Manuductio ad rhetoricen e' severiori veterum oratorum disciplina ... Authore Antonio Maria Bonucci Societatis Jesu

발행: 1703년

분량: 305페이지

출처: archive.org

분류: 연설

221쪽

39 a Manuductio quia significantius, aut quia

decentius, ut gemmare ViteS, herbas luxuriare. Qua translatione utimur quadruplici ter . Primo, cum in rebus animalibus aliud pro alio ponitur 3 ut, s Scipio allatratura Catone. J Secundo, cum inanima pro aliis generis ejusdem sumuntur; ut, L concentu cςlorum nihil est dulcius. ITertio, cum pro rebuS animalibus inanima; ut, s Scipio fulmen. belli. J Quarto, cum C contra pro rebus inanimis animalia, ut, s Pontem indignatus Araxes . J Quod si

timeas , ne nimis dura aut audax exurgat traStatio, moblienda est, praepositis verbis is si fas sit dicere; ut ita dicam&c. I Patres Ecclesiae passim utuntur , & scite quidem, metaphoris. Tertullianus, ut jejunii di orationis neXum

osten

222쪽

ad Rhetoricen. I93 ostenderet, dixit, D lejunium plecibus ali. J Petrus Chry-iologus dum ait, tria esse, per quae stat fides, constat devotio , manet virtus, oratio

misericordia , dc jejunium; addit: f sunt haec tria unum;

dant haec sibi invicem vitam . Est namque orationis anima. jejunium; jejunii vita, mu fricordia est .

Quid est Synecdoche 3Tropus est, per quem

totum ex parte;aut contraria, aut ex antecedentibus sequetia ostenduntur, ut ex puppi navis,&, Fontemque ignemque ferebant. J Huc spectat, Cum vel ex uno plures intelliguntur;ut s, Romanus praelio

triumphator I vel genus ex forma' tanquam parte illi supposita; ut s Dentesque Sabellicus exacuit sus J pro quovis sue.

223쪽

Nominis pro nomine positio, adinventor pro re inventa ; possessa pro possessoribus; & contra, contenta pro continentibus, effecta pro essicientibus referuntur . . .

Quid est A ntonomasia ὶ ,

Est pronominatio; ut, novus Arpinas , pro Cicero nec Thaumaturius pro Gregorio&c.

Quid est Onomatopaeja Nominis fictio, utSyllaturii , itast, SyIlam imita

tur.. . . . a

.Abusio vocis, ut Equum aedificant.

Quid est Metalepsis 3. Est, & exurgit ex his, quae aliter significant idest ,

transumptio ex alio in aliud, Veluti viam praestans . Hic autem Tropus est rarissimus ,

224쪽

ad Rhetoricen. I9 maxime improprius; ut ἰΓ post aliquot mea regna viciens mirabor aristas. I

Quid est Allegoria Est , quae aliud verbis, aliud sensu ostendit, ac etiam

interim contrarium. Non

hic est omittenda nobilis re ingeniosa Allegoria, i quam et Lodiaci signis S. Zeno Epis-COp. Martyr. Veronensis, ad animarum instructionen , intexit , dum scite verba faciens ad Neophytos serm. sic interrogat : Forsitan requiritis & a nobis , qua genitura, quom signo tini diver-sOS , tam plures, tam dispares una uno partu vos peperit mater Sicut parvulis morem geram 3 sacrique horoscopi pandam tota brevitate secreta. Igitur , Fratres genesis' talis est vestra. Primos vos.' qui in se credentem reprobae I a nul-

225쪽

nullum,non Aries sed Agnus excepit ; qui vestram nuditatem velleris sui niveo candore vestivit; qui suum lac beatum , vagitu hiantibus vestris labris indulgenter infudit.

Idem non tumidus cervice, non torvus fronte, non minax cornu Taurus , sed optimus,dulcis, blandus, ac mitis vos admonet Vitulus, ut nulla ullo in opere captant S auguria, eius sine malitia succedentes iugo, terramque UC-strae carnis domando foecundantes laetam divinorum seminum messem coelestibus horreis inseratis. Et admonet

prosequetibus geminis, idest, duobus, salutare canentibus Testamentis, ut principaliter idololatriam, impudicitiam, avaritiamque fugiatis, quae est incurabilis Cancer. Leo autem noster, sicut Genesis

226쪽

ad Rhetoricen I97

protestatur, Leonis est catulus ; cujus ista pia sacramenta celebramus, qui ad hoc recubans obdormivit, ut, Vinceret mortem , ad hoc evigilavit, ut beatae resurrectionis su ae in nos munus immort litatis conferret. Quem com petenter.sequitur Virgo praenunciam Libram, ut inosce

remus Dei per Filium, qui

incarnatus processat ex Virgine , aequitatem, justitiamque terris illatam: quam qui constanter tenuerit , ac fideliterministraverit , non dicamL Scorpionem, sed sicut Dominus ait in Evangelio, omnes omnino serpentes illςsa planta calcabit . Sed nec ipsum quoque Diabolum, qui vere est acerrimus SagittariuS , formidabit unquam , variis atque igneis sagittis armatus, totius humani generis omni I s mo-

227쪽

momento corda distringens.

Propter quod sic Paulus Apostolus ait : induite vos armaturam Dei , ut possitis stare adversus insidias Diaboli , accepto scuto fidei , per quod poteritis omnes sagittas illius mali, quae sunt igno

plenae, extinguere. Is enim infelicibus nonnunquam im mittit Capricornum vultu deformem , & per cornu exilioris labra liventia, spumantibus venis ebulliens, palpi tante ruina captivi, tota miserabiliter per membra desaevit, alios amentes, alios Moriosos, alios homicidas, alios adulteros, alios sacrilegos, alios avaritia efficit caecos.

Longum est ire per singula,

varias atque innumerabiles nocendi artes habet , sed has omnes salutari profluenS am-nc a non magnopere noster Aqua-

228쪽

. I99 Aquarius delere consueviti quem necetiario uno sequvatur duo Pisces in signo, rdest , duci: ex Iudae isc gentibus populi . baptistinatis aqua ubVenteS , in unum populum

Christi uno signo signati. Jo Quid est Periphrasis

adhibitus 3 ut, , Tenarus erat, quo prima

. Quid, est Hyperbaton t ' Muod opportuna ordinigmutatione aliquid ex significatione mutando , numer sam reddit orationem . Lege

Fab Quintilianum lib.8. Quid est Hyperbole t i

quo excedit vocitatem sen-- tentia ; ut s qui candore nives

229쪽

2oo Mantiductio anteirent, cursibus auras. ISic Lothus hyperbolica usus est phrase, dum cupidissimus angelicos advenas, in tutela sua constitutos , eripiendi contumeliae, quae illis a nC- fando populo impendebat , obtulit filias suas Virgines ad stuprum, dicens: Nolite,quaesos

fratres mei, nolite malum hoc facere . Habeo duas filias , qu necdum cognoverunt virum; educam eas ad vos, O abutimini eis,

scut vobis placuerit, dummodo miris istis nihil mali faciatis , quia ingressi suut sub umbra culminis mei. Nec id suasit, animo inducendi ad malum minus, ad devitandum majus , sed, ut recte vidit Cajetanus in hunc locum, ad avertem dum tanta sua submissiost populum a caeptis nefariis. Eaque ratione Lothus, ut ju-yMi, ab Apostolo Petro ἰlauda tus

230쪽

ad Rhetorieen . 2 O Idatus subducitur immani flagitio prostitutionis filiarum, certis viris jam desponsata-xuria. Similem hyperbolemu surpavit Judas , flectendo

Patri peraccomodam, dicens: duos filios meos interfice , si non reduxerst tibi Benjamin. David etiam Jonatham alloquens, si est, ait, iniquitas in me, tu me interfiee , o ad patrem tuum ne introducas. Non quod hanc oblationem acceptari vellet, aut crederent, sed, ut tam modesta animi demissione, IN OVerent quos rogabant, oceXorarent postulata .

Quot modis fiunt figurae Verborum λTribus, per adjectio, nem , per detractionem, &per similitudinem. Quae figurae fiunt per adjectionem 3Ηae . Imprimis Repet.

SEARCH

MENU NAVIGATION