De vsuris libri duo Francisci Hotomani iurisconsulti

발행: 1551년

분량: 181페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

101쪽

enus nauticu.

ι pom πλην diei genus negotiationis,quod vir1- usque periculo fit,&VsvRAE N AvTICAE recenset inter prouerbia. Demosthenes autem in oratione os φορμίονα, quum pecuniam mutuam a

Lampride nauiculario Phormio accepisset, Athenis in Pontum,& Ponto Athenas traiiciendam, ita inquit, κα- τιμ

pli exemplum in eiusdem oratione quae προς λα- κρίτου παραγραφάο inscribitur. ubi Androcles &Nauerates pecuniam foenerati erant Artemoni, &Appollodoro Phaselitis ad tria millia drachmaru:

vi Athenis pecunia Mendam exportarent, &rursus si vellent, Athenas cum mercibus reuerteren' tur. Apud Scaevolam quoque in d. l.qui Romae. D. de verb. oblig. species huiusmodi scenoris refertur, qua merces a Beryto comparatae Brentesium, de rursus quae Brentesio comparandae essent Berytum periculo creditoris inuehebantur. Renus at tem quod ob hoc susceptum periculum pecuniae traiectitiae pendebatur, Nauticum nostris appellatur:& interdum ab ipsis exercitoribus nauiu dabatur, Ut apparet ex ea quam dixi Demosthenis or tione xlos φορμίωνα. ubi ait Lampridem nauicularium Phormioni mutua dedisse pecuniam,& Vlpianus ait in l. vlt. D. naui. caup. plerunq; eundem re nautam & mercatore esse. quum enim ipsi nauim gubernarent,periculum facilius praestabat. Prςte ea Paulus ait, pecuniae traiectitiae hanc esse conditionem,ut creditor recipiat se facturit,ut intra certa

102쪽

LIBER PRIMUS. DI

ta tempora nauis ad eum lociam peruentat. l. Qenerator. D. eod. alioqui enim diutissime nauem in itinere detineret, ut eo magis interea usurae excurrerent.quanqtiam passim etia ab aliis exerceri soli.

tum esse non dubium est,qui ipsi& periculum sortis suscipiebant,& intra certum tempus recipiebat nauim ad constitutu locum peruenturam. Dabant enim nautae cuidam,quem peritum cognoscebant, eam prouinciam. Porro hae usurae dic tur etiam Maritimae. itaque a Paulo appellantur in l. foenerator. D. eod. sed certὶ obseritare illud oportet, mae. non propriὶ esse hanc ut appellatur usuram: quia non tam ob usum aeris alieni & temporis interusurium soluitur, quam ob susceptu periculum, cotramutui natura ad creditorem pertines. Nam si creditor negotiator est, besses exigit ex iure comuni.

si non est, semisses. quod quidem satis esse iudica- tur ad usuram, id est, ad compensandum damnum 'quod accipit carens via suae pecuniae. sed propter periculii vel trietem insuper,vel semissem accipit: qua de causa neq; usus pretium recte appellabitur, quo modo supra Vsuram definiuimus,sed ut Scaevola disertὸ appellat in i .periculi. D. eod. periculi pretium .etsi enim de Traiectitia non loquatur, satis tamen id indicat, quum ait non tantum esse

periculi pretium in supradictis, sed de in aliis ca- ,, sibus, de quibus agit eo loco. quanquam quoniam non semel id datur pro periculo, sed augetur successu temporis, usura etia vulgo ea ratione appellatur. contra quam in casibus. d. l.periculi. quae non

agit de ustra, nec de summa quae successa temporis

augetur,

103쪽

augetur, sed de certa summa semel soluenda in exitum conditionis. In quo illud etiam notandum est quum de Centesima nautica loquimur, ea quoque usuram imputari quae sine periculo debebatur, ob eam que causam iustissime Iustinianum veteres leges &responsa Iurisconsultorum secutum,Centeiimam in hoc genere permisisse. Etsi enim prima specie amplissima illa summa videatur: tamen

si quis attentius consideret quantam fortunam, quamque magna & crebra pericula subire necesse sit eum, qui hoc nauticum foenus communiter exercet, profecto intelliget, tantam usuram non esse praeter modum permissam, praesertim quum tan-

. tisper solum permissa sit, dum periculum naufra-D gii durat. sic enim respondit Papinianus, Nihil in-

D terest traiectitia pecunia sine periculo creditoris,3 accepta sit,an post diem constitutum, & conditio-M ne impleta periculum creditoris esse deserit.l. iiij.D.de naui. sten. unde constat non magnum inde lucrum ad creditorem reuersurum, quippe quum nauigatio mercaturae causa non valde diuturna sit. Nam ad tres,aut quatuor,sexve ad summum menses fortasse durabit: quum tamen in summum &vItae ct fortunarum discrimen nauicularius adducatur. Porro illud scire oportet, quod video nonnullos eosque non indoctos ignorasse, usuram maritimam simulatque nauis nauigabat deberi coepisse: non autem postquam tempus, intra quod pec nia reddi debet, elapsum esset: vi quidam arbitrantur propter. l. penult.D.eodem. ubi ait Vlpianus,

ri Pecuniae traiectitiae poenam peti non posse, si per

cred

104쪽

ereditorem stetisset, quominus eam pecunia sci- se Iicet intra tempus praestitutum accipiat. Nam etsi is Poena saepenumero pro usura ponitur, quemadmodum superius late docuimus,tamen hoc neque perpetuum est, neque in ea re hoc loco accipitur. alioqui enim sequeretur usura nauticam nunquam

deberi, nisi post diem elapsum, quo solui promissa est: id est, quo periculum elapsum est. quo nihil diei potest absurdius. quippe quum Centeiima ob solum periculum permittatur, eoque Cessante continuo intermittatur. l. iiij. D. de naul. Den. Ergo ad- Consue- monendi sumus hunc morem in pecunia nautica in mustituisse,ut creditor seruum mitteret, qui eam per foenore. euniam peteret eo die, quo creditor se soluturiam receperat quemadmodum ex. l. qui Romae. g. j.D.

de verb.oblig. l. traiectitiae. D. de act. &oblig. ' l. iiij. D. de naul. foen. intelligi potest. Et quia interea eius serui operas creditor amittebat, poenam in singulos dies stipulabatur, nisi eo die soluta esset. itemq; sumptus eius, qui eam pecuniam persequeretur,ut eam ad creditorem reportaret. Sic enim Paulus ait,Traiectitiae pecuniae nomine, si ad diem , , soluta non esset, poena ut adsolet) ob operas eius is qui eam pecuniam peteret, in stipulationem erat , , deducta. item in l. vlt. D. de naul. foen. Si traiecti- istiae pecuniae poena uti solet promissa est.& l. qui Romae. Praestaret sumptus omnes persequentibus eam pecuniam, uti in urbem Romam repor- ,, tarent. Ex quibus intelligi debet,praeter usuram, poenam etiam in his contractibus adiectam esse. re quod ind. l.penui. Seruius respondit, Pecuniae se traiect

105쪽

se traiectitiae poenam peti non posse , si per credi-

, , torem stetisset, quo minus eam pecuniam intra ,, tempus praestitutum acciperet, de hac poena praeter usuram adiecta accipiendum esse: ut debitoream non debeat, si per eum non stetisset, quominus sua die sortem exsoluisset: simul illud per L. iiii. de spicuum esse potest de hac ipsa poena loqui Pa- nautico pinianum in dicta I. iiij. D. eodem. quae sane sub--Π0 Efficilis alioqui videri possit, quum ait, Pro Op ris serui traiectitiae pecuniae causa secuti, quod in singulos dies in stipulatum deductum est, ad finem Centesimae non vltra duplum debetur. sic enim ea verba distingui oportere arbitror, Antonii Augustini sententiam secutus, libri Emendationum primi capite octavo. ut haec clausula, Nec pignora vel hypothecae titulo maioris usu -

rae tenebuntur, praecedenti sententiae coniungamus: propterea quod dubitari poterat, an pigno- . ra pro Centesima opposita , elapso, de ut Papinianus ait, discussis periculo adhuc pro tanta summa teneri possent: praesertim quum etiam ultra Cen-

tesimam pignora opposita retineri solerent, ut ap- paret ex. l.penuit. C.de Usur. quod autem sequitur

ita explanemus, Quod pro operis serui traiectitiae pecuniae causa secuti in singulos dies eo post tempore quo sors non soluetur in stipulatum deductum est nomine sumptuu de operarum ad finem centesimae id est,quum centesima integra in stipulatum deducta est: ridiculii est enim de fine centum mensum intelligere,quasi diceret quum usura sortem aequarit,quia nuquam ferὶ nauigatio tam longinqua

106쪽

LIBER PRIMVs.

ginqua suseipitur) non vltra duplii debetur, id est, , , ii poena uti adsolet) praeter usuras stipulata est obstrui operas ct sumptus, ea poena non debet ad centesimam adiicere. fieret enim fraus legi: sed si quid desit centesimae, ista poenae adiectione id stippleri poterit.In hoc autem duplo, de quo Papinianus loquitur,sors ipsa simplum facit: ut exl. penult.C.devsur. intelligi potest,& postea latius docebimus. ex quo etia si quis malit, Non ultra duplum centesinae debetur,legere: ut Bud us & Haloander existimat, nihil est quod valde refragari possimus . nam, Vidi-xi,erat id vetere iure permissum ut Iustinianus do Celmimirum quum liceret stipulari certa summam

non menstruam, sed una in omne tempus nauigationis,& negotiationis exitii: quemadmodii Athenis fieri solebat, ut apparet ex Demosthenis Ora tione Gyeos poO ίωνα. Verum quia hi c via esset apertissima fraudem usurarum legibus faciendi, quumniator summa vulgo stipularetur, quam quae pro usura exigi potuisset, constitutu est ut siue in pecunia, siue in aliis speciebus traiectitiis, non amplior centesima daretur exceptis tantum his casibus, de quibus agit Scaevola in L periculi. D. eod. veluti si . piscatori erogaturo in apparatum plurimum pecuniae dederim , ut si nihil coepisset, nihil redderet: si coepisset, certam lucri partem una cum sorte redderet. Nam haec accessio usura nominari non potest. primum quia semel una exsoluitur, nec successii temporis augescit: deinde quia non est pretium usus, sed solius periculi: ut clarδScaevola pronuntiat in dicta l. periculi. Hactenus de

107쪽

de traiectitia pecunia, & foenore nautico satis dictum sit, qui primus casus est in quo usura, ut dixi, centesina a ab Imp.Iustiniano permittitur. nunc sequitur ut de aliis casibus videamus. In traiectitiis inquit contractibus,vel specierum scenoridatio-- nibus usq; ad centesimam tantummodo licere stipulari, nec eam excedere: licet veteribus legibus hoc fuerat cocessum. Quae verba eo lubentius adduximus, quoniam dubitatione certὸ non paruam adferunt utrum in traiectitiis tantum cotractibus, an vero in speciebus etiam non traiectitiis ea centesima permittatur: veluti vino, oleo, frumento, re caeteris praeter pecuniam quae in abusu coiistunt. Qua de re etsi subdissicile este arbitror certum iudicium interponere, tamen quoniam eo nos instituta disputatio perduxit, nos nostram sententiam breuiter exponemus: de qua postea eruditi & ingeniosi homines statuere poterunt. Existimo autem

equidem, Iustiniani verba etiam atque etiam pem pendens,distingui ab eo contractus traiectitios,abiis contractibus, quibus species foenori datae sunt. Casus ce- Neque hos contractus sub illis ita compraehendi, ut de speciebus sub qualitate traiectitiae pecuniae foeneratis loquatur, sicuti nonnulli homines, & ii quidem eruditi existimant. Nam&verba ipsaeuidenter aliud sonant. non enim dixit, In traiectitiis pecuniis:vt postea species a pecuniis distingueret, quantiis large sub nomine pecuniae compraehenderentur: sed Traiectitiis contractibus. quo verbo siue species, sue aliae quaeuis res traiectitiae in contractum deductae compraehenduntur. Sed profecto

108쪽

lia se rem habere sentio, ut& traiectitiarum reriami contractus a specierum foenoribus non traiectitiis, distinguat,&duos casus diuersos referat, quibus

vfuracentesima permittatur. foenus Videlicet Pen Specie dcuniae traiectitiae,&specierum non traiectitiarum. Vlura lue

Quod certe mihi quidem eo probabilius ac veris nilius esse videtur, quod in l. oleo: eodem tra 2. clare permiserit in specierum foenoribus maiores suras stipulari, quam quae communiter permitti solent. sic enim scribit, Oleo quidem vel quibus', , cunque fructibus mutuo datis, incerti pretii ratio, , additamenta usurarum suasit admitti. Cuius legis Ahanc ego rationem esse arbitror: quia ex speciebus e mutuo datis, uberrimus quaestus fieri potest ob in i . mutationem pretii. Nam si pretium augeatu carissime vendi poterunt, itaque debitor quam plurimum lucri faciet: quippe qui eo tempore non red- det, sed aliud tempus expectabit, quo pretium de- ecrescet. Quod si evenerit, modo aequὰ bonas res idat, quan uis minoris multo emerit, quam eas quas acceperat vendiderit, tamen liberabitur. d.quum quid. Si cert. petat. ex quo magnum ipse quiden emolumen tu percipiet, creditor vero danmu: Vt pote qui suas res tanti potuisset v edere.&certὸ ob

hanc ipsam causam credibile est satio rabiliores fuisse specierum usuras,ut apparet ex l. frumenti.C. de V ser. Vbi contra communes usurarum regulas etli ex nudo pacto specierum usuras deberi scribitur;& ex l. si ea C. eodem. ubi si fructus usurarum loco promittuntur,propter incertitudinem pro uetui pii

109쪽

fruetur creditori,& maiores legitimis permittuntur. inare quum in d.l. oleo. grauiores bessibus permittantur in specierum contractibus, profecto verisimile est,eo quoque casu centesimam permissam esse. quanquam ita rem omnem apertam esse arbitror, Ut iam coniectura nulla aut argumentatio quaerenda sit. Scribit enim Iustinianus in traiectitiis contractibus & specierum foenori dationiabus maiorem centesima usuram veteribus legibus concessam esse. Id autem in speciebus etiam non

traiectitiis permissiim esse perspicuὸ intelligitur . ex l .prima, De usur. lib. Cod.Theodosiani secun-s,do. Quicunque ait fruges humidas vel arentes

di, indigentibus mutuas dederint,vsurae nomine te tiam parte cosequetur. ut si summa erediti in duobus modiis fuerit, tertium modium amplius conis iquantur.quae lex ad solas pertinet fruges. nam pro leti pecunia vltra singulas centesimas creditor vetatur αν accipere. Haec Constantinus. In his tamen illud notandum est,quod Gordianus ait in l. quum nec frumentum. C. eodem. locum hanc habere usuram centesimam eo solo casu, quo ea de qua dixi, ratio locum habet. nimirum quum ex augmento pretii specierum potest debitor emolumen tu percipere.ob eamq; causam species ipsas mutuo dandas esse: quia si earum aestimatio in pecunia numerata detur,quoniam ea ratio cessat,similiter ea centesimae permissio cessabit. Enumerauimus duos casus quibus usura centesima debeatur: de caeteris videamus. Perspicuum est ex l. prima &secunda,

110쪽

cunda. C.devsir. rei iudicatae. ante Iustiniani Imperium condemnatum qui post legitimum tempus non paruit sententiae, centesimam usuram debui sese. Verum id Iustiniani Imperio abrogatum est. Tertius Tertius igitur casus est in l. qui sine. D. de ne- cetesimae

gotiis gestis. ubi Triphonius scribit, si quis eius ς-sv

pecuniam euius tutelam negoti ave administra- , iiit, aut magistratus municipii publicam in usus is suos conuertit, a Diuis principibus constitutum Messe ut maximas usuras praestet. id quod ego de een istesimis accipio, ut illud ipsum quod idem ait In l.

non existimo. D. de admin.tutor. tutorem qui clam

ct sub administratione tutelae,pupilisq; utilitate,latenter sua commoda pupilli pecunia iuuaret, maximas usuras debere. Item illud quod Vlpianus scribit in l. tutor qui repertorium. g. idem solent. D. eodem. Tutores qui negant habere ad alen- , , dos pupillos penes se aliquid, eius grauissimas v- suras pendent. Nam quod ad legitimas usuras pertinet de quibus agitur in l. Si curator. C.arbit. tui. &l. prima. C. de usur. pupil. nos quidem cuius illae generis fuerint, alibi satis superque ostendimus. Semisses enim duntaxat intelligi docili-mus,non autem centesimas: sicut apparet ex dicta l.

tutor qui repertorium. g. si deponi. ubi Vlpianus ait, Si praeceptum est ut pecunia pupilli deponatur, & tutor neglexerit quod idem est cum di- l. si curator legitimas usuras praestari, quas paulo post pupillaribus comparat: id est, ex Iustiniani eonstitutione semissibus. Quartus casus est

SEARCH

MENU NAVIGATION