Historiarum Orientalis Indiae tomus XII in tres libros siue tractatus distributus. : Quorum primus continet descriptiones chorographicas & topographicas regnorum, provinciarum, insularum, vrbium, castellorum, emporiorum montium atque fluviorum, totiu

발행: 1628년

분량: 231페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

91쪽

ORIENTALIS CAP. XXVIII. 1

vim qi,&s plura sua nomina virilia quam muliebria,mixtum ursortes, iubetaturq; ii qui e tra sortem paris ceciderui, in futurum annum expectare. Idem fit de puellis si quae sint superfluae .Exaequato ad hunc modum numero, sex e duodecimviris istis, futuros sponsos in tres partiuntur ordines. In primo collocant ditiores, non habita ratione nobilitatis vel formae in secundo, qui cum mediocribus sunt facultatibus: in tertio vero pauperes idem faciunt siex reliqui in puellarum nupturientium rege: ita tamen, ut in primo agmine formosissimas, in se cundo mediocriter pulchras, in tertio deformes statuant. His factis dantur formo diuitibus,qui singuli certum auri modum,quantus visus est iudicibus, persoluunt Mediocres accipiunt mediocriter formosas,sed pro illis nihil numerant.Deformes locantur pauperibus, addit adoris nomine omni illa pecunia,quam diuites soluerunt, quae inter egenos istos aequaliter diuiditur. Peractis ad hunc modum sponsalibus ingens celebratur festum nuptiale, paraturque conuiuium in Domo Regia,quae illis seruit usibus, in quo magnus lectorum numerus Mabaci mensaeque plurimae,aliaeque res necessariae,quibus nubentes interim uti possint,

donec post elapsum quinquagesimum diem quisq; in suam domum reuertatur. Quae autem hoc loco diximus de plebe intelligenda sunt , magnates enim,&qui dignitate caeteros e vulgo antecellunt,his legibus subiecti non sunt, sed suo quis e nuptias celebiat arbitrio. Ipse porro Sinarum Monarcha,cum uxorem duxit, eligit sibi XXX. Concubinasuectissimas primas ex uniuerso regno, quae in regia commorantur donec ipse in vivis est. Defuncto autem eo succellar eius sumtuosissime vestitas eas in magnificum introducit palatiu, de quo in superioribus diximus, coopertis omnes faciebus ne agnosci queant. Et cum dicto ingrediuntur XXX. Viri Nobiles, quos Rex testamento nominauit, eo ordine quo conscripti sunt: horum quilibet apprehendit manus nam ex XXX illis concubinis regiis, eamque abducit, ita velatam,ut diximus, in domum suam, habetque eam deinceps pro uxore sua, percipitque quotannis magnam vim munerum donorumque,ut eam habere possit magnificenti us Solebant autem antiquitus Reges Chinensium, quoties vel liberis suis vel agnatis neces sariisque nuptias facerentsolenne in Palatio regio instituere conuiuium, vocato uniuerso Equestri ordine aulae Comuiuis, iussisque iis , ut omnes mos secum adducerent liberos, splendide ut quisque posset, exornatos, quod patres libenter faciebant. Finito conuiuio, surgebant Equi es,ibantque in aliud Palatium, ubi assidebant virgines pro aetatis praerogativa, ibi quisque seligebat sibi unam, quae magis placuisset, uxorem. Sed hic mos penitus exoleuit, cum Principes Nobilesque non nisi agnatas necessaria 1que suas uxores ducant,exceptis duo bus primis consanguinitatis gradibus: quanquam ne in hoc ipso quidem adeo sint obseruantes legum.

In per luendis iustis exequiisq; defunctorum his utuntur ritibus. Cum quisquam expirauit continuo lauant corpus, illique induunt vestes,quas homo vivus habuit optimas,grato perfusas odore. Hinc in perpulcraeum collocant sedes accedentesque omnes propinqui

domestici eius, coram eo in genua desiident, faciuntque id non consanguinei tantum, sed omnes noti eius Mamici,ne seruis quidem exclusis, lugentes excessum defuncti. Postea repo nunt cadauer in loculum ex odorato ligno factum, clauduntque eum exactes, nequis malignus odor exhalare possit.Deinde inferunt loculum in cubiculum propinquum, aulaeis c pucturis exornatum, deponuntque eum in mensa, legunt linteamine candidissimo , in quo imago mortui graphice expressa est. Ad ingressum huius conclauis mensa posita est eum cereis ardentibus , inque ea multi panes cum variis fructibus : fitque hoc per continuos dies XV. quo toto tempore singulis noctibus adsunt Sacerdotes eorum Religioli:, cantilia lantes dem urmurantes reculas suas, offerentes sacrificia , omnia more Gentili.Afferunt etiam multas chartas, variis imaginibu S depictas, easque coram cadauere comburunt,

addentes horrendos inconditosque clamores , quibus se animam desuncti ad coelum mittere opinantur. Finitis XV .illis diebus,quibus menta cibis onustae sunt, ut tam Sacrifici quam qui cadauer honoris ergo in uisunt,habeant quod bibant comedantq; ,effertur funus in campum, deducentibus id propinquis& magnos acerdotum numero cum ardentibus candelis. Sepelitur autem fere superexiguum collem,ubi sepulcrum eius est iam antea factum ex quadrato lapide.Iuxta sepulchrum defigunt erectam pinum arborem, quae si forte collapsa iacet

humi,non aufertur inde,sed relinquitur ibi donec vetustate consummatur; habent enim pro re consecrata. Ut funus sequuntur,ducunt secum Museos&Can rores,qui sine intermissio

one ludunt canuntq; donec cadauer in conditorio positum sit. Est autem magnificum praecaeteris sepulturae genus, cuiquam plurimis crificuli intersunt vi libitinarii & praefica Dum enim illi ludunt,canunt hi testas naeniasque suas, intermiscentes preces , quibus Idola sua

deprecantur. Postremo comburunt plurimas chartas , in quibus depicta sunt mancipia, equi,

92쪽

equi vasa aurea argenteaque,preciosae Vestes,&aliam talia,quae mortuum in altera vira habiis turit m omnia nugantur. Propinqui eius toto illo tempore lugubri utuntur veste, sago videli cel laneo erassiore, tecti caput pileo grandi, cuius margo latior in oculosusque dependet. Patrem vel matrem per biennium lugere iis mos est quodli filius defincti Prafecturam alicuius provinciae obtineat, non raro ab ea dis edit, impetrata a rege abeundi licentia. Qui remotiori gradu defunctum contingunt, paucis mensibus lugubri utuntur, nonnulli etiam statim ponunt pullam vestem, cum a sepultura domum venerunt. Haec de eorum sepeliendi ratione dicere habuimus.

Etsi in hoc regno vites sunt,praesertim in montibus collibusque , vinum tamen ex uuis

non exprimunt,ut apud nos fit sed nouerunt artem recondendi uuas,ut eae in hybernum,sque tempus seruentur. In huius vini vicem exprimunt succum longe optia um ex herba qua,

dam nomine China, quem calide bibunt , sicut&Iaponenses faciunt. Hic potus expurgat phlegma medetur grauedini capitis lippitudini oculorum ex catarrhis: breuiter, huius potus beneficio plerique ad longaeuam senectutem peruenire solent , a morbis corporis fere

immune S.

Nimium statis seruorem miro artincto mitigare nouer ut Deprimunt in terram fossas cauernasque satis profundas, ex quibus receptum desupervi in partibus subterraneis refrigeratum aerem,in quamcunq; domus partem velint,emittere possunt. Annos suos numerant per duodecim menses lunares , ut post exactum tertium annum addant mensem unum, incipientes annum a Novilunio Mensis Marci LIbi vulgo hilaria agitant, quod quisque in Natali luo die facit, inuitantes se ad laetitiam, offerentes alii aliis Strenas atque Xenia. In conuiuiis magnifici sunt, nullis parcentes sium tibus comicos' tragicosq; ludos de nocte ad cereoram lucem peragentes. Horum ludorum materiae sunt vel fictiones Poeticae, vel historiae de antiquorum rebus praeclare gestis. Post Histriones ingrediuntur Mimi,Saltatores,Petauristae,& tota Gesticulatorum leuis natio plateae fragrantibus herbissiparis sunt, odoribus aromaticis per malae: parietes Vero,&fenet irae aulans peristromatisq; vestiti, vici vero ciuitatis symphoniacis aulaedorum citharaedorumque perstrepunt concentibus. In conuiuiis vero hunc seruant ordinem quiuis inuitatorum suam peculiarem habet mensam, raro duo una sedentinunquam plures psa mensia facta est e ligno nitidissimo quale est Hebenum perpicta variis bestiarum figuris,non tam coloribus quam lineamentis aureis,

velut encausto quod quidem peculiare Chinensium est artificium de mensa dependent laciniae seticae preciosae sq, ad terram. Assident conuiuae singuli in singulis sedilibus,stas instro dii pia uinis, ut quies in iis commode capi possit. Vbi stratis ad trunc modum mensis conuiue consederum afferuntur cibi in siportulis, quamuis hinenses abundent volatilibus, ferina, piscibus ostreisq; adeoque omni cupediarum genere: in primis tamen deliciis apud eos est caro porcina. Illos qui digitis apprehensum cibum ori inserunt, rusticitatis accusant, ipsit stilis vel furcillis ad eam rem utentes aureis argenteisue, ut buccellas digito non contingant. Crebrius bibunt, poculis minutis, quod si e melius restingui sitim credant. Adstant interea carptores lincernae ministrantque mensae magno 1ilentio, tenaces ordinis. Viri separatim cibum capiunt, neminis alibi prandentibus, ob ingenteis viror iam Zelotypiam. In salutationibus utuntur inferiores erga superiores his ritibus .Manum sinistram arcte comprimu nt,dextram vero saepius admouent pectori, verbis utentes modestissimis, Mad testandum affectum compolitis.Diuites agnatesque inter se profunda ut loquuntur se inuicem salutant reuerentia, extendentesvi incuruantes brachium in modum arcus deinde pectinatim implicatis utriusq; manus digitis, verbis ad adulandum factis, alteri alteros urbanitate superare nituntur.

Sed iam de eorum ingenios inuentis aliquid dicendum est. Primum illud non est aspernandum, quod ustrinae in fabricis eorum follibus non indigeant,cum aptissime dispositis tubis quibusci maerem perpetua quadam reciprocatiune ita attrahant, ut nunquam venio destituantur Artem Typographicam,Tormenta ignivoma, Pulverem Nitratum Pyriumque iactant se aliquot seculis ante Germanorum inuentionem habuisse, vel potius alii de illis ita narrant.Aiunt enim regem quendam apud eos fuisse, Magicae rei peritum qui pulverem &tormenta illa cum instrumentis aliis bellicis excogitauerit nos de eo cum nemine litigabimus. Illud sane constat Perses, Chinensium vicinos ante conflictum in Armenia cum Selimo Turcarum Imperatore habitum,de tormentis aeneis nihil vel fando accepisse,quae ignorantia in causa fuit, quod Ismaelis Sophi exercitus a Turcis, qui in imperitos huius rei fulininabant,victus fuerit. Narrant quidam inuenisse eos singulare artificium fundendi machinas

aeneas,

93쪽

eneas,ita,ut in partesdiuidiri velut resolui queant, atque ita iumentorum dorsis, siue etiam a baiulis facile de loco in locum deportari. In seribendo foliis chartaceis utuntur longis admodum,ducuntque lineas litteratas no sinistra manu versus dextram, ut omnes populi Europaei neque a dextra versus sinistram ut Hebraeivi Arabes aliiq; Orientales: sed a summa paginae parte incipiunt sq, ad infimam .Liciterae eorum Hieroglyphicis Egyytiorum Notis non absimiles fiunt. unaquaeq; enim voeab lum significat praestatq; interdum etiam sententiam aliquam aut totam Periodum. Hec nimi tum est causa,vi huius regni ciues,etsi longissimis terrarum interse dissiti spactis,ut hi illorum linguam intelligere non possint, scriptas tamen litteras librosq; impressos omnes facile asse aquantur. Est autem praeter vulgatum via iustulus , Prouinciae Idioma, alia quaedam & peculiaris lingua,propria Doctorum hominum quae appellatur Lingua Mandarinorum,no igno. ta Magiitratibusaureconsultis, Iudicibus,Scribis&iis qui Aulam Regis sequuntur. Faciente iter non tantum utuntur iumentis variis sed necticis, pilentis, bigis quadrigii e tractis, aliquando etiam curribus Velivolis, de quibus superius locuti fuimus. Nutriunt etiam magnaq; cura instituunt aues,ut humana imitari verba&saltare diseant, pingentes illas ornantes', ludicrum in modum Nauigatio. Remigium eorum omnem prope fidem

superat. Onerariae eorum,quae valde magna sunt,&Io qua appellantur,solo vento agitantur, quaedam etiam militariter instructae sunt, habentes duo castella. num in puppi,alterum in prora quibus autem tuntur ad transportandas merces&grauia onera, humiles sunt&latae velut corbitae. Habent praeter haec etiam alia nauium genera,ab iis Lantes, Bancones&Longas vocitatas .Lanta una duodecim pr grandibus agitur remis,qui sex in unoquoq; latere,quaternis setiisq; hominibus ad quemq; remum admotis. Boco dimidium numerum remorum habet&remigum. Longa in multis respondent nostris triremibus,nisi quod tantum in fluuiis ea tum usus est. Infinitae etiam sunt nauicul hinc inde ad ripas,quibus ditiores animi gratia et mare: fluuios discurrunt, habentes in puppibus ediculas cum fenestris cancellatis,4 ambitu ad instar porticus deambulatoriar,omnia auro,argento&aulaeis exornata,cum hortulis pensilibus inlumma nauium parte,ut prope mari illudere videantur. Picis Istuminis loco illinunt carinas nauium suarum lenta quadam materia, propria ad necandas teredines in ligno nascentes. Sentinam e nauibus maioribus scite exhaurire norunt, maiore commoditate, quam haustra sunt Hydraulica in nostris nauigiis Habitant auteintegrae arq, numerosae familiae in nauibus, non tantu in iis coque tes& vietitates,sedo cauponiam exercentes,negociantes,maq; tractantes opificia utque uno verbo dicamus,sunt domus hae mobiles atq; fluctuantes instructe; omni supellectilisci deliciarum genere, ut vix in urbe aliqua excipi possis lautius Alunt hi Pandochei nauales magnum alitum aquatiliu,

merum,qui interdiu in mari nutrimentum quaerunt, eripere adnavim redeunt, ibiq; pernoctant. Aliud genus est earum auium, quae ex more volare te uolare didicerut ad naues, sed diuersimode in campos enim oriza cositos euolant, ibiq; pastutur, absumentes simul herbas semina frumento noxia,magno agricolarum bono.Vbi vesper adest,adsensitintinnabuli, qui auibus notus est,repetunt naues, in quibus sua habent aviaria Lembi ac scapha piscatoriae magnum ciuibus urbanis subvehunt piscium numerum .Primo vere,cu flumina colliquatis niuib.& pluuiis intumuerunt,adsunt pisces marini magna copia, Mostia fluuioru adscendui,allecti dulcedine aqua pluuialismec minor hominu multitudo e vicinis partib.concurrit ad capiendos hamo pisces, estq, quaestuolum illud tempus ob felicem capturam pistium.

Utuntur autem praeter sitatas piscandi rationes alio quodam modo admodum iucundo Alunt enim domi coruos marinos,vel mergos mansitefactos,e maiore genere, qui non aliunde qua esu piseiu vivunt.His imum collum vinculo intercipiunt, laxiore tame, ut piscem quidem deglutire, in imum tamen ventrem demittere non possint. Hae aues ad eum ornatae modum,uine missae sunt,statim ima vivariorum lacuumq; petunt, captaq; praeda domum reuolant,quae iis e gutture salua eximi potest.

Hoc genus pistationis per aues marinas multu asteri magnatibus iucunditatis,per totuannu id ex ercentibus. Vidimus superioribus annis tale aliquid in Gallia apud Fonti bellaqua. cum Angli quidam eiusmodi Phalacrocoraces adsuefactos haberent, quibuscum piscabantur,inspectante tota Aula Gallicana. Non pauci sunt inter Chinenses, qui se studiis litterarum addicunt, rariores tamen ad

Medicinam&Philosophiam Astrologiamq; animum applicant. Fidem promitarum tamdiu praestant,donec necessariuvi quaestuosum est. Peregrinos oderuntvi suspectos habent,ut eos hospitio non accipiant, neq, multum cu ipsis versentur. Oppressi aere alieno vendunt liberos suos,ut se onere illo explicent, aut alia ratione infami se liberant. In caeteris inuentionib. sivis ci videntur

94쪽

videntur sibi omnium mortalium esse ingeniosissimi, multumq;&crebris industriam suam iactant si trionibus dicentes, hinenses solos habere duos oculos, Europaeos unum, alios

caecos esse.

Aditurus plebeius aliquis Loytiam siueDoctorem Promotum,eique locuturus Hemittit se in genua antequam ad eum perueniat, sic genibus innitens ingreditur palatium eius, demissis capite oculisque ad terram ubi in medium coenaculi peruenit, subsistit,exponitque desiderium suum voce humili submissa, vel etiam libello conceptum exhibet. Adeptus responsum eodem modo genibus humi positis exit palatio,sed praepostere, ita ne unquam dorsum obvertat Loytiae,donec ab eo conspici potest.Si quis e vulgo in platea offendat aliquem illustri loco natum,atu dignitate eminentem,conisistit immobilis. emisso capite taciturnus, donec alter praeterierit: quod nisi faciat, fustibus sine dubio contundetur. Qui ab altero visitatur,deducit eum abiturientem non usque ad ianuam duntaxat, sed per aliquam plateae partem,honoris id habens amico. Quod sequitur, absurditatem potius aliquam quam ciuilitatem prae se fert. Si quis ex agro vel urbe aliquem conuenire vult, eumque vel in limine ostii, vel in platea offendit, si is qui adeundus est, non satis comtus ornatusque sit, aut paratus ad excipiendum alterum:etiam compellatus ab hoc salutatusque nihil respondet, sed concitato gradu eum praeterit, quasi eum non viderit. Domum ubi peruenit, induit vestes mundiores, atque ita pexus ornatusque prodit ad excipiendum alterum,lim facie,quasi eum aduentantem iam primum,antea non viderit: quae quidem vera mihi videturvi mera stoliditas Hospites siue peregrinos comiter accipiunt,apponentes iis ad primum aduentum fructus arborum&condita quaedam aromatica,apposito simul potu per totum regnum sitato, qui conficitur ex herbis quibusdam medicatis ad confortandum cor.Si quis peregrinum aliquem,vel etiam ciuem diu non visum in via offendat, statim sciscitatur ex eo, an tentaverit pransusque fuerit negantem deducit sine mora in proximum diuertorium, soluitque pro eo Symbolum quod quidem facile est factu per totum hoc regnum , cum hinc inde in vicis compitisque multae sint Tabernae, in quibus indulgere genio cuticulamque beare possisnt exiguo sane sumptu, cum omnia vili vendantur recto. Si alter respondeat, pransum iam sie saturumque esse, tum hic deducit eum in ossicinam quandam, ubi Salgama,Melimela,aliaeque id genus cupediae venduntur atque conditurae: dc his velut bellariis mensisque secundis eum excipit. Mulieribus in uniuersum, siue eae peregrinae sint,siue ciues, plinimum honoris deferunt, easque per plateas incedentes ossiciose salu tant , cauentes ne vel verbo eas offendant. Sunt autem capitales inimicitiae inter Iaponenses Chinenses, quarum haec putatur esse origo. Cum ante multos annos coniuratio quaedam in regem Chinensium detecta fuisset,statuit is atroci vindicta de coniuratis supplicium sumere: sic interfectis quam plurimis,cum eadem capitis sententia in caeteros omnes lata fuisset,in tercedentes damnatorum amici apud regem obtinuerunt, ut supplicium capitis in exiliu nimularetur, morte non futurum mitius: deportandos igitur eos esse in vicinas Insulas , desertas eas quidem inhospitas:addentes , magnam hac mutatione poena laudem ementiae regem acquisiturum , in liberos uxoresque coniuratorum non animaduerteret acerbius. Motus horum oratione rex, quotquot conspirationi illi assines fuerant, nauibus impositos in Iaponiam Insulam deportari iussit, qui iniuriarum illarum&odiissemina secum ferentes, ea subinde auxerunt: nam nostro aeuo Iapones excursiones faciunt in Chinenses , iisque damna inserunt ubicunque possunt sed ne cum Chinensibus quidem mercimonia exercent, nisi interuentu Lusitanorum.

Ostendit se autem huius odii magnitudo ex ingenti morum viri usique gentis, non dico diuersitate,sed contrarietate, quam hic aliquo modo attingemus tantum Pro eo quod Chinenses iis manus porrigunt quos salutant; Iaponenses exutis calceis pedes nudant in signum honoris. Chinenses hospites peregrinoso stantes excipiunt: at Iapones sedentes inciuilitatis nomine eos arguentes,qui aliquem stando excipiant.Exeuntes domo ipsi pallia deponunt siue togas,contra quam aliae gentes,quae palliatae ras prodeunt.Dentes nigredine inficere stu.

dent,albos contra damnat, ut & capillitium flamm .Lugentes mortuos albo utuntur amictu, euntes ad conuiuia& hilaritatem,nigram sumunt vestem. Facientes iter in equis,domini pra cedant,feiui sequuntur, contra quam apud alios moris est. Mulieres quae uterum ferunt,corpus arcte incingunt,reliquo tempore fere discinctie: quod dicant hanc rem ad partus facilitatem conducere. Puerum in lucem editum frigida abluunt, puerperam vilibus cibis, parce

quidem nutrientes cum apud nos contrarium fiat, ut supra quoque a nobis commemora

tum est.

Cibum capientes hiautuntur moribus .Ponitur cuique sigillatim sua mensa, sine stro

phiolo

95쪽

ORIENTALIS CAP. XXVIII. D

phiolo aut mappa Cibum non digitis, sed duobus specillis ligneis capiunt, okori inserunt. Potum ex origa factum usq; ad ebrietatem ingerunt. Post prandium porrigitur cuiq; poculua auot calidae, quam ita feruentem ab igne bibunt, siue sit hyems siue aestas Eundem prope morem obseruant Turcae in sumendo potu suo Chaone, quem conficiunt e certis fructibus, baccis lauri valde similibus, quod genus potus ab AEgyptiis appellatur Bon siue Ban. Sumunt autem illius fructus sesquilibram, siccatamqne coquunt in viginti libris aquae,unde singulis

diebus mane sumunt poculum num calidae, sicut apud Europaeos moris est, Aquam Vitae siue Vinum Distillatum sumere. Aiunt autem Turcae,illa decoctione ex calfieri corroborari ventriculum, profligari ventos atq; cruditates,& aperiri obstructiones. Qui amplissimum hoc regnum inter opulentiis mare tulerit,imo qui omnium regnorii pessDL longe ditissimum locupletissimumq; dixerit,nostro iudicio nequaqua errauerit:cum omnibus rebus adeo abundet,ut non incolis duntaxat largiter susticiat,sedri magnam partem vi 'cinis exteris'; subministret.Et littus quidem maris, quod in incredibilem longitudinem potarigitur,portus habet multos commodosque ad recipiendam quantumuis magnam classem. Ipsi Chinenses magnam vim auri argentiq; eruunt Sterra ut iam de reliquis taceamus metalialis .Exportantur China multa merces preciois, margaruae, vasa porcellana, pelles expetitae, plurimum materiar sericae,ut xlini,Xylini,Cannabis, cum incredibili omnis generis telarum copia. Accedit saccatum,mei,cera,rha barbarum,radix China, Camphora, colores&pigme-ta, rubea tinctoriassiatis herba, Moschulq; odoratissimus. De prouentibus ipsius huius Monarchae diuersimode sentiunt. Sunt qui eos ad XXVI. Milliones Ruri quotannis extendant, quae quidem auri vis tanta est,quantam ne tenacissimus qui de Romanorum Imperatorum Vesipa uanus toto vitae siue tempore colligere potuit. Non me fugit, multos de hoc dubitare. led tame constar ex solo portu Cantonensi qui no est inter quaestuosissimos huius regni, regem ex vectigali Ialis percipere CLXXX. millia coronatoru,& ex vicinia ex decimis ad eum redire ultra C. millia Hinc iudicium fieri potest, quantae auri argentaq; masiae quotannis in aerarium eius inferantur, si consideremus multitudine mi magnitudinem Prouinciarum huius regni, cum infinito populo, censu singulorum capitum domuumque, contributioni b. oppidorum,vectigalibus& decimis mercimoniorum fructuumque terrae:adde his metalli fodinas, subsidia pecuniaria,tributa, exactiones accidentarias,& quicquid in hunc indicem praeterea referri debet 'autem lectori dubitationem eximamus,operae precium arbitramur,exaetius omnia considerare.

Primo loco occurrit nobis numerus tributariorum, qui in unaquaque sunt prouincia, quorum catalogus est penes Praesectos Quaestoresq regios, vi tributa ab iis exigere possint ubi notandum est, tantum prope eorum numerum esse qui nihil pendunt, quam qui pendunt cum Loytiae ipsorumque domestici nihil soluant, ut nec qui in iudiciis vel officiis publicis:postremo quicquid est usquam militum tam terra quam mari, ab hoc tributo immune

est.

Sed ad Prouincias ipsas veniamus secuti eos, qui de his rebus scripserunt diligentius. Sunt in Prouincia Paquiensi hominum qui tributum regi soluunt illiones duo praeterea DCCIV. millia. In Cantonensi Milliones tres,& DC. millia In Foquiensi Milliones duo,&CCCCVII. millia.Incla mensi Milliones II.cum CCXL. mi Ilibus. In Cinsaiana, Milliones tres cum CCCLXXX millibus. In Sussiana Milliones II. L. millia In Tolanchiana Prouincia, ubi rex habitare solet, illiones VI. LXXXX millia In Casaiana illiones duo cum CCCL millibus.In quia mensi Milliones III. MDCCC millia In Auccheonensi Milliones II. DCCCXL mill.In Hona mensi Millio unus cum CC millibus. In antonensi, Millio unus, MXLIV millia In Quicheuana Milliones II in XXXIV millia In Chequeamensi Milliones II cum CCXLIV millibus. In Sanciensi, quae prouinciarum munima est, Millio unus DCLXXII millia Est autem hoc tributum, quod nusquisque, qui domicilium& cum habet, bluit quotannis duas Masas, quae species est monetae, valens os Regales Hispanicos. Et si autem hoc tributum videtur esse exiguum,& ab eo multi, de quibus supra diximus,exempti sunt, tanta tamen est populi multitudo, ut detractis omnibus

expensis,in Personam aulamque regis,in stipendia militum praesidiariorum, in salaria ministrorum regni, in classes, in conservandos portus marinos, in aedificia publica:tantum tamen regi supersit, quantum ex libro rationum regni Chinensis hic subiiciemus:quamquam Chinenses dicant, illas esse rationes priicorum temporum, hodie in tanta regum opulentia multo minus pendi.

Auri puri siue obryzi dantur ei Milliones CCLVI milliari M. Tahae Valet autem Talia decem regales nummosin XXIV. Marauedas Hispanicas:Argenti vero defaecati, Mil hones

96쪽

8ς XII PARS INDI E

liones III .cum CLIII. millibus, CCXIX. Taliis. Ex Margaritis, etsi non exacte rotundae sint,redeunt ad eum Milliones duo DCXXX millia Taharum. Ex Gemmis& Metalli dinis Millio unus,&XXXV millia Taharum. Ex vasis Porcellanis XC millia Taharum. Ex Moscho& AmbraMillio unus cum XXXV.millibus .Habet praeter has diuitias hinc inde rex Agros Decumates, ex quibus infinita vis frugum ad ipsius quotannis redit granarium Origae quidem modiorum Milliones LX.cum CLXXI. millibus DCCCXXXVIII. modi s Or- dei Modiorum Milliones XXIX.CCCXCl. millia, DCCCLXXXII. Modiorum tritici percipit Miltiones XXXIII .cum XXVl.millibusvi CC.Salis Modiorum XXV Milliones, cum CCCXL. millita CCCC reconditur autem sal iste in horrea siue Apothecas regias, donec tempestiue vendatur, unde ingens lucrum accedit Erario regio. Frumenti Indici quod Mayet appellatrar, cedunt regi quotannis Milliones XX. modiorum CCL millia Milii Modiorum Milliones XXIV. Panici Milliones XIV. GC. modii Auenae&Leguminum iunctim Milliones XL.4 CC millia modium.

Materiae sericae factae infect aeque, utrigossi pii, atque inde consectarum telarum tantuust,ut nec satis iniri ratio, nec numerus latinis verbis commode exprimi possit. Haec autem omnia colliguntur pro rege Sinarum , qui omne, quod non impendit in magnificentiam splendoremque aulicum, in suum infert Frarium atq; Gazam, in quo aerario, quanti insint thesauri,ex supra dictis colligi potest, si modo tantae diuitia ab humana mente cogitari collia gique possvnr. Robur is Qui non ignorat, in multitudine hominum alicuius regni vires omnes iotentiam consistere:qui item cogitat, infinitum hominum numerum in huius Monarchiae prouinciis contineri dubitare non potest, quin regnum Chinense sit validis limum potenti inmum oue. Vt autem exacti aliquid de hoc regno dicamus,apparet maiores eius vires ad defendendum quam ad acquirendum : ipse quidem Monarcha hic magis intentus est, visiva conseruet, quam ut aliena acquirat aeuius rei sufficiens est testimonium Murus ille longissimus irruptio ni Tartarorum oppositus. Et potest sane is bona ratione contentus esse, cum vix ullus per totum terrarum orbem Princeps cum eo conferri possit.Quod si vel maxime exterum aliquem Regem bello aggrediatur,vix tamen sperandum est, ut id prospero cum successu fiat quamuis enim multitudine hominum abundet, pleriq; tamen dissoluti sunt Mimbelles, ob voluptates quibus immersi sunt, obsieruilem regnandi modum , quo oppressi sunt, de timorem

perpetuum in quo continentur.

Ad perfectiorem autem cognitionem potentiae Chinensis, considerandus est huius re si apparatus bellicus, genus militum,& ordo quem obseruat in defendendo regno suo. Etsi

enim iam ab aliquot Monarcha iste pace fruitur annis, nunquam tamen futuri belli cogitationem exanimo deponit, in primis Tartarici iHabet igitur in unaquaq; prouincia Senatum Militarem,Praefectum Copiarum,&ceristum quendam praesidiariorum numerum, ut si se occasio vel necessitas osterat, breui tempore magnus conscribi queat exorcitus, vel terra vel mari militaturus. Sunt enim no in Prouinciis duntaxat, sed rin singulis urbibus praesidiarii cum tribuuis suis, qui de die stationes habent ad portas,de nocte excubias magna diligentia obeunt, no secus ac si Hannibal ad muros esset. His inuitis ingredi urbem nemo potest,sed nec egredi, nisi de voluntate Iudicis Vrbani vel Tribuni militaris: in hac enim parte omne robur ciuitatis situm putant, hic collocant tormenta, huc intenti sunt omnes. Cum nocte claudunt portas, charta glutine illita inducunt iunctitras valvarum easq; sigillo Gubernatoris vel Iudicis annulo signant,fiuntq; tam maneqnam vesperi omnia per homines fi dos. Cum autem portae ciuitatis non nisi orto Solo aperiantur,oportet viatores,qui altero die mane proficisci volunt,in suburbiis pernoctare. Vigiles nocturnos singulis horis mutant, semper tribunis ordinumq; ductorib excubias obeuntibus.Vt autem quies in ciuitate conseruetur, nulli licet armato obambulare,nisi sit miles stipendio regis addictus sed nec arma domi habere, aut cum teso ruri ambulare licet ulli. In Vrbe vero Xuntien siue Quineta Moppidis vicinis habet rex perpetuo magnum equitum peditumque numerum,qui in omnes futuros casus expeditissent: utq;simul custodiam agant

corporis Regii. Caeterum militum huius regni duo sunt genera Primum est eorum qui in Vrbibus nati,praesidiariis velut haereditario iure adscribuntur,& hos ipsi sua lingua Cumn appellant:succedit enim filius patri,qui si decedens filium non relinquat, mittitur alius a Rege Reliqui mercenarii,vel in mensem unum,uel in annum stipendiis addicti,suntq; hi ipsi, qui excubias

obeunt,&Tribunos lustrantes vigilias comitantur,quorum sequuntur imperia,quocunquo

97쪽

Habent autem milleni quiq; singulos signi se os: Chiliarchas, qui a sepremo opiaruduce dependent: unde illi, qui velit ibiticiuna erum exercitus,suffecerit numerasse signa, unde tot Chiliadas colligunt. Habet autem quis ita in Chiliarcha quam Centurio domicilium, in ipsis structum moenibus , ipsius inscriptu nomine, in quo tantisper comoratur donec bellum est. Exercent autem Tribuni¢uriones, lites singulis mensi-pax siue bellum sit,ut dextri sint in tractandis sciopletis, hastis longis, gladiis variis, clauis & sicutis clypeisve praetendendis,utvi in acinacibus, crescentis Lunae faciem reserentibus, aliisque armis prophylacticis Equites quaternos gladios a sella equi dependentes in aciem ferunt, sed binis tantum semel rem gerunt mira dexteritate Bellum siue aciem intrant cincti numero seruorum sidomesticorum, qui equites dominos sequuntur pedites,probe armati Peditum Equitumq; par est in bello experientia&calliditas viriq; enim variis nouerunt uti stratagematibus, non stolum ferro in hostem, sed Martificiosis ignibus dimicantes Arma Equitum sunt praeter duos illos, de quibus diximus, gladios,arcus cum sagittis vi lancea quidam

etiam siclo petos ferunt manuarios.

In regendis equis parum ostendut scientiae, quod pro stenis lupatisque ori eorum rude quoddam ferrum iniiciant,clamorib potitasvi flagris quam freno habenis'; utentes Ephippia eorum ruditer admodum facta sunt,armaturari ornatus equorum omnis leuis Mutaver. ho dicam, sunt equites non magnae essicaciae. Nec minor rei marinae cura huic regi quam militiae terrestris unde semper in promtu habet instructas classes cum Nauarchis ducibusque suis , qui obeunt littora maris totius regni.Soluuntur autem bona fide,&multo maiore, quam apud nos, sua militibus stipendia, iique qui fortiter fece t honestis assciuntur praemiis Captos in bello necare non solent, sed eos velut aeterno exilio damnatos, mittunt in longinquas regiones, ut ibi in laesidiis sta ciuis aetatem exigant, ubi tamen non minora quam caeterissoluuntur iis stipendia. Distinguuntur proscriptitii hi milites a caeteris pileo rubro in cinero nihil a reliquis differentes

amictu.

Restat,ut deinceps videamus, quantum militum sit cum in toto regno generatim, tum in unaquaq; prouincia Et de Senatu quidem bellico in quaque urbe diximus,qui constatse natoribus quatuor&Praeside uno, quibus incumbit cura defendendae prouinciae. Mittunt hi ab Metropoli in caetera loca omnia quae int ad gerendum bellum necessaria Imperatum au tem est Quaestoribus,ut sine mora iis pecuniam depromant, neue sint in damno. Fuit autem numerus militium in unaquaq, prouincia anno AN C. MDLXXVII. quo anno alta pax erat,& Martinus Herradus in hoc regno fuit,talis.

In Prouincia Pasquiensi siue Pagulensicin qua ipse Monarchasiam habet regiam,erant peditum quidem Milliones II dcc L. millia Equitum CCCC .millia. In Prouincia Cantonensi peditum CXXVI. millia,equitium XL .millia. Insoquiensi LVIII.millia CM.peditum equitum M CCCC. Inclamansi LXXVI millia peditum & CCC. equitum XXV.millia. In Cinsaiana LXXX. mili.& CCC peditum equites prope nulli, quod tota prouincia

montibus asperetur.

Ino quianensi pedites sunt XXVI. mille, DC equites tantum mille , ob eandem

rationem.

In Susana peditum LXXXVI.millia,eduitum millia XXXIV.&D. In Tolanchiana,quae Tartarorum fines attingit,Milliones sunt peditu duo DCCC, millia,equirum CCLXXX.millia.Putanturq; hi totius regni longe optimi,celeberrimique,

quod inter arma nati,& a puero bellis Tartaricis exercitati habeantur.

In Cansaiana numerantur peditum L.millia,& XX.millia CCXX V.equitum. In Honanensi sunt peditum XLIV. millia, equitum, XVIII millia. In Quicheuensi pedit.LVIII.millia&DCC.equitum vero XV.millia& CCC. In Chequeamensi pedites sunt XXXIV.mille equitum XIII.millia. In Sanctiensi peditum millia XL. equitum millia VI. Hanc computationem Martinis sequamur conficient milites harum XV.Prouinciaruin niuersum,Milliones quinq; peditum, cum DCCCXLVI.millibus4 quingentis peditu. Equitum vero,CMXLVIII.millia,cum CCCL.

Sunt autem equi eoru apti ad conficienda itinera, paruitam ermaxima ex parte quanquam non desint,qui in interioribus regni satis grandes4 validos reperiri affirmenr. In finibus huius regni crebra algiurgunt castella&propugnacula: sed ubiTartari cofines

sunt, praelongus iste structus est Murus, qui instar valli sortissimi huic regno praetenditur.

98쪽

Quod si quae ab illis partibus immineat belli tempestas, ad primum signum, quod custodes

illius muri proposuerunt, concurritur ad turres propugnacula, estq; tota vicinia in armis. Et ut uno verbo multa dicam, custoditur hoc regnum summa diligentia, tam a mari qua terra,vt vix fieri posse videatur,ut ab ullo Principe bello impune tentetur aut inuadatur. Sed videamus porro, quos potentissimus hic rex vicinos habeat, a quibus aliquid periculi metuere possit. In continente quidem non est, cur ullum formidet regem, praeter Magnum Chamum Tartarorum. Verum ab altero latere, qua Orientem respicit, a pones habet obiectos &Milpanos siue Lusitanos. Et distantia quidem Iaponiae Inlulae ab China multum variat. Nam a Gotae Insula Iaponiae usq; ad urbem Liam pora numerantur milliaria LX ad Urbem Vero Cantonensem milliaria CCXCVII. Sunt autem Iapones veteri quoda instituto Chinensibus molesti,piraticam exercentes,&obiecta Sinarum littora infestantes,latrociniis rapinis'; magis quam aperto bello rem gerunt, quod aponia in plures sit diuisa princi

patus,quibus omnibus inter se parum conuenit, unde non iunctim,sed exiguo militum numero Chinenses inuadunt. Sunt tamen Chinensibus animosiores& bello meliores. Alia ex parte Philippinas Insulas quaeHispanorum Regi parent, obiectas habent Chinenses, quae Insulae his non sine causa suspecstae sunt,cum is sit earum situs, ut non parum possint Chinensib. creare incommodi, quod Lusitani facere possunt, Hispano regi ipsi parentes Permisit tamen his Monarcha Sinarum,ut in parua Insula Macaone sua exerceant cum Chinensibus mercimonia, ubi fundauerunt Lusitani coloniam, sed imbecilla, quod coloni illi nimis premantur a Chinensibus, parum fidentibus Lusitanico nomini,ob amicitiam quae his est cum Hispanis, Manillam& Philippina incolentibus. Vnde singulis annis Lusitanorum deteriorem reddunt conditionem, imminuentes eorum priuilegia, id agentes, ut eos sponte cogant Insita decedere&repetere Indiam. Omnes illae tam vastaevi populos prouinyiae, quas sipra, 5 semel recensitimus, omnes inquamini parent Regi sive Monarchae, neq; hic noti sunt Duces, Marchiones, Conaues,aut alia nomina,quibus pendantur praeter regem tributavi exactiones. Solus Rex distribuit Officia,solus creat Nobiles, unde non solu colitur a suis,ut Rex,sed adoratur, Deus Est enim

in unaquaq; Pro uincia statua regis aurea,velo tecta, nisi cum Noua Luna est, tunc enim adsunt Magistratus coram imagine illa ingenua procumbentes , nec minorem quam ipsi regi praesenti simulacro honorem exhibentes. Hac re penitus deiiciuntur animi multitudinis,ut epotius maincipia aut seruos quam cities regni intelligant.

Leges suas ante bis mille annos scriptas esse aiunt, in quibus nihil ad hunc diem mutatum sit. Cumque Iurisprudentia sit portavi aditus ad honoresin ossicia publica, complures illi scientiae operam dant, semper disputantes de rebus politici si rationibus bene administrandi Rempublicam Iidem magna cum cura inquirunt in peregrinos,qui portus marinos intrant,quid rerum gerant. Professbres bonarum literarum in omni b.vi bibus, Regiis aluntur stipendiis Ad scholas mittunttu pueri a prima infantia facti ad ultiores&doctiores , ad Academias transscribuntur,ubi accurate obseruantur a Praeceptoribus Ignavi aut petulantes prima vice verbis reprehenduntur: secunda verberib. increpantur: tertia relegantur atq, proscribuntur Stre nui industriiq; conuenientibus articiuntur laudibus&pradimiris. Visitator Regius prouinciam ingressus, praeconis voce proclamari publice iubet: siquis

Scholasticus adspiret ad gradum Loytiarum qui iidem fiant qui apud nos Doctores it is in

praecipuam prouinciae Urbem se conferat.Vbi ad dictum diem omnes conuenere,' coram Visitatore comparuerunt,conscribit hic eorum nomina,constituitq; diem, quo uabituri sint

examem qui dies ubi adest , inuitat Visitator quotquot in urbe sunt Loytiae atq; viri litterati ad conuiuium, quo finito examinantur Candidati summo rigore , propositis quaestionibus de Legibusvi Statutis regni. Quos aptos Iussicientes probaeque insuper vitae agnoscit,ad certum diem adesse iubet,vi Doctoratus insignia illis conferantur. Sunt autem haec: cingulum fibulis clausit risque aureis,& pileius,a cuius posteriore parte duo lemnisci dependent. Significat autem vox Loy-tias non tantum Doctorem,sed & Equestris Ordinis virum Nnde duplices sunt Loytiae: quibus litterarum scientia gradum contulit:&quibus gratia Regis, quasi Doctores Bullatos dicas.Disserunt hi tamen inter se dignatione,etsi eodem viantur titulo Consiliarii enim regii, Proreges Rectoresque Prouinciarum,&Visitatores Regii , omnes per examen Loytiae facti sunt: at Praefecti copiarum, Quaestores, Iudices, eo velut beneficio ob merita a Rege affecti sunt:& horum quidem magnus est numerus. Sunt& alii,quoru non exigua est auctoritas sed hi in secundo gradu dignitatis constituti

99쪽

ORIENTALIS CAP. XXVIII. 8ρ

sunt qui in bello fortiter fecerunt,Equestri cingulo per eos donati, qui Regem in militia repraesentant, adhibitis oculatis testibus fortitudinis virtutisque eorum. His praeter titulum dantur facultates, quibus se honeste alere possint,ut eorum exemplo allecti milites,is ipsi in strenuitatis virtutisque studia incumbant. Creatus Loritas siue Doctor ad hunc modum per ciuitatem incedit,Die constituto,quo insignia&dignitas Loytiarum conferri debet,conueniunt rursus omnes Loytiae cum Visitatore in domo Regia. Ibi ingrediuntur ordine candidati,splendidissime vestiti omnes,habens quisque Patrianum suum secum. Ibi desidentes in genua supplice voce petunt. Visitatore dignitatis insignia. At hic eos prius praestare Sacramentum iubet,quod tale est. Iurat futurus Loestias, se cautarum se in commita officio MMagistratu,quod virum bonum deceat,dicturum ius aequaliter

omnibus, neque se accepturum munera .Regi sie ante omnes fore fidum , non venturum in partem conspirationis aut proditionis aduersus eum a boni ciuis ossicio nunquam discessu rum:&alia,quae comemorare longum foret. Iuramento ad hunc modum praestito, Visitator

illos regis nomine alloquitur,lisque confert Titulos an signia nouae dignitatis, eosque am plaxatur,quod Midem faciunt reliqui quotquot adsunt Loytim Peractis his ceremoniis egrediuntur domo Regia pulchro ordine, senantib campanis

per Urbem,quarum magitus est in tot regno numerus, eodemq mometo exploduntur tormenta mea in muris disposita. Inde deducuntur noui illi sive Doctores siue Equites per totatam urbem, magna cum pompa,&ad hunc fere modum. Totum agmen praeeunt milites praesidiarii, cumqt, iis tubicines, tympanistaevi Musici magno numero,&caduceatores.Hinc sequuntur Loytiae equis vecti& coopertis curribus, suo quisque ordine. Post hos videas incedere primo Patrinos,deinde novellos illos Gradua tos caligis indutos&thoracibus,insidentes Asturconibus albis,phaleratis&siimptuose exorta natis,cum insignibus Doctoratus: pileis,qui non multum differunt a mitris Episicoporuis, a quibus itidem lemnisci illi dependent.Pileis illis siue mitris affixae sunt briae corollae, ex auia ro vel argento deaurato, factae in modum rami ab arbore palma defracti. Vnumquemq; eorsi praeeunt sex arcula ligneae singulae a quaternis viris gestatae, in quibus asseruatur tela serica, inseripta nomine,titulis Marmis noui promoti. Ab eo die ut iam caetera, quae nimis operosa sunt,omittamus)nouellus Loytia creditur capax essePraefecturae cuiuscunque quam ut obii neat, vestigio Regiam petit, ubi ei honor habetur ab omnibus Aulicis, assignaturque locus in aliquo Palatio Regio, quae his usibus destinata per ciuitates sunt. Ipse vicissim multum exhibet reuerentiae Pr sidi, Auditoribus,Consilioque uniuerso regis, quorum nemo non siuam ei defert operam,&in promouendosaffragium fauoremque. Est in urbe Xuntien Senatus siue Curia,constans Praeside uno MAuditoribus XII. hominibus,su experientia rerum vel satissimis. Qui Senatorium assectat gradum, praeteria quam quod in Philolphia morali&naturali eum Versatum esse oportet , Legum Regni expertissimum, necesse est, ut etiam sit peritus rei Astrologicae, hanc scientiam Rectoribus ta ii Imperii necessariam esse affrmant. Conuenit autem hic Duodecemviralis Senatus in PalatioRegis ubi in coenaculo amplissimo XIII.posita stant tribunalia sex inaurata,sex deargentata,decimum tertium autem caetera ob gemmarum margaritarum copiam multis modis vincit. Consistit hoc tribunal sib umbone serico vel e panno aureo,in quo depicta isent arma Regis,quae sivit,intexti serpentes filis aureis.In hoc throno assidet Prasses Senatus,nisi Rex ipse in Senatum veniat, quod tamen raro contingit. Si tamen is adsit,Pre: ses ei cedit,proximu-que locum ad manum dextram occupat.Si quam sedem vacare contingat, eligitur a P side& Auditoribunouus Senator quem absentem in prouincia, ad Regem deducunt, reddentes rationem electionis suae: hunc deinceps rex vel approbat vel reiicit Si approbet, praestat Electus regi iuramentum,in eandem prope sententiam,Vt supra narrauimus .His actis deducitur in tribunal ad sinistram manum positum,inq; numerum Senatorum reeipitur.Cum rege nemo loquitur,nisi praeses,aut eo mortuo,maximus natu e Senatoribus Noverunt aute hi Senatores singulis mensibus quid in quaq; prouincia memoria dignum accidat,perscribetibus ad si1mmam hanc Cutiam omnia praefectis Rectoribusq; regionum, nihil impediente prouinciarum distantia, quarum quaedam ad quingentesimum milliare a Curia absunt. Haec ubi examintellexit Praeses, refert ad rege, &si res aliqua remedio indigeat, dant operam Senatores,ne quid detrimet Respublica capiat.Si quis iudex in prouinciam mittatur,vires in iaciat,secretissime proficiscitur,ne aduentus eius prouincialibus innotescat. Et li autem magna est primariis Ministris Regiis auctoritas,nemo tamen vel Prorex,uel

Gubernator, vel Iudex supplicio capitis quenquam assicere potest , nisi capitalis sententia a Rege confirmetur, excepto cum bellum est cibi enim licet semino copiarum Praefecto aut Legato

100쪽

so XII PARS INDIAE

Legato eius militem nocentem interficere, non consulto rege vel summo Senatu susscit eanim si Praefecto .Erarii&Magistro Castrorum id innotescat,quorum in hoc puncto summa

est auctoritaS.

Reguntur vero Prouinciae Paquiensis Tolanchiensis Summae Curiae Regiae Assessoribus, interuentu Ministiorum vel Praefectorum inferiorum latreliquae XIII. Prouinciae singulos suos habent Proreges,quos ipsi Insuantos vocant, qui semper in primaria ciuitate habitant. Et si autem Gubernatores omnc communi nomine seseLo tias appellant,aliud tamesemper cognomen addunt, pro ratione Piaefiscturae aut Ossicii quo funguntur. Summum Magistratum in Prouincia gerit Vicerex,qui ab incolis Comon vocatur proximus ab eo dicitur Inson . Rector Ciuitatis, in qua non est Gubernator, appellatur Tutanus. Hic ea quae maioris momenti sunt,ad Insuantum refert,Insiuantus ad Comonem, hic ad Auditores Summae Curiae,&hi porro ad Regem. Quartus Magistratus dicitur Ponchasis, estque stupiemus Quaestor in Prouincia, sive,ut nostro more loquamur, Praeses Consilii Financiarum. Habet hic sub se Quaestores inferiores, Ministros Rationales 3 Exactores Tributorum Collectas pecunias Ponchas sad Tu-tanum defert, qui velut supremus est regiorum Computorum Magister. Quintuς appellatur Anchasiis, estque Praeses Iustitiae in causis criminalibuueri ciuilibus. Hic cum collegis suis Iudicibus decidit omnes litigantium controuersias , inprimis cum ab inferioribus tribunalibus ad eum prouocatio facta est. Sextus vocatur A ta , estque Praeses Consilii Bellici, penes quem est conscribere milites, si opus siti,&instruere naues, expedire commeatus, depraesii diis munire fines regni Hic rationem reposcita peregrinis, qui veniunt in prouinciam,

qua causiasiit aduentu Seorum. Horum autem se Magisti aluum alui habet suos Asbessores Consiliarios, numero X.quorum de sententia res omnes expedit. Cum in Praetorium hi conuenere lex consident ad dextram Prassidis, ex ad sinistram qui ad dextram conssident, eorum cingula aureis fibulis bullisque ornantur: qui ad lanistram argenteis. Illorum operimenta capiti sint coloris flaui, horum vero caerulei Gestant autem

tam Praesides quam Senatores in pectoribus humerisque suis arma Regis opere phrygio vestibus in exta,neque sine hoc amictu ullum actum solennem exercere possunt: quod si ne cligant poenas graues non euitabunt.

Praeter Iudices superiores sunt etiam alii velut subalterni, inter quos est qui Canto vocatur , exillifer Regius Pochmis Sub praefectus rarit m Pochi tu , custos sigilli

regito de Audamius Praepost insculium. Super hos sunt alii tres , velut Alcades, Praepositi aut Iudices in Hispania , qui ius dicunt in sivis domibus, quavis septimana semel. cuna que tempus est audiendi litigantes , dant signum explosis quatuor tormentis minoribus, ut omnes ademe&sententiam audire possint. Quod si quis reus vadimonium desierat , vocatur per apparitorem, proposita tabella, qua poena perscripta est. quae contumaci sit irroganda. Habet autem quiuis ex his iudicibus mille habitatores sub sua iurisdictione, quae non extenditur latius,quam districtus eius patet: Hiri noctu per vicos urbis obambtilant, curantes ut omnia etiam in priuatorum aedibus tranquilla sint, utque sociis diligenti cura custodiatur. cum magnumsiit a fortuito incendio periculum,domibus fere contiguis&eligno fabxicatis, quales in Cantabrorum regione videmus. Si quis ultra praefixum tempus domi lumen habeat,multam incurrit.Datur autem ab his prouocatio ad Praepositum vel Iudices Curiae non ve ro ad alios, excepto Visitatore Generali, qui creterorum omnium errores delicta corripit, ideoque dicitur hinensium lingua Ilon inta est, Reparator Mali. Praefectus Annonae Chinensibus Tompo dicitur: at qui in errones icioses Planetas animaduertit,Tribu vocatur Quinchem est Commentariensis, qui curam gerit captiuorum: hic quidem stans erectus cum Iudicibus loquitur, cum caeteros genibus innixos loqui opor

teat.

Caeterum id unice operam dant,ne Prore aut Gubernator, qui in Prouinciam mittendus est,ut& Auditor vel Iudex, in ea natus sit, vel ex ea urbe,cui praefuturus est , genus ducat,gnari , multa sepe a Iudicibus dari gratiae consanguineorum , ex altera parte odia partium saepe corrumpere iudicia Ne autem paupertate coacti munera accipiant aliti gantibus, Rex iis opima praestat falaria, contra autem capitale est Iudicibus, si se muneribus donisque corrum i sinant. Quod si qui aliorsum ad exercenda iudicia mittantur, iniungitur iis seuerissime a summa Curia, ne quem litigatore aut actorem causarum domi audiant, neue sentenriar pronuncient, nisi in pleno iudidum auditorumque consessu. Iudex, ubi consedit,adsunt ad fores Ostiarii &apparitores,citantque nomine eum qui

ius sibi dici cupit Ingressus cliens in genua subsidet, longius tamen a Iudice, exponitque vel

SEARCH

MENU NAVIGATION