De existentia Dei dissertatio auctore Isidoro Planco ord. S. Benedicti congr. Camald

발행: 1772년

분량: 79페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

illud esse necessarili sempiternum: Atqui insuperiori Propositione demonstravimus ens a se existens ita necessariti e Nistere , ut neces. stas sit absoluta, atque ex natura fluat; ergo intelligimus ens , quod a se existit, necessario sempiternum esse. Et revera cum necessitas , de qua est sermo, ea sit , ut a nulla extrinseca pendeat cau ssa , perspicuum sane fit mutationi nunquam obnoXiam eamdem

esse posse s Ax. III.); nam hujusmodi mutatio proficisci deberet ex actione cauta extri secae , quod in nostra hypothesi penitus repugnat . Patet itaque ens naturae necessitate eXistens ita esse sempiternum , ut initium existentiae nullum sit, finis ejusdem nullus esse possit. Schol. Animadvertendum hic tamen est infinitum intercedere discrimen inter modum , quo Deus existit ab aeterno , & modum , quo iexistunt omnes aliae substantiae, eae quoque quas non manet interitus . Etenim hujusmodi substantiae , quia angustis admodum concluduntur limiti Lus , nequeunt unico intuitu Ce nere praeterita , perfecte cognoscere prae sentia , & tanquam ex alta specula prospicere futura . Earumdem cognitiones , viresque suos habent fines , quos ne praetergrediantur cau tum est. E contra ens sempiternum , & pri ma omnium rerum caussa cognitione perse

cti L

42쪽

xsctissima & immutabili cuncta complectitur ,

in ejus aeterna duratioue minime occurrunt momenta temporum , clare intuetur praeterita,

praesentia , & futura sine ulla id earum se cessione , ejusdemque imperio omnia ita su jiciuntur , ut illud perpetuo persentiscant. Haec aeterna entis infiniti duratio, si presse loqui velimus, nihil aliud tandem est, quam interm

nabilis vitae tota smul , N perfecta possisse , ut loquitur Boetius de Cons Phil. lib. v. pr.. 6. CAPUT V.

Prop. V. Ens , quod a Ie existit , necessa rio in itum es , b omnipraesentiam habet. D. I ens ita existit, ut caussam in- trinsecam existentiae habeat ex natura fluentem Schol. I. ad Prop. lII. ,

oportet ut illud idem ens sit infinitum ἔatqui demonstratum est ens ita a se existere, ut necessitas eXistentiae absoluta sit, &eX ejus natura manet ac fluat Prop. ill . , ergo infinitum quoque esse debet ens , quod a se necessarib existit. Et sane ens, quod ita a se existit, ut necessitas existentiae sit absoluta, nullam in eo vel temporis, vel loci , vel alterius cujuslibet rei relationem in

43쪽

debet. Atque ut res explendescat, sibi fingat Atheus , si libet, ens finitum, quod a se existat: jam non poterit tempus ullum intelligere , - , quo ens illud non existat, alioquin in contradictionem incidet c Prop. IV. J. Quoniam vero ex hypothesi ens illud finitum est , profecto relationes temporis , loci , & caussa

rum , quae e Xtrinsecae sint, in eodem agnoscet, adeoque existentiam ab eo avertere fas erit . Itaque supponere ens finitum a se

existens ita absurdum est , ut nihil supra . Iam vero si absque ulla contradictione ens aliquod abesse a loco A intelligere posi. sum, nihil impedit sane quominus mihi fingam illud idem ens abesse a loco B . C D.&C., Uno Verbo a quolibet loco , nimirum ens amplius non eXistere ; ergo perspicuum est 'ens illud ita extitisse , ut caussam extrinsecam existentiae habuerit. Sed quum caum extrinseca locum non habeat in existentia entis , quod necessario a se existit c Prop. III. ,

Patet equidem Omnipraesentiam denegari eidem non posse . , - i Morol. l: Quamobrem rUnitas entis a

se existuntis est perfectissima, quemadmodum S: immensitas : scilicet fines , quibus concluditur, nulli sunt, minime subjicitur muta

44쪽

tioni , neque modo maior, modo minor intelligi potest . Limites , si placet , a materia avertamus; infinita tamen eadem ita non erit, ut persecta infinitas habenda sit, quae ipsi tribuitur; nam in ea adhuc falsa hyp thesi vacuum , quod vocant disseminatum intelligere potero . At ens a se e Xistens neces.sarid praesens esse debet aeque omnibus Iocis, idem necessarid esse debet ubique. V re ergo & absolute infinitum atque immen sum est ens , quod a se existit. Caroll. H. Ex his quoque sequitur ens, quod a se existit, divisioni obnoxium no esse , partibus non constare , minime moveri , nullam habere figuram , uno verbo esse ens , cui proprietates , quae ad materiam pediti nent, minime adhaerescunt. Hujusmodi enim proprietates evidenter & necessarid nobis eommonstrant finitum aliquod ens , & Cum in itate, quae persecta sit, consociari nequeunt . CA

45쪽

D. T Eritas hujus Propositionis facile V explendescere potest . Unitas supremi entis fiuit ex necessitate existentiae ejusdem . Nam necessitas absoluta simplex est, neque varietas ulla in ea intelligi potest , alioquin ex extrinseca caussa penderet , quod absurdum plane est cProp. Iuta. Porro sibi nunquam fingere poterit. Atheus dilo vel plura entia , quae diversa sint , quaeque independenter & necessariti a se existant , quin i , contradictionem incidat , quod ita demonstro. Singula hujusmodi entia eκ hypotlaesi ita eXistunt , ut eorum existentia necessaria &independens sit et erro intelligere possumus eo

rum unum ita existere, ut alia minime exustant , adeoque necessitatem existentiae in iis nullam amplius esse agnoscemus . Quod enim

ita existit , ut ejus existentia independens

omnino sit, sbi ipsi ita sussicere debet, ut hypothesis, cujus ope intelligo nihil aliud praeter ipsum existere , sit hypothesis possibi- liis , & a qualibet contradictions libera, quem-

adin

46쪽

admodum attendenti satis patet. Ergo vel

eorum entium unum ita existet , ut alia minime existant, vel nullum existet necessarid.

Ens ergo , quod a se eXistit, unicum esse debet, atque id omne, quod ab ejus esse tia diversum est, necessarid eXistere nequit. Et revera existentia entis, quod neces, sartu in sit, ante intelligi debet , quam cujuslibet alterius entis existentia intelli statur , ita sane ut finget re nequeam aliquid existere, quod minime supponat ens a se & necessario eXistens. Ex. cau. quemadmodum hypothesis

existentiae alicujus rei in hypothesi existentiae spatii & temporis necessario continetur; nam si absque spatio & tempore aliquia existere posiset, ita profecto res existeret, ut nullibi, &nullo tempore ea foret, & spatium & tempus necessario minime existerent , quae absurda plane deprehenduntur et ita quoque hypothesis entis, quae non includat necessarib hypothesim prae existentiae alterius rei, evidenter ostendit hujusmodi alterius rei existentiam necessariam non esse . Itaque fieri non potest , ut ideam existentiae alicu)us rei I&ipsius existentiae ideam obtineas , nisi idea entis necessario existentis prius gignatur. Coroll. I. Unitas ergo entis , quod a se existit, optime consociatur cum iis . quae

47쪽

de dogmate Unitatis Dei in Sacris Litteris traduntur .

GrοIl. II. Nihil eorum Philosophorum opinione absurdius excogitari potest , qui bina agnoscunt diversa principia, Deum scilicet, & materiam , quae a se & independenister existant.

Coroll. III. Ex his tandem sequitur &risu & cachinnis dignam plane esse opinionem Spinoetae , qui cum & ipse agnoscat absolute necessarium esse, ut ens a se existens unicum esse debeat, concludit deinde Un, versum hoc, & omnia, quae in eodem Continentur, substantiam unicam esse, aeternam, increatam , & necessariam cab . Oh lepidum Meapuit Imo statuere debebat omnia, quae nos Circumstant , nec aeterna , nec necessaria es.se, nec esse posse. Etenim quoniam res ominnes , quas conspicimus, diversae omnino sunt inter se ; quoniam in iis nullum vel exiguum necessitatis vestigium intuemur , cum sint om

ca a substantia non potes produci ab alia. Din. Ethie. Par. V. Prop. VI. Ad naturam substantiae pertinet ex is ere . Id. Prop. VII. Praeter Deum nutia , ἡ dari , Neque concipi potes substantia. Id. Prop. XIV.

48쪽

nes infinitis pene mutationibus obnoxiae; quoniam ipse dissimilibus praeditae sunt proprietatibus , quae dissimilibus finibus respondent; quoniam tandem inter se ita distinguuntur , ut clare agnoscere possimu S unam non es , aliam ca) , modos & essentialia attributa unius non pertinere ad modos & ad essentialia attributa alterius , vel rudis quisque statuere poterat nihil esse in hac rerum Universtate, quod necessario existeret, adeoque omnia ab externa Caussa , nimirum ab ente supremo &a se existente pendere . Sed tam turpis Spi-nogae error e X obscura quadam & falsa su stantiae definitione , quam ipse attulit , tanquam e X fonte proficiscitur . Eius definitio his

concipitur verbis et Per subsantiam intelligo id, quod in se es , S per se concipitur , cujus con-

eeptus non iudiget conceptu alterius rei , a quo formari debeat . . . Ad naturam subisantiae pertinet exisere ; hoc es , ipsus Ufluria uiolvit necessario exisentiam cD . Iam vero vel haec

49쪽

substantiae definitio minime se se sustinet, &in hae hypothesi de ejus systemate, quod huic

definitioni innititur , actum plano erit: vel si aliquid exprimit , & ab omni errore immunis est, sequitur neque materiam , neque animum , neque ens quodlibet finitum, vere& proprie in Spinoaar sententia substantia i , diei posse. Hoc ergo substantiae vocabuluni aptari poterit tantummodo enit , quod a se existit. Si res ita se habet , quomodo sua de re nobis deinde poterit nullam in Univerinso esse libertatem, & potentiam, atque ensquodlibet absoluta necessitate ita existere, ut nullo alio modo existere possit ca Eis igitur nobis probetur illa substantiae definitio, se

Q Res nullo alio modo , neque alio ordine a Deo 'roduci potuerunt, quam productaeium. Spiu. Eth. Par. I. Prop. XXXIII. Sed Spinoetae sententiam ita explicat Vir Cl. Samuel Clathius t Agins I' opinion de Spino-Ea , evr-ὰe en termes clatra Ninivir , revient e deminent a ceci; c' es , que mut te Monde materiel 9 cha ne de fer parties , auspi bisu que Dur or ire I leur mansere d' exiper, que Dut cela , dis-- , est' unique Etre , qui existi neces irement ue par Mim e . De l' existence , & des attribuis de Dieii , τ' Prop. 3. pag. Sa

50쪽

nihil tamen proficit Spinoga , dum concludit omnia necessario & absolute existere . Etenim , cum Juxta eamdem definitionem neque materia , neque humanus animus neque

quodlibet aliud sinitum ens sit , & esse possitsuhstantia , sed solum substantiae modus , quanam via & ratione Ipse tandem probabit modos quoque a se existere, cum a se existat substantia Z Respondebit fortassis et Ex neces rate divina naturae in ita in nitis modis choees omnia quae sub interictum in itum eadere

possunt sequi debent caὰ . Sed hoc est sibi fin

gere caussam infinitam 3r a se existentemia, quae liberrime non agat, sed turpi quodam fato , & absoluta necessitate veluti rapiatur, quod absurdum omnino esse inferius demo strabimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION