Lucae Paeti ... De mensuris et ponderibus romanis et graecis cum his quae hodie Romae sunt collatis libri quinque, eiusdem variarum lectionum liber vnus

발행: 1573년

분량: 150페이지

출처: archive.org

분류: 수학

61쪽

;ri Liber T ertiuae

metii intur, interfecta lineis diuidetibus totum, in duodecImpa

tes : atque mensura integra uocatur ab eis libra, duodecima eius pars uncia. Secundus est lib. s. de eadem compos. Heras quidem, inquit, centum &octoginta drachmas scripsit, ad pondus oleum reducens, non ad mensuram, tanquam cotylae drachmas sex ginta pendat. pendet enim eas Attica, quae nouem unciarum It licarum exsistit. etenim nouem unciae italicae, in cornibus inter

sectis discretae, pendent uncias ponderales septem,& dimidiam: tuae sexaginta drachmae fiunt, si uncia una octo drachmas ceperit. ac iterum &tertio lib. 6. de eadem composi. Ego tamen olei Iibram Romae nuncupatam, quam intersectis cornibus metiuntur, appendi aliquando, cupiens scire quantum ponderis haberet. inueni uero duodecim uncias mensurales, decem ponder

libus aequales. Quibus Galeni traditionibus ,&cio axiomate, quod aqua & uinum nona parte sint oleo grauiora, probatum esse putant, sextarium uini&aquae suisse unciarum mensuralium uiginti,ponderalium uero duodeuiginti,drachmarum quattuor, siliquarum duarum, granorum duorum, & duaru tertiarum grani, olei unciarum ponderalium sexdecim, drachmarum quinque discripuli unius . Deniq. cum uiderent ipsi iuniores, praedictam eorum Opinionem ex diametro cum Dioscoridis, Fannij, & aliorum sententia pugnare, arbitrantur, a Dioscoride & alijs non ita

recte, aut tam accurate, aut tam puri olei, sicut a Galeno, pondera examinata fuisse:&tandem concludunt, se malle Galeno, uiro Probo, quam ceteris, credere.Qitibus quidem obiectis ut responde ain, in primis praesuppono, quod, si uas figuremus unum, cuius aequalis sit forma, qualem me uidisse sextarium Honorij Imperatoris dixi,quod sane uas capax sit unciarum ponderalium ui ni uel aquae purae uiginti,&: idem uas in uiginti aequales partes ductis transuersis lineis siue intrinsecus siue extrinsecus diuid

mus,certo certius erit, unciam ponderalem unciae mensurali eius

liquoris,q uo primo uas impletum fuerit,aequalem esse ilicet, si si quores pondere dissimi Ies uarientur, non mensura sed pondus mutetur: quo fit,ut, etsi maxime concedamus, uncias mensurales antiquis fuisse, & ex uiginti ex eis sextarium uino plenum constitutum fuisse, no eo minus veru esse dicendia sit sextarium uiginti pariter uncias aquae aut uini ponderales continuisse,si ita ab initio fuisset constitutu: cum utrumq. de facili veru esse possit, & uiri antiqui

62쪽

antiqui etiam plebiscito cautum ita suisse testentur, nem ne Gai nus clemensuralibus, Dioscoridesq.ceteriq.de poderalibus. V rum igitur erit ex Galeni sententia, i sextarium fuisse unciarum mensiunilium uiginti, quae uiginti ponderalibus in uino,aqua, Maceto rcsponderent. Quod&ita factum fuisse uerisimili ratione

probatur, nempe ex sium ma exquisitaq. diligentia, quam Roma ni in modulandis mensuris,&ponderibus adhibuerunt, in qua facile ceteros omnes superauerunt mortales. quod constat tum

ex ijs, quae primo libro de pede ex Vitruvij sententia retulimus,

quem ex digitis sexdecim propter numerorum sex & decem perfectiones, & ex uncijs duodecim, ut assi responderct,formatum &diuisum esse uoluerunt, tum etiam quia liquidorum aridorum q.

mensuras formare uolentes, non casu, sed ratione cubica,a Ped ut supra dictum est,quadrantal formauerunt, quod in duas urnas, ubi primus ex arithmeticis traditionibus reperitur numerus, EN rursus in modios tres, quia in numero ternario prima reperitur imparitas, diuisum esse uolueriant. Cum q. &ipstim quadrantalter sexdecim digitos principaliter habeat, scilicet in longitudinem, latitudinem,& prosunditatem:idem quadrantal in totidem modios, quot illae sunt lineae, sic in modios tres diuisertuit, quorum singuli sextarios sexdecim caperent, prout lineae ipsae digitos sexdecim continent. Rursus idem quadrantal in congios octo partiti sunt, ut cubus etiam numeralis mensurarum, cubo mensurali amphorae respoderet. bis enim duo constituunt qua tuor, &bis quattuor octo,qui numerus est apud arithmeticos cia bus primus. Ipsum q. contium in sextarios seu, in quo numero tres sunt primae paritates, & reliquae eximiae qualitates, propter quas is numerus a mathematicis, ut dicitum est, perfectus appellatur. Postremoq. sextarium in cyathos duodecim diuiserunt, ut assem de in his mensuris repraesentarent& uncias. Verisimile est igitur, cui ad rem redeam ut antiquos, postquam repererim tuini sextarium, cuius frequentior erat usus, unciarum fuisse ponderalium uiginti, si diuisionem alteram unciarum metasuralium fecerunt, cui fecisse testatur Galenus) eam talemisit iis , quae ponderati responderet, ut una eademq. in aqua, lano,&aceto puriS,

uncia ponderatis, &mensuralis est et, quae & sibi inuicem in istis responderent. Nam si sextaritis ex uncijs ponderalibus duodeuiginti in his frequentioribus liquoribus exstitisset, ut iuniores as.

C iij serunt,

63쪽

serunt, paruo negotio mensurales quoque in eum numerum dirum uidere potuissent . quid enim interesse potuit, an sextarius duodeuiginti, an uiginti mensuralium unciarum fuisset Credendum est igitur, ut dixi, sit in reliquis discrimen didissonatiam uitarunt, in hoc quoque non solum disiunantiam,sed scstipulosam siliquarum & granorum diuisionem uitasse, ut omnia inuicem responderent. & hoc quidem arguendi genere usus est Frontinus de

aquaeductibus, sic dicens: Omnia autem, quae mensura conti nentur , certa & immobilia congruere sibi debent . ita enim uni uersitatis ratio constabit.& quemadmodum, uerbi gratia, sextarii ratio ad cyathos, modi j vero ad sextarios,& cyathos respondent: ita&quinariorum multiplicatio in amplioribus modulis seruare sequentiae suae regulam debet. Sed &, ut propius ad argumen ta diluenda accedamus, dico Galenum supra primo loco relatum: etsi dixerit, Romanum sextarium in uncias mensurales uiginti transuersis lineis notatis fuisse diuisum, non tamen aperit, ani S,

de quo loquitur, uini uel olei sextarius esset . quinimmo de olei sextario Heram sensisse, ipsus sequentia dicta demonstrant. & t

men constat mensuras olearias,diuersas a uini ceterorumq.liquo,

rum mensuris fuisse: licet hoc iuniores negent. quod tamen facile probatur, uel auctoritate Catonis, qui de olei mensuris ut se paratis ab aliis tradidit c. I a. ubi de olei instrumento tractans, amphoras olearias duas parandas praecipit: & c. I s. in instrumento cellae oleariae, amphoraS olearius duaS, UrCCu aquarium unia, urnam quinquagenariam unam, sextarium Olearium unum, requirit. Et rursum c. I a. tradens, ubi quaeque optima utensiilia uenderentur , ita inquit: Hamae, urnae oleariae, urcei aquari j, urnae uinariae alia uas ahenea Capuae . Ex quibus quidem traditionibus manifeste colligo, apud antiquos amphoras oleariaS, urnas olearias, sextarios olearios, ab alijs amphoris, urnis,&se

tarijs distinctas, & separatas fiuisse. alioqui qualitas illa olearia illis adiecta non fuisset, si unae eaedemq.iuissent. Ac ne quis dicat, eas patris fiamilias destinatione ita fuisse appellatas, de distinctas:

Cato, qui eas nouas ita commercari tradidit, dubium substulit. etenim, si eae mensurae inter se non differrent, Cato, qui breui tali ad inodum studuit, eas diuerso nomine, uno eodemq. uerborum contextu non appellasset,inec diuersias illis qualitates adiecisset. Si igitur amphora, urna,& sextari ut plearm,er o P congiuS,

64쪽

quo Liuius, ubi sit pra. Postremo, et ii duremus olei sextari uitia uini sextario non discrepasse:cuius contrarium ex praedictis apparet : adhuc dicendum es , ex librae olei mensuralis examine , a Galeno Lacho; nihil ad sextarium seu segiari j pondus attinens inferri posse: cum maxime ex instradi csidis cons et, aliter oleum aliterq uinum in commerciis antiquis fuisse tractatum: si quidem uinum semper mensuram, oleum uero nisi in supra citato Liuid loco de congio, de Catonis de sextario, menstruo familiae dando nuinquam mosuram apud Romanos in commercijs fuissem emi ni me legisseaeum contra pondere,seu libraboleum donatum, uenditum, ipulatum,&legatum frequentissime legerim Esto igitur, quod libra olei mensiuralis pependerit, ut Galenus testatur, unucias ponderales decem: non ex hoc insertur, illas duodecim usi clas mensurales librae, duodecim unc ijs sextarij uini mensurali bus aequales fuisse: quod elh probandum. QiIod autem oleum antiquis non mensura scilicet amphorae, congij, aut sextarij, sed pondere, seu etiam libra sua mensurali in commercijs tractaretur, probant hi: Cato de re rus . c. I ig. in lege oleae pendentis, Oleae pendens in fundo Venafrano uenibit,' tui oleum emerit,ampliusquam quanti emerit, omnis pecuniae centesima acced Ct, PraCConium praesens HS. L.& oleum romanici pondo D. ii iridis pondo C C. oleae caducae modios L. strictiust a X. idem c. I I. in Ic-ge oleae legendae accessiones in M oo C C. accedit, oleae stillae M. V. olei puri pondo I X. idest oleae filisae modios quinq. olei

puri pondo novem. hacq. de causa idem Cato c. I s. in cella olea ria, trutinam unam,centum pondium incertum unum, & pondera certa requisiuit,de quo incerto centum pondio infra lib. s.Pli nius lib. I 8. c. 3.annonae summam utilitatem recensons :M. Varro

auctor est, cum L.Metellus in triumpho plurimos duae it elephan tos, assibus singulis, farris modios fui siste,irem uini congios faciq. siccae pondo triginta, olei pondo decem, carnis podo duodecim. Suetonius in Dictatore c. 3 8. Populo, praeter frumeti denos modios, totidemq. olei libras, uicenos quoque nummo S, quo S pollicitus olim erat, uiriti in diuisit. Pomponius uirisconssitat ex toto de legatis primo, Si olei pondo quinquaginta aut in singulas

libras certum aes, legatum sit. vlpianus. I.certum de tritico legarumito. Cum certum pondus olei, non adiecta certa qualitate legatur

Idem i. Siquis a me de assionibus empti,siquis oleum, quod quis

C iiij cinisset,

65쪽

o Liber Tertia ae

emisset, adhibitis iniquis ponderibus accepisset, ut In modo salia

Icret, uel emptor circumscriptus sita uenditore, ponderibus mitioribus. Horatius secundo sermonum, Sat. II.

Ac nisi mutatum parcit diffundere uinum, &Cuius odorem olei nequeas perferre, licebit Ille repotia, nataleis aliosve dierum Festos albatus celebret, cornu ipse bilibri Caulibus instillet, ueteris non parcus aceti. Quod & ex supra relatis Galeni locis manifesto costat, qui de olei

librali mens ira testatur. ex quibus, ut arbitror,probatum satis est, aliter in oleo, quam in uilio, ceteris l. liquoribus antiquis com

mercium fuisse, separatasq. illis os ei mesturas ab aliis suisse, oleiq.

commercium non amphorae, urnae, congij,aut sextar mensura, sed pondere,seu sua libra mensurali illis exstitisse.Nec me mouet,

quod Plinius aliquando in suis compositionibus, & medelis se

rario olei usus fuerit: quoniam id, Graeca transferendo scripta, egit: quorum mensuras ct nomina se seruare uelle, dilucide professus est lib. ar. cap. ult. Quin etiam, si mihi sententiam ex mea coniectura afferre licet, credendum assero, Romanos, postquam uiderunt sextarium aquae & uini uncias pendere uiginti, ut illi in pondere ol im, quod natura nona parte leuius est,responderet,

libram olei mensundem labricasse, quae decem ponderalibus unciis, & sic heminae aquae & uini,& bili biem,quae sextarior sponderet, siquidem ex supra relatis Galeni uerbis constat olei libram mensuralem decem,& bilibrem iliginti ponderalibus un-cijs pares fuisse. quod quidem eo mihi persit adetur, (ne omnino sine ratione ad ita coniectandum uidear adduci quia hodie Romae uideo, quod, licet olei uinique mensurae uno Eodemq. no mine appellantur, nempe congius congi tella, petiitus,naeduis,&folietta; eiusdemq. formae & materiei unt, aeris scilicet congij, S constellae, aliae uero ex opere figulino: attamen capacitate dic ferunt: quia olei mensura, inni mensura maior est,&tamen in pondere, modico discrimine excepto, quod uix sit unciae unius,&semis, in centum conueniunt, ut sequenti libro demonstrabo: quod tamen discrimen publicanorum, qui eas custodiunt mensuras,culpae seu negligentiae facile adscribi posset. quo fit, ut id ipsum antiquis fuisse coniectem,&haec antiqui discriminis in mensura,&conuenientiae in pondere uestigia remansisse . quod so san

66쪽

De antiq. liquid aridorumq. menseris. r

sen plebisciti supra relati uerba, Sextarius aequus aequo cum liabrario fiet, inferebant; & in eum sensum restitui possent, ut legeretur , Sextarius aequus aeque cum bilibra olei siet. Ex his igitur stit ad rem redeam facile dignosci licet,egamen librae mensuralis olei a Galeno, uiro doctissimo, pondere factam, nihil ijs, quae a uiris non minus doctis de pondere aquae & uini sextaxij,

tradita sunt,obesse, aut immutari possie:praesertim cum olei commercium a uini etiam commercio in modo fuerit separatum: &olei etiam eius e nominis mensi iras a uini eiusdem nominis mensuris separatas fuisse constet: & ex separatis inferre omnium consensu non liceat. etsi non negem iuniorum traditiones ad huius rei ueritatem indagandam mihi mirum in modum profuisse. Ne que huic a me relatae , & comprobatae antiquorum opinioni re

fragatur, quod Fannius pondus olei, mellis,& uini unius & eius. dem sextarij , simul ponere & examinare uideatur: quoniam eo in loco Fannius non mensuras cottingere, sed liquidorum discrimina tradere uoluit: quod eae illius uerbis clare dignosci tui, dum inquit: Illud praeterea tecum cohibere memento,

Finitum pondus uarios seruare liquorCS.Ideoq. cum s(ipra &paullo ante sextarium uini puri 3ca quae purae uncias uiginti appendere statuisset, adiecit, quod, si ea mensura oleo impleretur, quia oleum uino nona parte leuius est,pondus illius mensurae erit unciarum duodeuiginti: si mellis, quia mel est aqua grauius portione sesquialtera, erit unciarum pondo triginta. sicq. non repugnat. Sicuti nec repugnat, quod i uniores dicunt, ori basium pro hac parte adductum, uncias illas uiginti, per uerbum Capit expressisse: quod uerbum mensurae,&non ponderi serti ire uidetur: quia praeter id, quod uerbum,Capit,ab Oribasio scriptum,no sextariti iii,sed amphoram respicit: ait enim: Amphora It ica capit sextarios octo&quadraginta, sextarius ibbram unam uncias octo: sicq. uerbum,Capit,ad proximam ainphoram retulit: praeterea dicendum est, quod nec Galenus loco stuperiori relatus, ut a iunioribtis uersus est, nec Oribasius de vocum proprietate his in locis certarunt. nam dc Galenus supra relatus uerbo, Capere, in pondere usus est, dum dicit, si uncia una octo drachmas ceperit quin etiam Plinius aperte de pondere Ioquens Iib. 33.c. s. uerbo Capere utitur,liis uerbis et Talentum aute Aegyptium

67쪽

psiti in pondo octoginta capere Varro tradidit. Postremo si iunipribus unius tantum Galeni testimonio, &ex praOdictis euit biit, innixis, dicere licuit, se magis Galeno assentiri: cur & mihi, qui quinque antiquorum doctorum hominum testimonio , Di scoridis , Fannij, Sex. Pompei j, Oribam,ignoti Graeci,antiqui ponderis,congij,& quadrantalis ex antiquo pede formati examine, & collatione, sunmitus sum, idem diaere non licebit audacter igitur concludo cum Dioscoride,&sextarium uino puro,nd craseso, neque nigro, aceto similiter puro uel aqua pura plenum, unciarum ponderalium uiginti exstitisse. etsi no negem,libram olei mensuralem, quam uere apud antiquos in oleo fuisse confiteor, uncias decem ponderateS appendisse, ut Galenus apertissime dicit . cui quidem in hoc non solum non contradico , sed ingenue

assentior .

Hemina, in qua sexta est Amphorae diuisio, pars est sextarij dimidia,

ut Fannius testatur.

At colylas, quas, si placeat, divisse licebit,

Heminas capit geminas sextarius unus. Quod & Gellius noctium Atticarum lib. 3. cap.r . testatur, qui det disserentia inter dimidium & dimidiatum tractans, ita inquit Contra quoq. si exsextario hemina fusa est, non dimidiatum se tarium lusum dicendum est. Haec autem capit cyathos sex, uti de Fannius testatur, de ea sic dicens: At colyte cyathos bis ternos una receptat. Quo fit, ut amphora capiat heminas, de quibus loquimur, sex &nonaginta. Quam quidem heminam liquidorum aridorum q. ut&sextarium mensuram fuisse, colligi licet eae Collini ella lib. I a cap. sp. qui de Olivarum salsura loquens dixit: bat Erit tot hiemi tias salis adijcere, quot sunt modij olivarum. Et cap. I. de mustyligitio: Priusquam de igne medicamentum tollatur, tres heminae roris Syriaci contriti, &cribrati,super omnia adij ciuiatur. Plinius lib. I . cap. II. Ovi meli hoc uocarunt, mellis decem libris, aceti ueteris heminis quinque, salis marini libra, aquae phuliae sexta xijs quinque. Qigibus & multae aliae ueterum auctoritates ad ij ci

possenn, quas consulto omitto. Pondet autem hemina, uino, et CC- ro, aut aqua plana, secundum supputationem praedictam, Uncias

Quartarius, de quo inter iuniores soli postrerni meminerunt,in quo

68쪽

De antiq. liquiὶ

septit a est amphorae diuiso, est, ut&n omen sonat, se et rij pars quarta,teste Volusio Metiatio,qui Iuriscos suit,& praeceptor Ari tonini philosophi, ut Ber.Rutilius in uitis Iuriscosi illorum ex PO- , litiani etiam sententia testatur. is igitur Volusius haec. Quadran

tal, quod nunc pleriq. amphoram uocant, habet urnaS duaS,iΠO- dios tres, semodios sex, congios octo, seviarios octo,& quadraginta, heminas sex&nonaginta, quartarios centum nonaginta duos,cyathos quingentos septuaginta sex Et de quartario me mi

nit etiam Columella lib. I a .cap.; .in uappidi uini, tit acre fiat. Sextarios duodequinquaginta, fermenti sibi am, sici aridae pondo quadrantem, salis uextarium subterito, &subtrata cum quartario mellis aceto diluit o. Liuius lib. s. Manlius primum ob virtutem laudatus, donatusq non a tribunis solum militum, sed consensu etiam militari, cui uni fiersi selibras factis,&quartarios uini ad

aedes eius,quae in arce erant,contulerunt,rem dictu par tuam. CCterum inopia fecerat eam argumentum ingens caritatis; cunas equisque uictu sitio defraudans, detractum corpori atque usibus necessarijs,ad honorem unius uiri confierret. Hacic ille. Nec uero de alia mensura, quam de sextarij quarta parte, intelligi potest, si ad sarris selibram,&ad obsidione in , qua tunc Romani Pr m U-.bantur,spectemiis. De eo dein quartario meminit Plinius lib. 18. cap. 3. his uerbis . Dona amplissi ina Imperatorum ac fortium ci uium, quantum quis uno die plurimum circumarauisset, ite quartarij sarris, aut heminae conserente pypulo. quo in loco animaduertendum est, Plinium farris quartarium dixisse,&Liuium uini, de utroq. forsan facto sentienteS. Ceterum quod Cato cap. Io a. de conuoluulo loquens, quartari j dc tertiarij meminit, sic dicens: Postea sitimito bituminis tertiarium,&sulphuris quartarium: id Plinius non mensurae,sed portionis esse intellexit,lib. I T. Cap. 28. de eodem conuoluulo dc Catonis remedio loques, quam tertiam,& quartam, alibi intellexi respectu amurcae, iam ad messis crassi tudinem decoctae: quia Cato id spectauit, ut intritum tam cras sum, quam uiscum neret, ut ex eo uitis circum caput& siib br cliijs liniri possit. nimis enim crassum fieret,& durum, si portio haec ad crudae amurcae quantitatem responderct. Haec autem: quartari j mensura, seruata ratione praedicta, pondus unciarum quinque aquae, uel uini continebit.

Acetabulum post quartarium sequitur, in quo est octaua amphyxa

69쪽

diuiso , Ipsemq. octaua sextarij pars est, capiens sesquicyathum,

pendet q. aqua uel uino plenum, iuxta supputationem praedicta, uncias duas semis. Dietum est autem acetabulum, ex Hermolai sententia, ab accipiendo, seu, ut uerius puto,& iuniores tradid runt, ab aceto. nam & Gnaeci suum o baphum(cui acetabulum

est simile , & loco , & portione) ab aceto dixerunt, eo quod eiusq uantitatis esse soleant vascula, quibus acetum & acria in mensa poni solent,ad ciborum fastidia uitanda, &appetentiam excitandam . Quod autem constet ex sesquicyatho, probat Fannius sic

dicens Alcotyle cyathos bis ternos una receptat. Sed de abaco nobis id pondus saepe notatur. Bis quinque hunc faciunt drachmae : si appendere tentes,

Oxybaphus fiet, si quinque addantur ad illas. Plinius lib. 21. cap.uli. Cum acetabuli mensura dicitur, significat heminae quartam partem, id est drachmas quindecim. Quaeso

ca, ne in pondere erret lector,intelliges non de B omano cyatho, uel acetabulo, sed de Graeco, ut& Plini attestatio loco supra rei to demonstrat . ait enim: Et quoniam inmensuris quoq.& ponderibus crebro Graecis nominibus utendum est, interpretationem eorum semel hoc loco ponemus.Drachma Attica(fere enim Attica obseruatione medici utuntur) denarij argentei habet pond us, eademq. sex obolos pondere essicit, obolus P. chalcos. cyathus pendet per se drachmas decem. Cum Acetabuli mensura di eitur, significat heminae quartam partem, id est drachmas quindecim. Mna, quam Romani minam uocant, pendet drachmas Atticas centum. Haec ille. Quod & non minus ex Galeni relatis locis, ijs, quae infra de Graecis mensuris dicturi sumus, colligi ii cet. Cum enim Graeca cotyle, minor Romana hemina esset, ut Galenus testatur, & utraque ex sex cyathis constet, necesse est ut ea portione, qua Graeca cotvle Romana hemina minor est, thus quoque, & oxybaphus Graeci, Romano cyatho,& acetabulo minores sint. sit igitur probatum ex Fannio,& Plinio acetabulum heminae quartam partem esse, podus autem illius, si ex Dioscoride supra relato petatur, esse unciarum duarum & semis. ijs Enim utrumque probat, sic dicens: Acetabulum,quarta pars heminae, habet uncias duas semis. Hac autem acetabuli mensura, uoce,medici medicinae q. scriptores frequentius usi sunt,quanae

ceteri.

70쪽

eeteri. Plinius iiD. a . c. ulti de feno Graeco loquens, Diocles ait, dissicile parientibus, semen eius dedit acetabtili, mensura tritum, in nouem cyathis sapae, ut cum tertias partes biberint, calida Ia uentur. Et paullo post. Danion feni Graeci semen, acetabuli dimidia mensura, cum sapae & aquae noue cyathis ad menses ciendos dedit potu. Ethaec de Graecis acetabulis propter Plini j protestationem intelligo. contra uero quod idem Plinius dixit lib.

18.c T. de polentae confectione: Quocumq. autem genere praeparato, uicenis ordei libris, ternas seminis lini,coriandri selibras, satis q. acetabulo torrentes, ante omnia miscent in mola: de Romano acetabulo intelligo, tum quia Romanam polentam tractat, tum quia ante protestationem, de qua supra. Accetabula quoque

appellauit Plinius ualcula quaedam, quae sunt in polyporum piscium brachijs, quibus saxis aut lignis adhaerent, lib. '. c. 2 o. his uerbis. Cetero per brachia, uelut Accetabulis dispersis, eo hau sto, quodam modo, cui adhaeserunt, tenesit supini, ut auelli non

queant. Et c. go. Praeterea negant nullum esse atrocius animal

ad conficiendum hominem in aqua . Iuctatur enim complexu, &sorbet accetabulis. Et paullo post deisso immuni polypo loques. Accetabulis , seu caliculis urnalibus pelvium modo . Quibus uerbis Plinius uastitatem illius Polypi, non solum eae capitis magnitudine,quod instar doli j amphorarum quindecim exstitit, sed egistis caliculis, seu accetabulis, quae essent in pelvium modum formata, & unius urnae capacia, demonstrare uoluit. Accetabula autem hoc loco ab accipiendo dicta puto, ut uerba Psini j de monstrant,&inistis Hermolao consentio, ut per duplex c, scribi debeat, sicut in eo acetabulo, quo protinensiura utimur,contradico, cum illud ab aceto cum imitoribus dictum putem, & per simplex c, scribi debere. Cyathus, in quo nona es amphorae di uisio (uox a Graeco sermone

sumpta a sumendo uel hauriendo uinum dictus est . ea enim mensura apud antiquos pocula commetiebantur,relieto in sacri ficijsbmpulo teste Varrone deling. Lanlib. . qui sic scriptum reliquit. Quo uinum dabant, ut minutatim sunderent, a guttis,gu tum appellarunt: & quo sumebant minutatim a sumendo simpulum nominauere. in huiusce locum in conuiuias e Graecia in

cessit Epichysis & cyathus, in sacrificijs remansit guttum, & sit in pulum. Haec ille . A quo cyatho crathissare, pocula miscere, Plautus

SEARCH

MENU NAVIGATION