Lucae Paeti ... De mensuris et ponderibus romanis et graecis cum his quae hodie Romae sunt collatis libri quinque, eiusdem variarum lectionum liber vnus

발행: 1573년

분량: 150페이지

출처: archive.org

분류: 수학

51쪽

is Liber Tertius

Catonis testimonio cap. 1 gr. dum docet quomodo uini culleum unica mensura metiri possis. qua de re alibi. quod autem pro uast

& non mensura urnam quoq. antiqui usurpaverint, probat idem Cato c. Ir.&I s. ubi in instrumento rustico urnam quinquage--nariam requirit. quo in loco aliter quam pro uase accipi non poetest,quibuscumq. mensuris & ponderibus examinetur. sic & eam accepit Plautus in Rud. aehu a.sce. s. dum dicit: Metuo hercle, ne illa mulier mihi insidias locet, ut comprehendar cum sacra urna Veneria. Nempe optimo iure in uinclis enicet Magistratus, siquis me hanc habere uiderit. Nam haec litteratast: ab se cantat, cuia sit. Vnde &illud notandum, quod sacrae urnae nomina, cuius sani essent, inscripta habebant. Sparteas quoque urnas, ut divi,suisse testatur idem Cato cap. I 3.ibi. rnas sparteas sex. & quod ex aere c. I 2. ubi tractans de locis, ubi optima quaeeq. utensilia uenderentur,ita inquit. Hamae, urnae oleariae, urcei aquarij, urnae Uinariae, alia uasa ahenea Capuae . quod & Paulus Iuriscons loco proxime relato testatur. Ex quo Catonis loco olearias& uinarias uritas, non easdem fuisse intelliges. de quare itura. Rursus de pro uase urnam accepisse uidetur Proculus Iuriscons. I. qtii uinum,detritico legato, dum inquit: Qui uinum Surrentinum in urnalibus habebat, diffusum, is tibi legauerat uitrii min amphoris,omne illud quoq. quod in urnalibus fuisset , legatum esse Labeto,&Trebatius responderunt. A qua quidem urna urnarium appellari, locum in culina & balineis, ubi urnae aquatiles retinebantur, dixit Varro de sing.Lat. lib. his uerbis. Praeterea erat tertium g nus mensae & quadratae vasorum,uocaturq.Vrnarium, quod ii nas cum aqua positas, ibi potissimum habebant in culina: ab coetiam nunc ante balineum locus, ubi poni solebant urnae, Vrnarium uocatur. Haec ille . Ex quibus intelligi licet, urnas, de quishus Varro ima parte acutas non fuisse, ut erant amphorae & seriae, cum supra mensam quadratam seruarentur. Vrnae quoque appellabantur vasa, in quibus mortuorum cineres recondebantur: quarum multae Romae inspiciuntur, tum ex figulino opere,

tum etiam in marmoribus sculptae, cum suis inscriptionibus, de quibus meminit Cicero Tusc. I. A s; cite o cilies senis Enni j imaginis urnam.

52쪽

Et Ouidius ad Liurimi Scilicet exigua cineres condentur in urna. Et in elegia de morte Tibulli: ICarminibus confide bonis: iacet ecce Tibullus: Vix manet e toto, parita quod urna capit. urnae quoque appellantur uasse, in quibus Iudicum suffragia colliguntur. Virgil. Aen. . Nec uero hae fine sorte dataei, sine iudice sedes. Quaesitor Minos urnam mouet. ille silentum Conciliumq. uocat, uitas q. e crimine discit. Haec urna, retenta supputatione, quam infra de sextario tradam, uino desaecato, non crasso, non cocto, non nigro, aut aceto, uel aqua pura plena, pondo librarum quadraginta fuit. secundum . quam rationem, amphorain podo octoginta librarum fuisse con- stati ut infra latius probabitur.&sunt hae duae liquidorum men- :surae tantum, ut praedixi.Modius, qui aridorum tantum est mensura, & in q uo secunda est ab amphora diuisio, amphorae pars tertia est. tres enim modii amphoram unaem constituunt, ut Fannius testatur de amphora Io, quenS, ut iam divi Huius dimidium fert urna, ut& ipsa medimni Amphora, terque capit modium, sextaerius istum, Seu decies haurit, quot soluitur in digitos pes . A qua sententia nullus ex his, quod mihi uidere licuit, discedit. Quod esset aridorum mensura, passim legitur: sed ,ne sine auctoritate per traseam, probatur ex Varrone de re rust. lib. I .cap. ubi ita. Seruntur fabae modij in iugero quattuor, tritici quinque, o dei sex, farris decem, sed nonnullis locis paullo amplius aut minus. &lib. s.c. s. ordei patronibus singulis mensibus singulis mo-

dij singuli. Martialis x. epigr. in Crispum: Quando fabae nobis modium farris q. dedisti

Cum tua Niliacus rura colonus aret. Horum quidem modiorum quattuor tritici, erat seruorum demensum, ut dicit Terentij interpres in Phorm. actu. r. sce T. &Cato cap. his uerbis. Familiae cibaria qui opus faciant per hiemem, tritici modios quattuor, per aestatern modios quattuor semis . quibus quidem singulis seruis, ultra tritici mensuras pra latas,olei mestruum sextarium,&salis annuum modium Cato a tribuit,

53쪽

xS Liber Tertim

tribuit, CA quo modio Modiales aulae&ealices diisti

sunt, quod sexdecina sextariorum, idest modij capaces essent.

Aulas calices q. omnes confregit, nisi quae modiales erasit. Inde&Sesquimodius , pro modio ili semis , a Varrone de re ruindictus , lib. I. c. . qui de uinearum recta & ordinata dispo fitione tractans,de quaentum illa aco fifusa&inordinata infructu differat, sit claripsit: Hoclide coniecturam dere in aliquot rebus, ut nuces integras, quas uno modio comprehendere possis, quod put mina suo loco quaeque habeat natura composita, cum easdem, fifregeris, uix sesquimodio concipere possis. Et c. a. de medica sloquens. In iugeru unum, ii est natura temperata tena,scribunt

opus esse medicae sesquimodium. Hinc a modio Trimodi um: de quo Plinius lib. 33. cap. I. de usu mulorum loquens. Promiscui autem usus alterum secundo Punico bello. heq. enim: aliter po tuissent trimodia illa anulorum,Carthaginem ab H anibal omitti. . Meminit quoque Columella lib. I a. e. rv. Funiculi quoq.fistellis,

&lora trimodiis. Et c. o. tradens quo modo Uleum fiat: Tum se .lae,corbulae decem modios, Trimodiae satoriae quibus districta .

bacca suscipitur. Hactenus ille.Trimodia uero satoria,sacculus est metae in uersae similis quem alatiori Prete collo suspenium&funiculis seu loris alligatum,ima & acuta parte ad sinistram manum reuoluta, qui hodie quoq. seminant plenum,semine ad semenia, ciuit dum pDrtant. Modios autem monsurat Os &semodios, de , quibus statim, non Ox opere figulino , ut amphorae, sed ex lignos tuis te crediderim, de praeferratos, ut hodie quo l. mensura CNui hus arida metimur, Romae pro maiori parte conspiciuntur, ex Catone cap. Ig. qui inter uineae instrumenta , modium praefer, ratum unum, semodium unum requirit. Nam nisi lignei fuissent, uix est ut praeserrari potitissent, aut praeferratione indigerent.

Constat autem modius iste ex sextariis sexdecim, ut ex Fannio psobsitum est, & facile ex calculo colligi licet illam cum amphorre oo fister ex sextarijscocto,& quadraginta, ipse q. modius amphorae sit pars tertia, modico negotio dignoscitur sextariorum sexdecim esse. Pendet autem, si eius capacitatis. uini Im purum aut aqua Pura appenderetur, retenta supputatione praedicta, libras sex &uiginti,&librae besem nam pondus tristici, uel ordei,aut Hirpis, vel filiorum seminum, certa ratione pro mensura traii re absu

dissim tim

54쪽

Me antiq. liq

dissimum put*: cum n*n solum frugum pondera pro regionibus mutentur, &uarient, sed etiam eiusdemmet fundi semen a semi ne eiusdem generis podere discrepet, ita testante Columella lib. a. c. '. cuius haec sunt. Coliss enim quamuis granum robustius Eliquanto, minus tamen tritici reddit. Quem & Palladius lib. r. c. 6. secutus est,& re ipsa dignoscitur . Mitto annorum & temporum qualitates: cum ii rubigo inciderit, quincta parte & amplius ponderis detrimentum accipiat. Ex quibus constat, ex seminibus

nihil certi, & perpetui ponderis aut mensurae statui posse: & ea, quae Plinius lib. 18. c. . de tritici pondere diuersorum locorum tradidit, non praeci se, sed a communiter contingentibus intelligi

oportere.

Semodius, modij est pars dimidia, amphorae sexta, in quo est, ut dixi, tertia amphorae diuisio, diei us, quia semis est modius: se enim pro semis antiqui in his frequenter usurpaverunt, teste Varrone de ling. lat. lib. . cuius haec sunt. Semuncia, quod dimidia pars unciae: se ualet dimidium, ut in selibra,& semodio. Haec ille. De semodio quoque meminit Cato cap. ulti de salsura pernarum his uerbis. Salis Romaniensis moliti in singulas sic modius. Idemq.

Varro de re rust. lib. s. c. 8. In uicenas centenas turtures fere se modium aridi tritici. semodio autem semodialem placentam Cato appellauit c. 83. constat autem ex sextarijs octo, & aridorum est tantum mensura. Congius, in quo quarta est amphorae diuisio, est ipsius amphorae pars octaua,& liquidorum tantum mensura, constans EX sext rijs sex. a quo congio sextarium nomesumpsisse Fannius testatur.

Adde duos chus sit uulgo, qui est congius idem, A quo sextari j nomen fecisse priores

Crediderim, quod eos capiat sex congius unuS. Ex cuius Fanni j uersibus, sententia eorum confundi uidetur, qui primas sextario tribuere uelle uisi sunt: cum liquido appareat, si Fannij sententia, ut arbitror, uera est, sextarium ab alio formari, ne me a congio, cuius ille sevia pars est, & non ip stim, alteram supra semensuram formasse. Quod consius esset uini mensiura,pro bat PauIus Iurisconsi loco supra & infra de sextario a me relato, in quo congium, & urnam, & sextarium inter instrumenta tabernae cauponae connumerat. Plinius quoque hoc probat lib. I .c. I S. de uinis fictilijs loquens. Proximu fitemiiij semine maturo cum

55쪽

ipsa stipula, Isbram & quadrantem in conglos dubi musti mae

rato, & post septimum mensem transsum. Et paullo post: Graeci uero&esio modo, ramis teneris cum suis folii s in albo musto decoctis tusis , libram in tribus musti congijs deferuefaciunt. Quod esset etiam congius olei mensura, eo tamen modo, ut infra deci rabo, probat Liuius lib. as. Et congi j olei in uicos singulos dati . A congio Congialem fideliam, eo quod congii capax esset,appellauit Plautus in AuluL actu g. sce. 2.

Sed si reperero, o sancta Fides, t.

Mulsi congialem, plenam faciam tibi fideli,ni Id autem tibi faciam: uertim ego mihi bibam, ubi id fecero. A quo etiam c6gio congiarium munus appellatum est, quod populo dabatur, de quo abunde Budaeus, ceteri q. itiniores. Hincta Tricontium appellatum fluisse Torquatum Mediolanensem,

Tiberio imperante, refert Plinius lib. I . c. et r. his uerbis. Apud nos cognomen etiam Nouellius Torquatus Mediolanensis, ad procon stilatum us . e praetura honoribus gestis, tribus congiis, unde & cognomen illi fuit, epotis uno impetu,spectante miracu li gratia Tiberio principe Hos autem congios puto fuisse in communi usu ut plurimum ex aere,ut infra de sextario dicatri, ubi fommam in Capitolio positam temporibus Vespasiani, Et Titi Imperatorum demonstrabo. Congius autem uino puro aut aqua pura plenus, librarum pondo decem suit, ut ex supra & infra traditis constat,&inscriptio praedicti congij testatur. Sextarius, in quo quincta es: amphorae diuisio, qui est, ut dixi,con-gij pars sexta,amphorae uero octaua, S quadragesima,in cyathos duodecim instar assis diuisitis fuit, fit Fannius testatur. Quod si mensurae pondus componere fas est, Sextarij cyathus pars est, quae es: uncia librae. Hic Fannius, cuius carmina nonnulli Prisciano falso tribuerunt, Rhemnius Fannius Palaemo appellatus est, ut eius inscriptio in fine operis Cornelij Celsi notata demonstrat: ne quis ulterius, quis nam fuerit,&quo tempore claruerit, haesit et . de quo Plinius lib. Id. c. q. his uerbis. Sed maxima eiusdem Stheleni opera Rhemnio Palaemoni, alias grammatica arte celebri, in hisce ui

ginti annis mercato rus DC. nummum, in eodem Nomentano, decimi lapidis ab urbe diuerticulo,&quast sequuntur. de quo etiam

56쪽

etiam meminitCrinitus de poetis latinis lib. . in vita Lucani scuius praeceptorem in grammatica suisse asserit Rhemnium Palaemonem, qui principem locum inter omnes grammaticos te .iruit. Ideoq. eius. carmina inter Prisciani opera, qui de ponderibus scripsit , a benignis librarijs, & sorsan ab ipso Prisciano, ne

perirent, si inlatiagarentur, inserta fuisse credendum est. Non igitur ignotus est avehor, ut quidam existimauerunt, sed ceIebris, de qui felicissimis temporibus floruit. Vt igitur ad sextarium redeamus, is capit eminas duas, quartarios quattuor, acetabula octo , cyathos duodecim: ut infra per singula probabo. md autem fuerit inensura liquidorum, costat apertissime ex his, quae a Portio, Budaeo, Alciato , ceteris es. recentioribus tradita sunt, nempe uini uenalis ex Horatio primo serm sat. T. Nescis, quid ualeat nummus, quem praebeat usum, Panis ematur, olus, uini sextarius. Paulus Iuriscon l. Tabernae, de fundo instri leto, Tabernae cauponae instramento legato, etiam instititores contineri, Neratius existimat. sed uidendum est, ne inter instrumentum tabernae, re instrumentum cauponae sit discrimen: ut tabernae non nisi loci

instrumenta istat, ut doliaria vasa, ueictiones, ancones, Calices, & trullae,qirae circa cenam solent traijci, item urnae aereae,& congiaria , & sextaria, & fimilia: cauponae autom cum negotiationis nomen siit etiam iii si itores. Haec ille. Quod olei fuerit mensura, non tamen uenalis, quia, uenale oleum non nisi pondo, uel libra mensurali uesidi, memini me legisse probat Cato c. I s. qui inter instrumenta caeliae oleariae requirit amphoras olearias duas,

urceum aquarium unum, urnam quinquagenariam unam, sextarium olearium unum. Et C. 66. de cibarijs familiae loques: Oleum dato unicuiq se utari tun, tri&supra de modio retuli. salisad sext rius quoque mellis, salis, & aquae fuerit mensara, probat Colu mella lib. I a. c. ri. de aqua salsa ties muria ad uin a condienda loquens. Sic curatac infitierit aqua, in modum dessem ad tertias decoquenda est. ad ij citur alitem in aquae dulcis se illarios quir quaginta, salis sextarius, & mellis optimi unus sextarius . Idem.

eodem lib. c. I a. de aqua mulsa. Veteris aquae seviarium cum libraimellis miscent. non nulli autem cum austeriorem efiicere uollini gustum, sextarium aquae cum dodrante podo messis disti ut, ct ea portione repletam lagaenam, gipsittam l. patiuntur Per C niculae

57쪽

niculae ortum in sole quadraginta diebus esse. Et paullo post: Deinde, cum refrixerit, siue dulciorem mulsum facere uolunt, duobus aquae sextarijs sextarium mellis permiscent: si uero au- seriorem, Iextario aquae dodrantem mellis admiscent:& his portionibus factis in i Senam diffundunt. Quod milia aliorumq aribdorum mensura esset sextarius, duobus tantum locis ad proba

dum contentus ero,cum mille legentibus se offerant. Columella lib. II. c. ult. de napo & rapa: Iugerum agri, quattuor sextarios si minis eorum poscit. Plinius lib. 38. c. . de milio Indico loquens: Ex uno grano terni sextarij gignuntur. Cuius autem ponderis sextarius uino puro, uel aqua pura, uel etiam aceto plenus si ierit, Uarie a Portio,BLIdaeo, Alciato,ceteris . iunioribus traditum est: adeoque controuersium, ut fere tot fuerint sententiae, quot scribentium exstiterunt capita. uerior tamen sententia est, eum fuisse se unciarum ponderalium uiginti, siue puram aquam, aut purum uinum, non tamen nigrum, crassum, sitiae etiam purum acetum cnam inter ista discrimen nota dignum non esse cons lato appendamus. Hoc enim probatur primo auctoritate Dioscoridis uiri

e doctissimi, & in scribendo solertissimi, & medicae artis periti, cuius dicta cum libello de ponderibus & mensuris, qui sub GaI

ni nomine circumfertur, quemq. de Graeco in Latinum nouist, me transtulit doctissimus praeceptor meus Andreas Alciatus Dioscoridis autem uerba, quantum ad rem attinent, haec sunt.

Ceramium, ides amphora, habet libras octoginta, Vrna libras quadraginta, Congius libras decem, Semicongius libras quinque, Sextarius libram unam, uncias octo,Hemina seu Cotyla uncias decem:Acetabulium, quarta pars heminae, habet uncias duas semis: Cyathus sexta pars Heminae, unciam unam semis,&scripulos quattuor:Chaeme, quae est cyathi pars quarta,habet drachmas tres, scripulum unum. Id autem est cum aquae tum aceti potadus,aiiunt'. pluuialis aquae adimpleri vasculum,certissimamque

hanc esse ponderis rationem. Haec ille. Qui paullo post de melle sic. Mellis amphora habet libras Iao. Vrna seRasinta, congius libras quindecim semicongius libras septe semis, seviarius libras duas femis, hemina libram unam uncias tres. quartarius habet uncias septem semis, ac'tabulum uncias sex semis, & drachmas duas, cyathus habet uncias duas semis,chaeme, quia quarta pars est cyathi, drachmas quinque. Hactenus ille: cum quo, quantum

58쪽

antiq. liquid aridorum . meumris. 3 3

ad aquae,&aceti pondus,congruit alius ignotus Graecus, eodem libello adscriptus: cum quibus & Fannias, qui de ponderibus uariorianti liquidorum sextari j sic scriptum reliquit.

Illud praeterea tecum cohibere memerito, Finitum pondus uarios seruare liquores. Nam librae , ut memorant, bessem sextarius addet, Seu puros pendas latices, seu dona Lyaei quod et am auctoritate Seg. Pompei j comprobatur: quem mirum est a tot egregijs uiris ad hanc diem obseruatum non esse. is

in uerbo, Publica pondera, in exemplari edito ex bibliotheca Antonij Augustini, Episcopi Ilerdentis, uiri bonarum omnium artium eruditissimi, plebiscitum retulit . quod etsi in aliquibus

corruptum sit, quantum tamen ad rem attinet, ponderae qua drantalis, &congij uini, dilucide explicat . uerba autem limi haec. Q Duo Silli P.&M. tribuni pl. rogarint his uerbis Exponderibus publicis, quibus hac tempestate populus oetier qui1olet,uti coaequatur coutatur sedulum, uti quadrantal uini octo ginta pondo siet. congius uini decem P s. sex. sextari j congiussi et uini. duo de quinquaginta sextarij quadrantal silet uini. Se tarius aequus aequo cium librario siet. Haec ille . iambus&Ori hastis medicus adstipulatur. Amphorae, inquit, Italica capit se tarios octo, & quadraginta, sextarius libram imam, uncias octo.Quorum quidem ueterum traditiones ueras esse, egperientia comperi: si quidem, ut primo libro latius dixi, ex eo pede, qui ex duorum coiisimilium aliorum pedum testimonio,& omnium, qui Romae simi, litteratorum opinione pro legitimo habetur: qua- drantali formato, eoque cum sextario a me pariter fabricato, qui uiginti ponderalium unciarum aquae purae ex cisterna capax estset, earum quidem unciarum, quas eae antiquis ponderibus, de quibus eodem primo libro dixi, sumpseram, examinato,comperi sextarium ipsum pedali cubo ad unguem resipondere. quod nu quam cum sextario unciarum duodeuiginti aliorumque minuto rum , sut iuniorum est opinio capaci, asscq ui ualueram. ninetiam, dum circa praedictum examen uenarer,allatus Est mihi, pretiosissimo Illustrissimi, & Reuerendissimi Cardinatis Farnesiupromptuario congius ex aere siue orichalcho, Dei optimi mavi mi beneficio a barbarorum, temporumque iniuria uindicatus, integer admodum, nisi quod ab altera parte, qua obrutus ter C ratu

59쪽

ram attigerat, patullus una ab aerugine praerosus erat. Cuius exemplar, ita ut se habet, in calce operis subnectam: in quo haec erat inscriptio

IMP. CAE RE

MENSUR AE EXACTAE. IN CAPITOLIO

P. X.

Ex qua inscriptione etsi manifeste legerem & intelligerem con-gium pondo decem fuisse, ut Festus, Dioscorides, ceteriq. supra

nominati testantur: attamen, ut me omnino redderem certio rem, eum congium, obstructis rimulis cera, pura aqua ex cister na uique ad supremum angustum, ut schema demonstrat,plenum

feci: nam partem latam stipi a illud angustum ad conseruandium, ne mensura uiolari posset, istam fuisse existimaui sic:que plenum cum iustissima trutina, qua hodie Romae utimur, eum appendissem, inueni aquam, qua eum compleueram, libras nostri temporis nouem, uncias sex&semis efficere. quibus uncias quin que, drachmas quattuor, scripulum untum,&grana quattuorde: cim, quae amplius fiunt in his nostris quam in antiquis libris , computando eum congium libras decem,& ultra scripulum unu,& grana quattuordecim de quibus nullam rationem habendam esse putaui ex antiquis libris praedictis pendere inueni . Demum autem, congio praedicto cum sextario legitimarum unciarum a me formato pariter examinato, affirmare non dubitaui, nec dubito, &libram & pedem supra a me relatos ueros illos antiquos exsistere tamdiu quaesitos de contro tuersos , sextariumque iuxta Dioscoridis, Fannij, &aliorum relatorum sententias, in ter quos est e nostris Leon ardus Portius post Hermolaum Barbarum, (ne sua laude careant unciarum uiginti ponderatiumsui sc . Nec me mouent, quae a iunioribus ex Galeni sententia adprobandum sextarium Romanum unciarum uiginti non ponderalium, ut Dioscorides &alii a me relati testantur, sed mensur lium apud ipsos Romanos exstitisse, adducuntur . ex cuius Galeni

60쪽

in dictis ipsi eos, qui sextarium ckunciis iugi iiii constare tradiderunt, non de ponderalibus, sed de mensuralibus intelligendos

esse contendunt: quoniam, ut omittam quod hoc sine cauillatio ne, tot testimoniis in contrarium urgentibus amplius dici non possit, adhuc, si eorum rationes &argumenta recte perpendantur, nihil eg a me relata opinione , seu potius ueritate infringeret, aut immutare possi inti quas quidem rationes in medium adducere&perpendere non piget. Et quidem in primis adducunt Galeni locum lib. I. de compositione medicamentorum secundinngenera, ubi ita inquit: Sextarij autem Romani Heram meminis se arbitror . nam Atheniensibus, neque mensura, neqU nomen hoc erat. nunc uero ex quo Romani rerum potiuntur,sextarij nodimen omnibus, qui Graeca lingua utuntur, exsistit: at ipsi mensu, ra, Romanae aequalis no est . alius enim alia sextari j mensura utitur. quippe sextarius apud Romanos libram unam ,& dimidiam, & sextam ipsus partem capit: ut unciae uniuersiae sint uiginti, quas plerumque in cornibus, quibus in orbem duetae quaedam lineae sunt, extrinsecus incisae metiuntur. sed quidam hilso pti

tauerunt sextarium Romanum octodecim continere uncias mensurales. uidetur igitur & Heras, si quando cotylem scribit, dimidiam sextari j partem indicare. nouem uero uncias cornu librali significet, an decem, obscurum est. Ex quibus Galeni locis colligunt ipsi, uncias illas uiginti in sextario, non ponderales, sed metasurales fuisse: quia erant in coria udistinctae lineis: non habito respectu ad pondus , sod ad mensuram . quod apertius probari

putant, quia Galenus uerbo, Capit, usu Sesst: quod non ad pondus,sed ad mensuram refertur. Non minus & quia ex Columella constat aperte, antiquis mensurales quoque uncias fuisse . ait enim ille lib. I a. c. 21. de musti conditura loquens: Deinde in te posito biduo, cum id mustum pariter cum defruto deferbuerit, purgatur, & ita coadijcitur in binas urnas, ligula cumulata seu mensura semunciae, bene plenae sillis cocti & triti. Ex quo loco aperte probatur, uncias quoque mensurales antiquis fuisse. Se cundo hoc idem, quod sextarius uino aut aqua plenus unciarum uiginti ponderalium non fuerit, sed mensuralium, ij dein i uniores probare nituntur tribus alijs Galeni locis. quorum primus est lib. g. eodem titulo, de compositione me dic. secundum gen. ubi, ita inquit. Est autem apud ipsos Romanos mensura qua oleum

SEARCH

MENU NAVIGATION