ipse me F 6 ruisti

SEARCH

MENU NAVIGATION